Capitulum 9
Numérotation du verset
Tb. 9,1
Tunc vocavit Tobias
angelum ad se, quem quidem hominem
estimabat,
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea.
Numérotation du verset
Tb. 9,2
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.
Numérotation du verset
Tb. 9,3
Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
Numérotation du verset
Tb. 9,4
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius.
Numérotation du verset
Tb. 9,5
Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum.
Numérotation du verset
Tb. 9,6
Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis
et duos camelos,
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.
Numérotation du verset
Tb. 9,7
Indicavitque ei de Tobia
filio Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.
Numérotation du verset
Tb. 9,8
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
Et flevit
Gabelus benedixitque Deum,
Numérotation du verset
Tb. 9,9
et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis.
Numérotation du verset
Tb. 9,10
Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
Numérotation du verset
Tb. 9,11
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum.
Numérotation du verset
Tb. 9,12
Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Tb. 9,1
marg.|
Tunc vocavit ad se Tobias Angelum]
etc. {g}
Si meipsum tradam]
Non sunt condigne passiones huius temporis, etc. Rm. 8.d.
marg.|
{h}
Non ero condignus]
GLOSSA id est non dignam mercedem tibi reddidero.
Numérotation du verset
Tb. 9,3
marg.|
{i}
Sive servitia]
id est servos, vel servientes. Et sive, non tenetur hic disiunctive, vel subiunctive, sed copulative.
marg.|
{k}
Recipias ab eo pecuniam]
Non debet Prelatus accipere pecuniam temporalium a subditis, nisi reddat prius chirographum spiritualium, scilicet predicando, confessiones {1.
378vb} audiendo, Sacramenta ministrando, orationi invigilando.
marg.|
{l}
Ad nuptias]
GLOSSA Christi, et Ecclesie, in quibus Christus facit de aqua vinum novum. Io. 2.b. id est in lege ostendit spiritualem intellectum.
marg.|
{m}
Plus]
condicto inter me, et patrem.
marg.|
{n}
Quatuor ex servis]
GLOSSA Predicatores ex gentibus, per quos alii colliguntur.
marg.|
{o}
Camelos]
id est Doctores, qui humiliant se ad fratrum onera portanda, Gal. ult. a. Alter alterius onera portate, etc.
marg.|
{p}
Pecuniam]
GLOSSA fidei obedientiam.
marg.|
{q}
De Tobia]
GLOSSA : de Christo.
marg.|
{r}
Ad nuptias]
GLOSSA : Christi, et Ecclesie.
marg.|
{s}
Exiliens]
participium istud debet resolvi in verbum suum, et coniunctionem appositam, id est exiliit, etc.
marg.|
{t}
Osculati sunt]
etc. GLOSSA : Unde osculetur me osculo oris sui.
marg.|
{u}
Flevit]
GLOSSA p: re gaudio.
marg.|
{x}
Sit semen vestrum]
GLOSSA : carnale, vel opus vel imitatores.
marg.|
{y}
Sed cum timore]
Non in sonitu cithare, et lyre, ut divites huius mundi. De quibus Is. 5.d. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non consideratis. Item Iudas post principium. Hi sunt in epulis suis macule, id est maculose convivantes, fine timore semetipsos pascentes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Tb. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=22&chapitre=22_9)
Notes :