Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,1 

Tunc respondit Tobias patri suo et dixit : Omnia precepisti mihi.
Faciam, pater.
Numérotation du verset Tb. 5,2 

Quomodo autem pecuniam hanc requiram ignoro. Ille me nescit et ego eum ignoro. Quod signum dabo ei ? Sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.
Numérotation du verset Tb. 5,3 

Tunc pater suus respondit illi et dixit : Chirographum quidem illius apud me habeo quod, dum illi ostenderis, statim restituet.
Numérotation du verset Tb. 5,4 

Sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum. Salva mercede sua, dum adhuc vivo, ut recipias eam.
Numérotation du verset Tb. 5,5 

Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum stantem precinctum et quasi paratum ad ambulandum.
Numérotation du verset Tb. 5,6 

Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum et dixit : Unde te habemus, bone iuvenis ?
Numérotation du verset Tb. 5,7 

At ille respondit : ex filiis Israel.
Et Tobias dixit ei : Nosti viam que ducit in regionem Medorum ?
Numérotation du verset Tb. 5,8 

Cui respondit : Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi
apud Gabelum fratrem nostrum
qui moratur in Rages Medorum que posita est in monte Egbathanis1.
1 Egbathanis ΩJ Rusch ] Ecbatanis Clementina , Exbathanis Weber
Numérotation du verset Tb. 5,9 

Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hec ipsa nuntiem patri meo.
Numérotation du verset Tb. 5,10 

Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hec patri suo. Super que admiratus pater
rogavit ut introiret ad eum.
Numérotation du verset Tb. 5,11 

Ingressus itaque salutavit eum et dixit : Gaudium tibi sit semper.
Numérotation du verset Tb. 5,12 

Et ait Tobias :
Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ?
Numérotation du verset Tb. 5,13 

Cui ait iuvenis : Forti animo esto. In proximo est ut a Deo cureris.
Numérotation du verset Tb. 5,14 

Dixit itaque Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Numérotation du verset Tb. 5,15 

ET DIXIT EI ANGELUS : ego ducam et reducam eum ad te.
Numérotation du verset Tb. 5,16 

Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.
Numérotation du verset Tb. 5,17 

Cui Raphael angelus dixit : Genus queris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat ?
Numérotation du verset Tb. 5,18 

Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananie magni filius.
Numérotation du verset Tb. 5,19 

Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,20 

Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum.
Numérotation du verset Tb. 5,21 

Respondens autem Tobias ait : Bene ambuletis et sit Dominus in itinere vestro, et angelus eius comitetur vobiscum.
Numérotation du verset Tb. 5,22 

tunc paratis omnibus que erant in via portanda,
fecit Tobias ‘vale’ patri suo et matri sue et ambulaverunt ambo simul.
Numérotation du verset Tb. 5,23 

Cumque profecti essent, cepit mater eius flere et dicere : Baculum senectutis
nostre tulisti et transmisisti a nobis.
Numérotation du verset Tb. 5,24 

Numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum.
Numérotation du verset Tb. 5,25 

Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
Numérotation du verset Tb. 5,26 

Dixit eique Tobias :
Noli flere, salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum.
Numérotation du verset Tb. 5,27 

Credo enim quod angelus Dei bonus comittetur ei, et bene disponit omnia que circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Numérotation du verset Tb. 5,28 

Ad hanc vocem
cessavit mater eius flere et tacuit.

Capitulum 5

Numérotation du verset Tb. 5,1 
marg.| {x} Tunc respondit Tobias] omnibus, scilicet premissis auditis. Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se demonstrat esse, et confusione dignum.
marg.| {y} Omnia quecumque] etc. GLOSSA Datur nobis exemplum, ut sanctis Patribus in omnibus obediamus. Unde. Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut sis longevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, Ex. 20.b.
marg.| {z} Ignoro] Nota indolem boni pueri. Omnia promittit, quod faciet, et de pecunia non curat.
prol.| a Sed neque viam] etc. Simile Dn. 14.f. dixit Hab. Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
marg.| {1. 377ra} a Chirographum] id est litteras.
marg.| {b} Splendidum] id est facetum, et alacrem. Tali modo ponitur splendidum. Eccl. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum.
marg.| {c} Precinctum] Nota, cingimur operaturi : succingimur ituri : accingimur pugnaturi : precingimur ministraturi. Et Christus ministrare venerat, non ministrari, et Angelus hic non ministrari. Mt. 20.d. Non veni ministrari, sed ministrare.
marg.| {d} Paratum] Talis debet esse omnis religiosus sic paratus ad omnia. Unde AUGUSTINUS Vere obediens mandatum non procrastinat, sed parat manus operi, pedes itineri, linguam voci.
marg.| {e} Unde te habemus] id est unde es tu, vel unde venisti huc.
marg.| {f} Ex filiis Israel] Hoc totum verum fuit secundum nominum interpretationem. Israel enim interpretatur vir videns Deum, et ipse erat de Angelis videntibus Deum. Mt. 18.b. Et Azarias, id est adiutor, et filius Ananie, id est glorie Dei. Et hoc innuit etiam GLOSSA
marg.| {g} Fratrem nostrum] GLOSSA Angeli enim apud Sanctos manent, boni enim equales Angelis, et coheredes, et concives sunt futuri. Unde apud Abraham hospitati sunt Angeli. Gn. 18.a. Apud Loth. Gn. 19.a.
marg.| {h} In monte Ecbatanis] GLOSSA Civitas Sanctorum in monte, peccatorum in valle posita est.
marg.| {i} Sustine] id est expecta.
marg.| {k} Patri suo] GLOSSA Nihil sine consilio patris agendum decrevit.
marg.| {l} Admiratus] GLOSSA quia subito occurrerat quod volebat.
marg.| {m} Ingressus] Angelus.
marg.| {n} Eum] id est maiorem Tobiam.
marg.| {o} Quale gaudium] Hic videtur Tobias murmurare de adversitate sua, quod est contrarium premissis. Respondeo : Non dixit hoc dubitando de gaudio futuro, vel murmurando, sed de modo quesivit, sicut beata Virgo, Lc. 1.d.
marg.| {p} Lumen celi] Benedicit lumen celi, id est sapientiam spiritualem. De qua dicit Iacob. 3.d. Que autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, iudicans sine simulatione. Hoc lumen, qui non habent, revera verum gaudium habere non possunt. Sed lumen terre, id est sapientiam huius mundi {1. 377rb} habent multi. De qua Iacob. 3.d. Ista sapientia non est desursum descendens a patre luminum, sed terrena, animalis, diabolica. Hanc qui habent, aut nullum, aut vanum gaudium habent.
marg.| {q} Iuvenis] id est Angelus, qui erat in forma iuvenis.
marg.| {r} Ego ducam, et reducam] etc. Simpliciter, et sine conditione loquitur Angelus, ex quo videtur, quod et nos similiter simpliciter possumus loqui. Sed contrarium dicitur Iacob. 4.e. Ecce nunc, qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus, qui ignoratis quid erit in crastinum. Solutio. Ibi agitur de illis, qui nec actu, nec habitu conditionem in verbis suis intelligunt, Angelus vero, etsi non actu, tamen habitu conditionem intellexit. Preterea Angelus sciebat Domini voluntatem super hoc, et homo nescit.
marg.| {s} Genus queris] quasi diceret, potius querendum esset de moribus, et fideli ducatu filii tui quam de genere. Et percutit Angelus hic eos, qui potius querunt genus nobilitatis quam gratiam etiam in Prelatis faciendis.
marg.| {t} Ego sum Azarias] id est adiutor.
marg.| {u} Ananie] id est glorie Dei.
marg.| {x} Ne irascaris] sicut superbi faciunt sepe.
marg.| {y} Ambo] id est Angelus, et Tobias.
marg.| {z} Baculum] GLOSSA muliebris impatientia, affectio materna.
marg.| {a} Salvus perveniet] GLOSSA In Domino confidit, cui commisit eum.
marg.| {b} Oculi tui] Non dicit de se, quod visurus sit illum, quia cecus erat.
marg.| {c} Credo enim] etc. Et sic erat.
marg.| {d} Cessavit] accepta consolatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_5)

Notes :