Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Mcc. 9,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 334rb ; facsim., p. 523b} Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside
Numérotation du verset 2Mcc. 9,2 
intraverat enim ea que dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret
Numérotation du verset 2Mcc. 9,3 
et cum venisset circa Ecbatana recognovit que erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 9,4 
elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter celesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudeorum eam facturum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,5 
sed qui universa conspicit Dominus Israel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta
Numérotation du verset 2Mcc. 9,6 
et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret
Numérotation du verset 2Mcc. 9,7 
super hec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudeos et precipiens accelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis collisione membra vexare
Numérotation du verset 2Mcc. 9,8 
isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera appendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semetipso contestans
Numérotation du verset 2Mcc. 9,9 
ita {t. 3 : Erfurt, f. 334va ; facsim., p. 524a} ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,10 
et qui paulo ante sidera celi contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare
Numérotation du verset 2Mcc. 9,11 
hinc igitur cepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,12 
et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire
Numérotation du verset 2Mcc. 9,13 
orabat autem hec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,14 
et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere
Numérotation du verset 2Mcc. 9,15 
et Iudeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat equales nunc Atheniensibus facturum pollicetur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,16 
templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis prestaturum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,17 
super hec et Iudeum futurum et omnem locum terre perambulaturum et predicaturum Dei potestatem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,18 
sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudeos in modum deprecationis epistolam hec continentem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,19 
optimis civibus Iudeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus
Numérotation du verset 2Mcc. 9,20 
si bene valetis et filii vestri et ex sententia {t. 3 : Erfurt, f. 334vb ; facsim., p. 524b} vobis cuncta sunt maximas agimus gratias
Numérotation du verset 2Mcc. 9,21 
et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi apprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere
Numérotation du verset 2Mcc. 9,22 
non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 9,23 
respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,24 
ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 9,25 
ad hec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum exspectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum que subiecta sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 9,26 
orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum
Numérotation du verset 2Mcc. 9,27 
confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore
Numérotation du verset 2Mcc. 9,28 
igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est
Numérotation du verset 2Mcc. 9,29 
transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Philometora in Egyptum abiit



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_9)

Notes :