Biblia communis

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Mcc. 14,1 
Sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
Numérotation du verset 2Mcc. 14,2 
et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,3 
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,4 
Venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,5 
Tempus autem oportunum dementie sue nactus1 convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis2 Iudei niterentur.
1 nactus] nanctus Weber
2 et consiliis] om. ΩJ*
Numérotation du verset 2Mcc. 14,6 
Respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudeorum quibus preest Iudas Machabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,7 
Nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
Numérotation du verset 2Mcc. 14,8 
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
Numérotation du verset 2Mcc. 14,9 
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
Numérotation du verset 2Mcc. 14,10 
nam quamdiu superest Iudas impossibile est pacem esse negotiis
Numérotation du verset 2Mcc. 14,11 
{t. 3 : Erfurt, f. 338vb ; facsim., p. 532b} talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
Numérotation du verset 2Mcc. 14,12 
qui statim Nicanorem prepositum elephantorum ducem misit Iudeam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,13 
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
Numérotation du verset 2Mcc. 14,14 
tunc gentes que de Iudea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudeorum prosperitates rerum suarum existimantes
Numérotation du verset 2Mcc. 14,15 
audito itaque Iudei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in eternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,16 
imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
Numérotation du verset 2Mcc. 14,17 
Simon vero frater Iude commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,18 
Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iude et animi magnitudinem quam pro patrie certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
Numérotation du verset 2Mcc. 14,19 
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
Numérotation du verset 2Mcc. 14,20 
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
Numérotation du verset 2Mcc. 14,21 
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis selle prolate sunt et posite
Numérotation du verset 2Mcc. 14,22 
precepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum colloquium fecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 14,23 
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum que congregate fuerant dimisit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,24 
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
Numérotation du verset 2Mcc. 14,25 
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque {t. 3 : Erfurt, f. 339ra ; facsim., p. 533a} vivebant
Numérotation du verset 2Mcc. 14,26 
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis assentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
Numérotation du verset 2Mcc. 14,27 
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus irritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitie conventione iubere tamen Machabeum citius vinctum mittere Antiochiam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,28 
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea que convenerant irrita faceret nihil lesus a viro
Numérotation du verset 2Mcc. 14,29 
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua preceptum perficeret
Numérotation du verset 2Mcc. 14,30 
at Machabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intelligens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
Numérotation du verset 2Mcc. 14,31 
quod ut ille cognovit fortiter se a viro preventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,32 
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui querebatur extendens manum ad templum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,33 
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
Numérotation du verset 2Mcc. 14,34 
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in celum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hec dicentes
Numérotation du verset 2Mcc. 14,35 
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tue fieri in nobis
Numérotation du verset 2Mcc. 14,36 
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in eternum impollutam domum istam que nuper mundata est
Numérotation du verset 2Mcc. 14,37 
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori {t. 3 : Erfurt, f. 339rb ; facsim., p. 533b} vir amator civitatis et bene audiens qui pro affectu pater Iudeorum appellabatur
Numérotation du verset 2Mcc. 14,38 
hic multis temporibus continentie propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
Numérotation du verset 2Mcc. 14,39 
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudeos misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,40 
Putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudeis illaturum.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,41 
Turbis autem irruere domum eius et ianuam dirumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam comprehenderetur gladio se petit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,42 
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
Numérotation du verset 2Mcc. 14,43 
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbe intra ostia irrumperent recurrens audenter ad murum precipitavit semetipsum viriliter in turbas
Numérotation du verset 2Mcc. 14,44 
quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem
Numérotation du verset 2Mcc. 14,45 
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,46 
et stans super petram quandam preruptam et iam exsanguis effectus complexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vite ac spiritus ut hec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Mcc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=53&chapitre=53_14)

Notes :