Hugo de Sancto Caro

Capitulum 39

Numérotation du verset Ez. 39,1 

Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis
Mosoch et Tubal
Numérotation du verset Ez. 39,2 

et circumagam te et seducam te
et ascendere faciam de lateribus aquilonis
et adducam te super montes Israel
Numérotation du verset Ez. 39,3 

et
percutiam arcum tuum
in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
Numérotation du verset Ez. 39,4 

super montes Israel
cades
tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris
avibus omnique volatili et bestiis terre
dedi te devorandum.
Numérotation du verset Ez. 39,5 

Super faciem agri cades
quia ego locutus sum
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,6 

et
emittam ignem
in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter
et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 39,7 

et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel
et non polluam nomen sanctum meum amplius
et scient gentes
quia ego Dominus Sanctus Israel
Numérotation du verset Ez. 39,8 

ecce venit
et factum est
ait Dominus Deus hec est dies
de qua locutus sum
Numérotation du verset Ez. 39,9 

et egredientur habitatores
de civitatibus Israel
et succendent
et comburent arma clipeum
et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos
et succendent
ea igne septem annis
Numérotation du verset Ez. 39,10 

et non portabunt ligna de regionibus
neque succident de saltibus quoniam arma
succendent igne et depredabuntur eos quibus prede fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,11 

et erit in die illa
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel vallem Viatorum ad orientem maris que obstupescere facit pretereuntes et sepelient ibi Gog
et omnem multitudinem eius
et vocabitur vallis Multitudinis Gog
Numérotation du verset Ez. 39,12 

et sepelient eos domus Israel ut mundent terram
septem mensibus
Numérotation du verset Ez. 39,13 

sepeliet autem
omnis populus terre
et erit eis nominata dies
in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,14 

et
viros
iugiter constituent lustrantes terram
qui sepeliant et requirant eos
qui remanserant super faciem terre ut emundent eam post menses autem septem
querere incipient
Numérotation du verset Ez. 39,15 

et circuibunt peragrantes terram cumque viderint
os hominis
statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores
in valle Multitudinis Gog
Numérotation du verset Ez. 39,16 

nomen autem civitatis
Amona
et mundabunt terram
Numérotation du verset Ez. 39,17 

tu ergo fili hominis hec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri
convenite properate concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis
victimam grandem
super montes Israel
ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
Numérotation du verset Ez. 39,18 

carnes
fortium
comedetis et sanguinem principum
terre
bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque
altilium et pinguium omnium
Numérotation du verset Ez. 39,19 

et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
Numérotation du verset Ez. 39,20 

et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti
et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 39,21 

et
ponam gloriam meam in gentibus
et
videbunt
omnes gentes
iudicium meum quod fecerim
et manum meam quam posuerim super eos
Numérotation du verset Ez. 39,22 

et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa
et deinceps
Numérotation du verset Ez. 39,23 

et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit
domus Israel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis
et tradiderim eos in manu hostium
et
ceciderint in gladio universi
Numérotation du verset Ez. 39,24 

iuxta immunditiam eorum et scelus feci eis et
abscondi faciem meam ab illis
Numérotation du verset Ez. 39,25 

propterea hec dicit Dominus Deus nunc reducam
captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israel
et
assumam zelum pro nomine sancto meo
Numérotation du verset Ez. 39,26 

et portabunt
confusionem suam
et omnem prevaricationem
quam prevaricati sunt in me
cum habitaverint in terra sua
confidenter neminem
formidantes
Numérotation du verset Ez. 39,27 

et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 39,28 

et scient quia ego Dominus Deus eorum
eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi
Numérotation du verset Ez. 39,29 

et non abscondam ultra faciem meam
ab eis eo quod effuderim spiritum meum
super omnem domum Israel
ait Dominus Deus

Capitulum 39

Numérotation du verset Ez. 39,1 
marg.| {5.122rb} Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog] etc. Adhuc loquitur in hoc capitulo de Gog. Dividitur autem hoc caput in quatuor partes. In prima parte ostenditur destructio Gog. In secunda direptio spoliorum eius, ibi   [Ecce venit et factum est] In tertia agit de sepultura eius, ibi   [Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum] In quarta, de devoratione cadaverum exercitus eius a volucribus et bestiis, ibi   [Tu ergo fili homin is.   Hec dicit Dominus Deus, dic omni volucri] etc. Et nota quod, sicut dicit Hieronymus, ea que dicuntur in hoc capitulo Iudei et Iudaice traditionis heredes, post mille annorum regnum futura contendunt, interficiendumque Gog Principem Ros et Mosoch et Thubal in finibus Israel, et ab omnibus volatilibus et bestiis devorandum, et arma eius sufficere septem annis ad comburendum : nec habebunt filii Israel necesse alia querere ligna ad ignem, sed de armis Gog. Ipsum autem Gog sepeliendum in valle, que Hebraice dicitur   [Gem] et nomen sepulchri eius appellandum, polyandrion, ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta. Septem autem mensibus eum sepeliendum a domo Israel, ut terra mundetur : et inclytam futuram diem quando interfectus sit Gog Constituendosque aiunt qui ossa diligenter inquirant et sepeliant, quod scilicet nihil in terra remaneat insepultum. Post menses autem sive in mensibus septem terram peragrandam aiunt : et sicubi os hominis iacere prospexerint, titulo prope, id est iuxta posito ad demonstrandum, ut postea sepeliant illud, qui huic officio prepositi sunt. Nomen autem civitatis appellari Amona, que Grece dicitur polyandrion, hoc est, multitudo hominum sepultorum : et sic terram esse mundandam.
marg.| Hucusque sunt verba Hieronymus per que patet quam frivola sit expositio Iudeorum, et incerta et falsa.
marg.| Ideo expositionem ceptam de Antichristo vel de Diabolo et hereticis Litteralem in hoc loco esse credimus, nec aliam secundum Litteram requirendam. Quod patet ex hoc quod beatus Ioannes in Apocalypsi loquens de persecutione Ecclesie, has duas Gentes Gog et Magog nominavit, Apc. 20.c. per quas omnes Persecutores fidei intelliguntur tam maiores quam minores, Heresiarche et eorum discipuli, qui et semper et nunc persecuti sunt Ecclesiam, sed precipue persequentur in tempore Antichristi.
marg.| Unde certum est quod sicut in visione ultima Templi non est alius Litteralis sensus quam de constructione Ecclesie tam militantis quam triumphantis : ita in hoc loco non est alius sensus Litteralis quam de persecutione Ecclesie.
marg.| Et hanc expositionem prosequemur, interdum aliqua derisoria Iudeorum interponentes. Dicit ergo.
marg.| {o} Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog]  ; id est adversum Diabolum vel Antichristum.
marg.| {p} Et dices : Hec dicit Dominus Deus, Ecce ego super te Gog Principem capitis Mosoch et Thubal] Expone ut in precedenti capitulo : quia Gog istis dominabitur ; illis autem qui per istos significantur, dominatur Diabolus.
marg.| Septuaginta. [Ros et Mosoch et Thubal] etc. Hec est civitas Diaboli.
marg.| Ros interpretatur caput, et significat superbiam. Mosoch, insania. supra 23.b. dicitur de Ooliba, quod insanivit libidine super amatores suos. Per Thubal avaritia.
marg.| {5. 122va} Δ {a} Et circumagam te] etc. ad prelium. Iudei ita exponunt quod iste Gog educetur et circum agetur a Domino, et palpabitur atque lactabitur : ut sperans victoriam, occidendus ducatur ad prelium.
marg.| Unde aliqui libri habent hic [Circumagam te, et seducam te] id est spe inani lactabo te, ostendendo fortitudinem tuam, et Iudeorum debilitatem, et sic deceptus aggredieris prelium occidendus. Ita exponunt Iudei. Verius exponitur de Antichristo vel Diabolo.
marg.| {a} Circumagam te] etc. Antichristus enim de occulto educetur in publicum, et Deo permittente, decurret per terram, eam vastando, et subiiciendo. {b}   Et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis] Expone ut supra in precedenti cap. {c}   Et adducam te super montes Israel] Ad Litteram, in terra sancta dominabitur, et ostendet se quasi sit Deus. Vel per montes possunt intelligi Apostoli et Apostolici viri, in quos quotidie desevit Diabolus per se et per sua membra ; et hoc maxime faciet in temporibus extremis.
marg.| {d} Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam] Tangit quod arcus tenetur sinistra manu, et sagitta dextera dirigitur. Et dicunt Iudei quod isti abundabunt sagittis, et confident in eis tamquam boni sagittarii. Nos autem Diabolum vel Antichristum dicimus pugnare contra Sanctos arcu dolositatis, et astutie, et sagittis violentie, et potentie. Quosdam enim decipiet astutia ; quosdam vincet potentia. Arcum habet in sinistra, sed sagittas in dextera. Dextera enim Diaboli vel Antichristi erunt Potentes mundi ; sinistra vero eius erunt seductores heretici.
marg.| Unde sic armatus erit a dextris, et sinistris, Sed Dominus eum destruet cum armis suis. Unde sequitur.
marg.| {e} Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi qui sunt tecum] Ibi enim occidetur Antichristus a Michaele, fulgure de celo immisso, et maxima pars suorum, sicut dicit Glossa super illum locum, 1. Th. 5.a. Cum dixerint Pax, et securitas, etc.
marg.| {f} Feris, avibus, omnique volatili] etc. id est Omnibus Demonibus Inferni dedi te, et tuos ad cruciandum.
marg.| {g} Super faciem agri cades] id est apertam, et notam vindictam de te faciam. Ad Litteram autem in monte Oliveti in papilione suo occidetur.
marg.| {h} Quia ego locutus sum, ait Dominus Deus]  : cuius verba non possunt frustrari.
Numérotation du verset Ez. 39,6 
marg.| {i} Et immittam ignem] id est fulgur, et tempestatem. Vel [  ignem] gehenne.
marg.| {k} In magog] id est in populum eius. Vel   [ignem] penitentie ; quia aliqui penitebunt visa morte eius.
marg.| {l} Et in his qui habitant in insulis confidenter] id est in omnibus Malis, qui hic securi sunt in seculi huius fluctibus ; de quibus dicitur 1. Th. 5.a. Cum dixerint, Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus.
marg.| {m} Et scient quia ego Dominus Deus] etc. id est populi Christiani, vel populi Iudaici, quia tunc convertentur ad Christum.
Numérotation du verset Ez. 39,7 
marg.| {n} Et non polluam] id est pollui non permittam blasphemiis Malorum et Incredulorum. Sive   [Et non polluetur nomen sanctum meum amplius, et scient Gentes, quia ego Dominus sanctus Israel] que prius me ignoraverunt, ab Antichristo decepte, Hieronymus   [Quoniam ego sum Dominus sanctus Israel] Sed quia post mortem Antichristi erit adventus Domini ad Iudicium.
Numérotation du verset Ez. 39,8 
marg.| Ideo subditur. {o} Ecce venit] dies, scilicet Iudicii : quia veniens veniet, et non tardabit, sicut dicitur, Habac. 2.a. {p}   Et factum est, ait Dominus Deus] Factum est, scilicet in presentia mea : vel certum est ac si factum esset.
marg.| {q} Hec est dies] penarum scilicet et vindicte.
marg.| {r} De qua locutus sum] in Prophetis. Unde Ioel. 2.a. Conturbabuntur omnes habitatores terre, quia veniet dies Domini, etc.
marg.| {s} Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent, et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos : et succendent ea igni septem annis] Iudei hoc exponunt de tempore sui Messie : {5.122vb} quod tunc tanta erit occisa multitudo exercitus Gog. quod in septem annis, ad Litteram, non comburent alia ligna quam de armis occisorum. Nos autem frivolum istud reputantes hoc aliter exponimus. Et primo de die Iudicii ; secundo de tempore presenti, Habitatores enim urbium Israel sunt Sancti, qui habitant in urbibus, id est in mansionibus celi, Qui egredientur ad comburendum arma Malorum ; quia venient Sancti ad Iudicium cum Domino ad iudicandum peccata Malorum.
marg.| {x} Et succendent ea igni]  : quia per divinam sententiam quam Sancti approbabunt, Mali cum suis armis in ignem Inferni detrudentur. Ubi ardebunt septem annis, {5.123ra} Δ id est per universa tempora ; quia erit tempus eorum in secula. Et hoc est quod dicitur Sap. 3.b. Fulgebunt Iusti, et tamquam scintille in arundineto discurrent. Arundinetum enim, id est multitudinem Malorum eterno incendio tradent ; quia sicut dicitur Ibidem, Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis : et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Mt. 19.d. Vos qui secuti estis me, in regeneratione, etc. Eccles. 43.b. In verbis Sancti stabunt ad iudicium. Et nota quod dicit, arma Malorum comburenda : quia pro armis quibus impugnaverunt Sanctos, ad Litteram comburentur : vel cum armis suis, id est cum suis peccatis succendentur.
marg.| Unde et ipsa peccata sunt ignis materia ; quia animam cremabilem, et combustibilem faciunt. Quandiu enim rubigo erit in ferro, id est macula peccati in anima, ardebit, et hoc erit semper. Notantur autem superius diversa peccata per diversa armorum genera. Per clypeum significatur obstinatio peccati, vel excusationes, et defensiones peccatorum. Per hastam que longa est, significatur longa peccandi consuetudo. Per arcum dolus, et malitia cordis. Per sagittam nequitia locutionis, secundum quod dicitur Ier. 9.b. Sagitta vulnerans lingua eorum. Per baculos manuum, perpetratio mali operis. Per contos autem, qui lata, et insanabilia vulnera inferunt [sicut dicit Glossa] potest significari corruptio mali exempli ; quando scilicet homo aperte, et publice peccando, et peccatum suum predicando, alios longe lateque corrumpit. Sequitur.
marg.| {a} Et non portabunt] etc. Sancti Angeli, et Apostoli, et Apostolici viri, qui cum Domino iudicabunt, non portabunt ad ignem ligna regionum sive camporum, neque succident vel succendent ligna saltuum ; quia suo iudicio non condemnabunt homines, qui hic in saltu penitentie, sive in campis, id est in operibus pietatis, et misericordie, et in caritatis amplitudine vixerunt.
marg.| Isti enim iudicabuntur et salvabuntur, qui vivunt in penitentia nunc, que designatur per saltum : et de suis bonis caritative eleemosynas pauperibus impendunt. Isti enim sunt quasi ligna camporum : quia aliis ministrant fructum sive cibum. Isti ergo non comburentur, sed mali impugnatores bonorum. Unde subdit.
marg.| {b} Quoniam arma succendent igni] id est peccatores cum armis suis. Unde supra 32.f. Descenderunt ad Infernum cum armis suis.
marg.| {d} Et depredabuntur] etc. Hoc est quod dicitur Sap. 5.a. Tunc stabunt Iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt.
marg.| {5. 124ra} Δ {a} Tu ergo fili hominis] etc. Et hec est quarta pars, in qua agitur de devoratione exercitus Gog. Et patet ex ordine quod non potest exponi ad Litteram, sicut exponunt Iudei, quia in precedenti parte dixit eos sepeliendos ; modo dicit hic a bestiis devorandos : quod ad Litteram stare non potest.
marg.| Sed hic ordo competens est secundum expositionem de Antichristo : quia primo sepelietur in Inferno, et postea ibi in eternum devorabitur a bestiis infernalibus. Nos ergo ceptam expositionem prosequamur. Dicit enim : [Tu ergo fili hominis, Hec dicit] etc. sive   [campi] id est omnibus Demonibus, qui dicuntur aves vel volucres pro superbia et celeritate, et bestie propter crudelitatem. Vel volucres dicuntur propter subtilitatem deceptionis, quantum ad occultas suggestiones ; dicuntur etiam bestie, quantum ad apertas tentationes, vel persecutiones.
marg.| {c} Convenite, properate] etc. Ad Litteram, occisio Antichristi fiet in terra Israel in monte Oliveti, et multi de suis corruent cum eo ; quorum interfectio dicitur victima, quia fiet ab Angelo, et placebit Deo. Et ad hanc victimam convocat bestias ad comedendum : sicut solebat fieri, quod quando homines victimam immolabant, tunc multos ad convivia vocabant. Item nota quod sicut victime fiebant de pinguioribus : ita hic pinguiores in divitiis, et deliciis, et honoribus victimabuntur Diabolo.
marg.| Unde Ier. 12.a. Congrega eos sicut gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Vel [super montes Israel] dicitur ista victima futura, quia Ministri Antichristi dignitates, et prelationes Ecclesie tenebunt, quando subito corruent, et in nihilum redigentur.
marg.| {d} Ut comedatis carnes] etc. id est carnales et crudeles homines : de quibus 1Cor. 15.f. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
marg.| {e} Carnes fortium] etc. quia in penis Potentum quodammodo saturabuntur Demones.
marg.| {f} Arietum, agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium] Per hec omnia significantur diversitates peccatorum, vel peccantium. Per arietes significantur avari, qui inter vepres divitiarum herent cornibus superbie.
marg.| Unde Am. 6.d. Qui confiditis in nihilo : qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Per agnos intelliguntur hypocrite, exterius benigni, pretendentes speciem sanctitatis, sed interius sunt lupi rapaces, sicut dicitur Mt. 7.c. Per hircos intelliguntur peccatores aperti, et per luxuriam fetidi. Per tauros et altilia significantur duo genera superborum. Tauri enim sunt, qui de fortitudine superbiunt vel potestate. Altilia autem sunt, qui de scientia, vel de altitudine et nobilitate generis superbiunt. Pingues autem sunt deliciosi et gulosi. De his dicitur Is. 34.b. Gladius meus repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum et de sanguine medullatorum arietum. Sequitur.
marg.| {g} Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem] id est delectabimini in penis Malorum. Per adipem enim peccatum gule, vel peccantes in deliciis ciborum : per sanguinem autem intelliguntur illi, qui peccant per carnalitatem, sive per carnalem amorem.
marg.| Vel [Adipem] divitiarum [  et sanguinem] peccatorum. Et nota quod sequitur.
marg.| {h} De victima quam ego immolavi vobis] Dominus enim immolat, id est immolari permittit malos Diabolo.
marg.| Ipsi enim immolant se totos Diabolo. Corpus enim suum immolant Diabolo per luxuriam ; animam per superbiam, res per avaritiam.
marg.| {i} Et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus] Equus est potestas secularis : eques est animus superbus et immitis. Equum autem et ascensorem Dominus proiicit in mare Inferni.
marg.| {5. 124rb} Et tunc saturantur Demones super mensam Domini, quia tunc delectantur in perditionibus hominum : et ipsa eorum pena est eorum mensa.
marg.| Possunt tamen omnia predicta exponi de bonis avibus et bestiis, id est de Sanctis, qui sunt aves per contemplationem, et celestem conversationem, secundum illud Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est.
marg.| Et sunt bestie per vite austeritatem. Isti saturantur in victima et interfectione Malorum. Letabitur enim Iustus cum viderit vindictam.
marg.| Unde Is. 66.g. Egredientur, et videbunt cadavera, virorum, qui prevaricati sunt in me, etc. Sequitur.
marg.| {k} Et ponam gloriam meam in Gentibus] etc. Posita destructione et damnatione Malorum, et eorum capitis Antichristi, quia ex eo gloriabuntur Electi, eorum gloriam ostendit dicens [  Ponam gloriam meam in Gentium] id est Ecclesia Gentium que remanserit fidelis post mortem Antichristi, gloriabitur in me, et glorificabit me.
marg.| {l} Et videbunt omnes Gentes iudicium meum quod fecerim]  : quia omnibus placebit iusta sententia Dei in Antichristum et suos.
marg.| {m} Et manum meam] id est potentiam vel vindictam.
marg.| {n} Quam posuerim] vel   [induxerim super eos] comprimendos, et opprimendos.
marg.| {o} Et scient domus Israel] id est reliquie Iudeorum   [quia ego Dominus Deus eorum] Scient, dico.
marg.| {p} A die illa] notabili.
marg.| {q} Et deinceps] in perpetuum : quia tunc omnis Israel convertetur visa morte illius, quem suum Messiam credebat, et in perpetuum regnaturum.
marg.| {5.124va} Δ {a} Et scient Gentes] id est Gentium Ecclesia : quia, et tunc Gentes ab Antichristo decepte pro parte convertentur. Et scient.
marg.| {b} Quoniam in iniquitate sua] id est pro iniquitate.
marg.| {c} Capta sit domus Israel] a Romanis, et a Gentibus diversis : vel a laqueis Diaboli.
marg.| {d} Eo quod dereliquerint me]  : quia me missum a Deo contempserunt.
marg.| {e} Et absconderim faciem meam ab eis] ne eos viderem oculo misericordie ; quia opposuerunt nubem peccati, ne transiret ad me eorum oratio : vel ne ad eos transiret mea miseratio.
marg.| {f} Et tradiderim eos in manus hostium] sive   [inimicorum] id est in potestatem Romanorum.
marg.| {g} Et ceciderint in gladio universi] Hyperbole est, id est multi : quia omnes fere quotquot tenuerunt Romani, occiderunt. Vel   [in gladio] id est divino iudicio, vel flagello : quia nullus evasit divinum iudicium.
marg.| {h} Iuxta immunditiam] etc. Immunditias vocat eorum abominationes, et luxurias. Scelus autem vocat illud detestabile peccatum quo nullum maius extitit, quando ex invidia Christum occiderunt, scientes ipsum esse heredem. Et hoc peccatum causa fuit tam dure, et diutine calamitatis, et afflictionis eorum. Unde sequitur.
marg.| {i} Et abscondi] sive   [averti faciem meam ab illis] id est Respectum misericordie mee eis subtraxi : vel notitiam mei eis non tradidi : sed eos ex malitia sua excecari permisi, ut nec in tormentis me cognoscant. Unde dicit Apostolus 2Cor. 3.d. Usque hodie cum legitur Moyses, velamen est positum super facies eorum.
marg.| {k} Propterea] quia sic puniti erunt pro peccatis suis.
marg.| Vel [Propterea] ut scilicet cognoscant Gentes, quoniam in iniquitate sua capti sunt Iudei.   [Hec dicit Dominus Deus]
marg.| {l} Nunc] id est in tempore illorum notabili, et apud me iam presenti.
marg.| {m} Reducam captivitatem Iacob] ad fidem, scilicet eos reducam, qui modo a Diabolo captivi tenentur in sua infidelitate.
marg.| {n} Et miserebor] etc. peccata eis in baptismo dimittendo.
marg.| {o} Et assumam] etc. id est ut honoretur nomen sanctum meum, quod ab ipsis prius blasphemabatur : ideo quasi zelotes eos iterum ad me sumam, sicut vir zelotypus resumit uxorem suam adulteram, quando zelotypus est de ea. Vel aliter.
marg.| {o} Et assumam zelum] id est resumam pristinum amorem, quem habebam prius ad eos. Et hoc.
marg.| {p} Pro nomine] etc. id est propter misericordiam meam qua sum nominabilis, non propter eorum merita.
marg.| {q} Et portabunt] qua ipsi penitentes confundentur, quando recolent Christum, et Martyres se occidisse.
marg.| {r} Et omnem] etc. id est penam pro prevaricationibus.
marg.| {s} Cum habitaverint] etc. quia in Iudeam venient tempore Antichristi : et ibi, ad Litteram, post mortem eius convertentur : et securi erunt ibi confidentes de venia, et neminem formidantes, quia parati erunt mori audacter pro fide Ecclesiastica. Vel {t}   In terra sua] id est in Ecclesia Patrum primitivorum, ad quos per fidem sociabuntur Iudei, quando convertetur cor filiorum ad patres : {u}   Et reduxero eos de populis] ad Litteram : vel de ritu et errore Gentium.
marg.| {x} Et congregavero] etc. ad Litteram :   [et sanctificatus fuero in eis in oculis Gentium plurimarum]
marg.| {y} Et scient, quia ego] sum   [Dominus Deus eorum]  ; cognoscent enim me per flagella et beneficia. Unde dicit.
marg.| {z} Eo quod transtulerim] etc. ecce flagella.
marg.| {a} Et congregaverim] etc. Iudeam, ad Litteram, vel Ecclesiam, ecce beneficia. {b}   Et non dereliquerim quemquam eorum ibi] id est in Nationibus, sive in errore Nationum.
marg.| {c} Et non abscondam ultra faciem meam ab eis] id est gratiam meam vel notitiam.
marg.| {d} Eo quod effuderim Spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus] id est gratiam Spiritus sancti super {5.124vb} Iudeos. Et de hoc Spiritu dicitur Ioel 2.g. Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc.
marg.| Aliter exponitur de presenti secundum Hieronymum
marg.| {s} Et egredientur habitatores urbium Israel]  : quia viri Ecclesiastici, vel Ecclesiarum Christi Prelati et Rectores egredientur ad dimicandum contra hereticorum errorem sicut semper fecerunt sancti confessores : et modo etiam quotidie fit.
marg.| {t} Et succendent et comburent arma]  : quia facula verbi divini, et igne Spiritus S. munitiones et argutias Diaboli et hereticorum subvertunt. {u}   Clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum] etc. quia viri Ecclesiastici diversas hereticorum persuasiones et impugnationes toto tempore vite presentis, quod per septenarium currit, evertere et ad nihilum redigere laborant.
marg.| Unde signanter dicit [7. annis] id est per totum tempus vite presentis, quod per septem dies currit : quia septem numerus est universitatis. Vel secundum Hieronymum ; quia septenarius numerus est sacratus, ideo dicitur   [septem annis]  : ut in numero sacrato atque perfecto hereticorum dispereat armatura. Septimus enim annus remissionis est, quo servis Hebreis libertas redditur, Ex. 21.a. et debita cuncta solvuntur, et ad dominos suos redit antiqua possessio, et quies terre tribuitur, et omnes fruges pauperibus condonantur. Et de hoc habetur Ex. 23. et Levit. 25. Sequitur.
marg.| {a} Et non portabunt] etc. id est de nationibus Gentium. Modo enim Catholici Predicatores non tantum laborant ad predicandum Gentibus : quia occupati sunt in confutatione hereticorum, et perversorum fratrum, qui vel a fide vel a moribus Ecclesie recesserunt, et eam dupliciter impugnant, vel mores subvertendo, vel fidem.
marg.| {b} Quoniam arma] quibus heretici vel falsi fratres Ecclesiam impugnant.
marg.| {c} Succendent igne] Spiritus sancti, vel sermone Ecclesiastico igne Spiritus sancti accenso. De quo Ps. 118. Ignitum eloquium tuum vehementer.
marg.| {d} Et depredabuntur] etc. quia quos heretici ab Ecclesia diripuerant, viri Catholici depredantur et vastatores Ecclesie salubriter vastant. Sequitur tertia pars, ubi agitur de sepultura Gog, et suorum. {e}   Et erit in die illa] notabili.
marg.| {f} Dabo Gog] dativi casus.
marg.| {g} Locum nominatum sepulchrum in Israel] id est in terra Israel. Sicut Iudei dicunt, in terra Israel occidetur Gog et eius exercitus, et ibi sepelientur et erit locus ille nominatus, et famosus. Septuaginta habent [  Polyandrion eorum qui venerint ad mare, et edificabunt per circuitum os vallis] Et postea
marg.| Sequitur [Et sepelient ibi Gog,
marg.| {5. 123rb} {h} Vallem viatorum ad Orientem maris] id est ad locum ubi oritur mare. {i}   Que] vallis   [obstupescere facit pretereuntes]  : quia tanta erit ibi occisorum multitudo   [ut dicunt Iudei] quod omnes transeuntes mirabuntur.
marg.| {5. 123va} Δ {a} Et sepelient ibi Gog] Iudei scilicet et omnem multitudinem eius.
marg.| {c} Et] ideo   [vocabitur vallis multitudinis Gog]  : quia ibi erit sepulta multitudo Gog. In Hbr. habetur (Gem multitudinis Gog) quod in Greco dicitur Polyandrion.
marg.| {d} Et sepelient] etc. Dicunt Iudei quod nihil aliud facient per septem menses, quam sepelire occisorum cadavera, ne remanentia super terram inficiant aerem, et fiat pestilentia : vel ne animalia eis vescantur, et fiant venenosa.
marg.| {e} Sepeliet autem eum] id est Gog, et eius exercitum.
marg.| {f} Omnis populus terre] Iudee, ut dicunt. Nullus enim erit, qui non sepeliat eos.
marg.| {g} Et erit eis] etc. id est nominabilis dies : quia in memoria illius victorie facient anniversarium festum, ut dicunt Iudei, sicut legitur 2Mcc. ult. g. quod fuit eis festiva dies pro interfectione Nicanoris, et Esther. 9.g. habetur simile.
marg.| {i} Et viros iugiter constituent] etc. Dicunt Iudei quod per septem menses intendet omnis populus Iudee sepulture occisorum : sed post septem menses, quando iam multitudo fuerit sepulta, constituentur aliqui, qui undique lustrent terram ad querenda cadavera. Unde subditur.
marg.| {k} Post menses autem septem querere incipient] illi scilicet quibus iniunctum fuerit.
marg.| {l} Et circuibunt peragrantes terram] querentes et in abditis, et in desertis, et in montibus, si quod cadaver invenient.
marg.| {m} Cumque viderint os hominis] id est cadaver insepultum. {n}   Statuent iuxta illud titulum] id est aliquod evidens signum. {o}   Donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog] ubi scilicet sepultus est Gog cum multitudine sua. Pollinctores autem dicuntur cadaverum sepultores sive curatores, quasi pollutorum unctores, id est cadaverum curatores.
marg.| {p} Nomen autem civitatis Amona] erit scilicet :   [et mundabunt terram] vel   [mundabitur terra] Dicunt Iudei, quod civitatem quandam, que erit iuxta illam vallem, vocabunt ab hoc eventu Amona Hebraice, quod Grece dicitur Polyandrion ; Latine autem Multitudo hominum sepultorum.
marg.| {o} Tu autem fili hominis vaticinare adversus Gog] etc. Moraliter possunt aliqua breviter exponi de isto capitulo.
marg.| {q} Ecce ego super te Gog Principem capitis Mosoch * et Thubal, et circumagam te et educam te.   [vel seducam te] etc. Per Gog significatur aliquis Potens, qui deberet esse tectum et defensio pauperum et Ecclesie : sed tectum est potius per superbam dominationem, et oppressionem.
marg.| Talis enim est Princeps Mosoch et Thubal, id est omnis insanie, et omnis avaritie. Talem Dominus permittit circumagi, et ad voluntatem suam undique dominando circumferri, et elevari, et dilatari. Iob. 34.d. Qui regnare facit hominem, etc. Sed talis seducitur spe vana et inutili, quia confidit in nihilo. Unde Sap. 3.c. Spes Impiorum vacua.
marg.| Item. Iob. 40.d. Ecce spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis precipitabitur. Talis ascendit ad montes Israel de lateribus Aquilonis : quia nobiles huius mundi per familiares et collaterales suos [qui sunt quasi latera Aquilonis] promoventur et ascendunt ad dignitates Ecclesie.
marg.| Sed ibi Dominus ad ultimum in morte eorum eos percutit : et arcus eorum et sagittas, id est astutias et violentias eorum et ipsi tradentur avibus et bestiis, id est Demonibus ad cruciandum : sicut dicitur Is. 18.c. Relinquentur simul avibus montium et bestiis terre, et Estate perpetua hyemabunt super eos volucres Item Is. 56.c. Omnes bestie agri venite ad devorandum. Item Ier. 11.c. Omnes bestie terre properate ad devorandum. Item Apc. 19.d. habetur de hoc. Non solum autem a bestiis devorabuntur, sed igne etiam comburentur. Unde subdit.
marg.| {i} Et immittam ignem in Magog] etc. Ignem scilicet gehenne immittam : qui non solum comburet corpora, sed etiam animas ipsas. Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
marg.| Unde signanter dicit [Immittam] De hoc habetur Am. 1. cap. Immittam ignem in murum Tyri, et devorabit edes eius. Iste ignis non extinguetur, ut dicitur Is. ult. g. Per Magog autem intelliguntur, Mali seculares.
marg.| Per illos qui habitant in insulis confidenter, Mali claustrales ; qui in Insulis, id est in Claustri securitate torpent. Securitas enim mater est torporis et ignavie. Prv. 6.b. Usquequo piger dormis ? usquequo de somno consurges ? Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manum conseres, ut quiescas : et veniet tibi quasi cursor * egestas, et mendicitas quasi vir armatus. Deinde sume illud.
marg.| {e} Et erit in die] etc. Et est hoc bonum thema ad Claustrales. Per Gog intelligitur Diabolus, vel amor et honor mundanus, qui debet esse mortuus, et sepultus in Religionibus sive in ipsis Religiosis.
marg.| In Israel enim debet esse sepulchrum Diaboli, id est in claustralibus : sed hodie ibi resurrexit Diabolus, Nota quod homo primo moritur, postea sepelitur ; et sepultus in pulverem et cinerem redigitur. Ita peccatum primo debet occidi, ut non vivat neque regnet in homine, sed omnino extinguatur et actu et voluntate. Postea debet ita sepeliri ipsum peccatum, ut memoria peccati preteriti semper habeatur apud hominem in mente ad humiliationem ; et ibi redigatur in cinerem penitentie. Item cadaver sepultum nullo modo apparet, vel fetet aliis, sed in sepulchro fetet. Ita peccatum debet in nobis sepeliri, ita ut nobis feteat ad abominationem, et aliis non appareat neque feteat ad corruptionem. Debet autem vallis viatorum ad Orientem maris, esse sepulchrum peccati.
marg.| In valle notatur mens humilis, vel humilitas mentis illorum qui peregrini sunt in hoc mundo, qui sunt vere Hebrei, qui non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt, sicut dicitur Hbr. 13.c. Ubi ergo est humilitas transeuntium, ibi est sepulchrum Gog ad Orientem maris, id est in corde ubi oritur amaritudo ; ubi semper innovatur, et oritur dolor de peccatis ; cui semper est novus dolor suus : quia cum consummaverit homo, tunc incipiet, sicut dicitur Eccles. 18.a. et Ps. 76. Et dixi, Nunc cepi. Et hoc est quod dicit Augustinus Peccator semper de peccato doleat, et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat.
marg.| Et notantur hic tria contra tria vitia. Humilitas contra superbiam, per vallem. Paupertas peregrinationis, contra avaritiam, per hoc quod dicitur, viatorum. Et amaritudo penitentie, contra carnalem delectationem, per hoc quod dicitur, ad Orientem maris. Et possunt hec tria referri ad tria vota Religionis, que debet esse locus, et sepulchrum Gog, ubi scilicet sit sepultus et absorptus Diabolus vel peccatum, ubi debet vigere humilitas, regnare paupertas, oriri penitentie, et discipline rigor et asperitas ; ita ut obstupescant pretereuntes sanctitatem Religiosorum admirantes. Unde Hab. 3.a. * secundum aliam Litteram, Consideravi opera tua, et expavi. Iob. 21.a. Considerate me, et obstupescite : et superponite digitum ori vestro. Habac. 1.b. Aspicite in Gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum enarrabitur.
marg.| Ad Litteram, vix possunt homines assueti peccatis, et deliciis, credere quod homo possit vivere sine talibus. Et nota, quod non tam admiranda est paupertas, et asperitas Sanctorum quam humilitas.
marg.| Unde specialiter dicit de valle, id est de humilitate quod obstupescere facit pretereuntes. Nihil enim valent alia duo sine ista. Et ista virtus maxime in Sanctis est admiranda.
marg.| Unde dicit beatus Bernardus Omnibus aliis notam, et manifestam, te solum latere tuam sanctitatem, hoc inter omnes virtutes mirabilius iudico. Et nota quod sequitur.
marg.| {a} Et sepelient ibi Gog] id est Diabolum, vel peccatum.
marg.| {b} Et omnem] etc. id est circunstantias peccati, et occasiones, et reliquias : secundum quod dicitur Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et progeniem, et germen. Et nota quod septem mensibus debet sepeliri ab omnibus : quia per septem menses, id est per septem defectus qui sunt in Religione, debet peccatum absorberi ab omnibus. Est enim ibi defectus poculi, cibi, vestimenti, somni, solatii, libertatis, et quietis. Est enim in potu insipiditas, in cibo ariditas, in vestimento asperitas, pro somno protensio vigiliarum, pro solatio silentium, pro libertate, discipline rigor, pro quiete, et otio, manuum labor. Per istos septem menses debent omnes, qui ad hoc vocati sunt, Gog sepelire in Claustro. Unde signanter dicitur   [Sepeliat autem] etc. Sed quia quidam faciunt hoc, non cum letitia, sed quasi ex necessitate : Ideo dicitur.
marg.| {g} Et erit eis] etc. Festiva enim debet omnibus esse dies penitentie, quando moritur, et sepelitur inimicus, et exaltatur, et glorificatur Deus. Unde Mt. 6.c. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum oleo, id est cum penitentia sit letitia. Sequitur.
marg.| {i} Et viros iugiter] etc. ad hoc constituti sunt Prelati in Ecclesia vel in Religione, ut circumeant, et requirant, et sepeliant, et absorbeant peccata, et malos mores ; ut munda sit Religio, vel Ecclesia. Unde Ct. 5.b. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem.
marg.| {k} Post menses autem septem] rursum   [querere incipient] quia cum consummaverit homo, tunc incipiet sicut dicitur Sir. 18.a.
marg.| marg. {l} Et circuibunt peragrantes terram] Istud autem maxime competit Visitatoribus, qui a maioribus mittuntur ad visitandas Ecclesias, vel Religiones.
marg.| {m} Cumque viderint os hominis] id est duritiam obstinate mentis, et incorrigibilis.
marg.| {n} Statuent iuxta] etc. id est signum, id est talem incorrigibilem notabunt, et notabiliter inter alios punient, vel ab aliis separabunt : secundum quod dicit Apostolus. 2 Thess. 3.d. Si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam hunc notate : et ne commisceamini cum illo.
marg.| {o} Donec sepeliant illud pollinctores] etc. Talis enim tamdiu debet notari et puniri, donec per bonos Admonitores * ad sepulchrum penitentie redierit, et ad societatem aliorum mortuorum.
marg.| Vel per hominem intelligitur carnalitas, secundum quod dicitur 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis, id est carnales ? Os ergo hominis est fortitudo carnalis, secundum quod dicitur Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
marg.| Iuxta tales debemus statuere titulum, id est inscriptionem facere Dominice passionis. Carnalibus enim hominibus proponenda sunt exempla passionum Christi et Sanctorum ; donec ad similitudinem mortis, et sepulchri eius sepeliantur in duobus diebus, et in tertia resurgant. Prima dies est penitentie, secunda iustitie, tertia glorie. Sed multi sunt qui nolunt sepeliri, sed remanere insepulti. Et tales comeduntur a bestiis et avibus, sicut patet de cadaveribus insepultis. Ideo sequitur postea.
marg.| {b} Dic omni] etc. De hac victima habetur Is. 34.b. Victima Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom. Iste bestie et aves sunt Demones.
marg.| Unde Apc. 19.d. Congregamini ad cenam Dei magnam, ut manducetis carnes Regum, et carnes Tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pupillorum, et magnorum.
marg.| Et nota quod Diabolus diversa facit fercula de peccatoribus ; et diversimode eos comedit.
marg.| Quosdam comedit immaturos, scilicet in iuventute ; quosdam maturos in virili etate ; quosdam putridos in senectute ; quosdam elixos, et lascivos in aqua luxurie ; quosdam frixos, et assos in igne invidie, vel cupiditatis, et avaritie ; quosdam in pane quasi pastillos, scilicet sub hypocrisi, et simulatione. In pastillis enim latent carnes : ita in hypocritis sunt latenter carnales voluptates.
marg.| Et nota quod ista devoratio fit in montibus Israel specialiter id est in dignitatibus Ecclesie.
marg.| Unde 2Rg.1.c. Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt. Hec de Moralibus sufficiant.
marg.| {e} Et erit] etc. Hoc Iudei mentientes fabulantur ; et ideo aliter exponendum est, ut ad tempora ultima referamus, ad destructionem scilicet Antichristi, et suorum : Dicit ergo :
marg.| {e} Et erit in die illa] notabili, quando occidendus est Antichristus et sui.
marg.| {f} Dabo Gog] id est Antichristo.
marg.| {g} Locum nominatum sepulchrum in Israel] id est locum in Inferno, inter Israel, id est inter Demones, qui interpretantur scientes, eo quod scienter peccaverunt, vel quia Deum cognoverunt et viderunt.
marg.| Unde et Israel, videns Deum interpretatur. Locus autem nominatur dicitur Infernus : quia et a Prophetis et a Sanctis et a Christo etiam prenominatus est et predictus.
marg.| Unde Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, qui preparatus est Diabolo et Angelis eius.
marg.| Item Is. 30.g. Preparata ab heri Topheth, a Rege preparata, etc. Et de hoc sepulchro habetur supra 32.d. Ibi Assur et omnis multitudo eius : in circuitu illius sepulchra eorum.
marg.| {h} Vallem viatorum ad Orientem maris] Ibi est locus et sepulchrum Gog in Inferno, scilicet. Dicitur autem Infernus vallis viatorum, quia ad hanc vallem omnes sordes vadunt, id est omnes Mali. Per Latam enim viam itur ad Infernum et multi sunt, qui vadunt per eam, sicut dicitur Mt. 7.b. Et Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Et ideo Infernus dicitur vallis viatorum, quia omnes fere illuc vadunt. Dicitur autem hec vallis esse ad Orientem maris, quia in Inferno est origo et fons omnis amaritudinis.
marg.| {i} Que obstupescere facit pretereuntes] Sancti enim qui in hoc mundo peregrini sunt, et ad celestem patriam tendunt, cum amaritudinem Inferni audiunt, timore obstupescunt.
marg.| Unde dicitur Is. 21.a. Horrui cum audirem, turbatus sum cum viderem : emarcuit cor meum. Θ tenebre stupefecerunt me.
marg.| {c} Et vocabitur vallis multitudinis Gog]  : quia ibi sepelietur Gog : id est Antichristus, et omnis multitudo eius.
marg.| {d} Et sepelient] etc. Nota quod Iusti dicuntur Gog sepelire et multitudinem eius : quia propter mala, que inferent Ecclesie, sepelientur in Inferno. Septem autem mensibus sepelientur : quia in Inferno semper erit omnis defectus. Per septem enim universitas ; per mensem intelligitur defectus. Sicut enim in celo erit sabbatum ex sabbato, ita in Inferno erit mensis ex mense.
marg.| Vel aliter : {d} Et sepelient eos] etc. Nota quod mortuo Antichristo dabuntur quadraginta quinque dies hominibus ad penitentiam, et post illos quadraginta quinque dies nescitur quando veniet Iudicium. Illis autem diebus post mortem Antichristi, Electi et fideles Catholici sepelient Gog et eius multitudinem : quia errorem quem seminavit Antichristus, et malos mores quantum poterunt, abolebunt. Et terram, id est Ecclesiam mundabunt septem mensibus : quia ab omnibus defectibus et erroribus purgabunt Ecclesiam.
marg.| {e} Sepelient autem eum omnis populus terre] id est populus Ecclesie memoriam eius extinguet, et eius errorem, et malitiam quasi corruptionem, et fetorem proiiciet, sicut cadaver propter fetorem in sepulchrum proiicitur.
marg.| {g} Et erit eis nominata dies] id est nominabilis, et festiva.
marg.| {h} In qua glorificatus sum, ait Dominus Deus] in morte Antichristi, et suorum, et damnatione eorum. Tunc enim Sancti gaudebunt, cum ille qui se contra Deum extulerat, proiicietur in Infernum.
marg.| {i} Et viros] etc. Fideles enim discretiores ad hoc constituentur, qui ex officio Pastorali Ecclesiam fidelium diligenter examinent, ne quis erroris Antichristi particeps permanserit, sed emundetur Ecclesia ab erroribus et peccatis.
marg.| {k} Post menses] etc. Quia postquam ab omnibus apertis {5.123vb} fetoribus, id est peccatis et erroribus fuerit Ecclesia sufficienter purgata : tamen ipsi semper solicitius inquirent intus in conscientiis subditorum.
marg.| {l} Et circuibunt] etc. id est Ecclesiam.
marg.| {m} Cumque viderint] etc. id est comprehenderint duritiam heretice pravitatis, vel obstinationem mentis residuam post vestigia Antichristi :
marg.| {n} Statuent] etc. id est talem, qui obstinatus in malitia fuerit, notabunt.
marg.| {o} Donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog] quia talis notabitur, et distinguetur ab aliis : donec cum Gog, id est cum Diabolo, vel Antichristo sepeliatur in Inferno ministerio Angelorum, qui dicuntur zizania colligere, et in ignem inextinguibilem proiicere, sicut dicitur Mt. 13.d.
marg.| {p} Nomen autem] etc. Que prius vocabatur Babylon pro confusione peccatorum : tunc dicetur Amona pro multitudine peccatorum interfectorum.
marg.| {q} Et mundabunt terram] sive   [mundabitur terra] id est Ecclesia : Palea enim separabitur a grano, et in ignem proiicietur : granum autem in granario Paradisi reponetur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ez. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=37&chapitre=37_39)

Notes :