Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Mcc. 6,1 
Sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui compelleret Iudeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus
Numérotation du verset 2Mcc. 6,2 
contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis
Numérotation du verset 2Mcc. 6,3 
pessima autem universis et gravis malorum erat incursio
Numérotation du verset 2Mcc. 6,4 
nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque edibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea que non licebat
Numérotation du verset 2Mcc. 6,5 
altare etiam plenum erat illicitis que legibus prohibebantur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,6 
neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudeum esse confitebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,7 
ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circuire
Numérotation du verset 2Mcc. 6,8 
decretum autem {t. 3 : Erfurt, f. 331vb ; facsim., p. 518b} exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudeos agerent ut sacrificarent
Numérotation du verset 2Mcc. 6,9 
eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam
Numérotation du verset 2Mcc. 6,10 
due enim mulieres delate sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros precipitaverunt
Numérotation du verset 2Mcc. 6,11 
alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre
Numérotation du verset 2Mcc. 6,12 
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea que acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri
Numérotation du verset 2Mcc. 6,13 
etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
Numérotation du verset 2Mcc. 6,14 
non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter exspectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
Numérotation du verset 2Mcc. 6,15 
ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet
Numérotation du verset 2Mcc. 6,16 
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
Numérotation du verset 2Mcc. 6,17 
sed hec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,18 
{t. 3 : Erfurt, f. 332ra ; facsim., p. 519a} Igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir etate provectus et vultu decorus aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare
Numérotation du verset 2Mcc. 6,19 
at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie preibat ad supplicium
Numérotation du verset 2Mcc. 6,20 
intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere illicita propter vite amorem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,21 
hii autem qui asstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus
Numérotation du verset 2Mcc. 6,22 
ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 6,23 
at ille cogitationem cepit etatis ac senectutis sue eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optime conversationis et secundum sancte et a Deo condite legis constituta respondit cito dicens premitti se velle in infernum
Numérotation du verset 2Mcc. 6,24 
non enim etatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum
Numérotation du verset 2Mcc. 6,25 
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vite tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem mee senectuti conquiram
Numérotation du verset 2Mcc. 6,26 
nam et si in presenti {t. 3 : Erfurt, f. 332rb ; facsim., p. 519b} tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
Numérotation du verset 2Mcc. 6,27 
quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
Numérotation du verset 2Mcc. 6,28 
adolescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,29 
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 6,30 
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hec patior
Numérotation du verset 2Mcc. 6,31 
et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universe genti memoriam mortis sue ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_6)

Notes :