Capitulum 19
Numérotation du verset
19,1
marg.|
marg.|
Post hec vidi
etc. In precedenti capitulo dictum est de casu Babylonis et de exultatione sanctorum gratias agentium Deo de vindicta assumpta de meretrice illa. In hoc autem capitulo agit de gratiarum actione sanctorum pro eo, quod separati sunt a malis. Dividitur autem capitulum istud in tres partes. In prima parte agitur de gratiarum actione pro vindicta assumpta a malis. In secunda de gratiarum actione pro salvatione Ecclesie, ibi:
gaudeamus. In
tertia agitur de pena Antichristi et suorum, ibi:
et vidi bestiam.
marg.|
Et notandum, quod sicut ostensum est Ioanni, quod appropinquante die iudicii maiores de multitudine impia habitum penitentie preferentes dicent: ve, ve, dolentes de eo quod fecerunt: ita quoque nunc ostenditur ipsi, sanctos, appropinquante die iudicii dicturos tunc alleluia, id est gavisuros et Deum laudaturos de iudicio suo, quo bonos remunerabit et malos condemnabit. Dicit ergo et post hec, id est post completam damnationem malorum. Audivi quasi vocem tubarum multarum in celo, id est in Ecclesia dicentium, alleluia, id est laus inexplicabilis. Laus et gloria et virtus Deo nostro est. Hec omnia significant gaudium sanctorum de vindicta malorum et salute bonorum; et fere idem significant illa quatuor nomina. Item dicitur alleluia propter unitatem essentie divine, que propter sui immensitatem comprehendi non potest, nec digne laudari.
Laus, gloria, virtus
dicitur propter sanctam Trinitatem personarum.
Laus,
ratione potestatis que attribuitur patri vel filio, qui dominus noster est Christus qui datus est nobis, ut dicitur in Isaia. Ipsi est
alleluia inqu
antum Deus est; alia tria, inquantum homo. Nam
laus
debetur ei pro sancti spiritus missione, qui corda discipulorum adimplevit gratia ad recte credendum, cor eorum solidavit patientia ad sustinendum omnia pro Christo, ora aperuit ad laudandum ipsum. Unde Sap. 10: «victricem manum tuam, domine, laudaverunt pariter, quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium facit disertas »
. Gloria
debetur ei pro nativitate. Unde cantaverunt Angeli ipso nato,
gloria in altissimis Deo (
Lc. 2) et Ecclesia quotidie dicita: «Gloria tibi domine qui natus es de virgine »
. Vi
rtus debetur ei pro Diaboli victoriosa deiectione, ut dicit Glossa.
a
Doxologia aliquorum hymnorum, praesertim in tempore Nativitatis Domini.
Numérotation du verset
19,2
marg.|
Deinde ostendit Ioannes causam laudationis et glorificationis, dicens:
quia vera et iusta iudicia eius sunt. Vera quid
em promissa reddendo predicta, vel facta implendo.
Iusta vero
, unicuique secundum merita tribuendo. Ps. fidelis dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. Et re vera iusta sunt iudicia eius. Quia iudicavit, iam in prescientia et tandem in evidentia.
marg.|
De meretrice magna
, id est Babylone que est mundus vel multitudo impia, vel civitas Romana, Ier. 51 : «vastavit Deus Babylonem et disperdidit ex ea vocem magnam. Et merito iudicavit de ea dominus.
marg.|
Que
, id est quia illa,
que corrupit terram
, id est Ecclesiam,
in prostitutione sua
, id est luxuria sua, vel potius in venalitate sua. Quia sicut meretrix venales sunt mundani et Romani. Iuxta illud Eccles. nihil est iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, quem fudit impia multitudo et maxime civitas Romana. De manibus tuis, id est Babylonis que sanctos occidit. Dt. 32 : «laudate gentes populum eius, quoniam sanguinem servorum suorum ulciscetur. Ps. requirens sanguinem eorum recordatus est et non est oblitus clamorem pauperum. Est autem duplex sanguinis effusio. Una fit per occisionem, de qua Ps. effuderunt sanguinem tamquam aquam in circuitu Ierusalem et non erat qui sepeliret. Alia fit per exactionem, de qua Sir. 53 : «panis egentium, vita pauperum est; qui defraudat illum homo sanguinis est: qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum: qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario fratres sunt. Prima effusio olim celebrata est Rome, nunc alia celebratur, qua celebrata fiet de utraque vindicta. Hab. 2 : «quoniam tu expoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui residui fuerunt de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terre civitatis; et exivit sanguis de lacu, usque ad frenos equorum. Quia inde re vera ponitur aurum et argentum in frenis; et impletur quod dicitur Za. 14 : «in die illa erit, quod supra frenum equi est sanctum domino, id est re sanctificata domino acquisita, scilicet de bonis Ecclesie que Christus suo sanguine comparavit. Inde satyricus: dicite pontifices, in templo quid facit aurum? Beatus Bernardus , sic serpit hodie pudibunda tabes clericorum per omne corpus Ecclesie. Nam officio sunt ministri Christi, sed serviunt Antichristo: honorati incedunt de bonis domini, cui honorem non deferunt: in eis utique meretricius nitor et histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus; et plus calcaria eorum, quam altaria fulgent. Inde mense splendide et scyphi. Inde comessationes et ebrietates. Inde cythara et lira et tibia. Inde torcularia redundantia et cellaria referta et promptuaria plena eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentata. Inde referta marsupia. De his olim a domino predicta est sententia et nunc tempus advenit; ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara quippe fuit in nece martyrum. Amarior in conflictu hereticorum. Amarissima nunc in moribus clericorum.
Numérotation du verset
19,3
marg.|
Et iterum dixerunt alleluia.
Glossa, per hanc iterationem debemus intelligere laudem esse eternam. Unde Ps. beati qui habitant in domo tua domine etc. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Vacavimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Primo dictum est alleluia pro vindicta peccatorum que fecerunt sanctos persequendo. Unde Eccles. 1: «impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindicte ».
marg.|
Deinde ostendit Ioannes in parte qualis erit vindicta, dicens: et fumus eius ascendet in secula seculorum, id est continue et perpetue: et per fumi perpetuitatem et continuationem, ostenditur ignis continuus et perpetuus. Is. in fine, ignis eorum non extinguetur. Supra: fumus tormentorum suorum in secula seculorum ascendet. Ibi plenius dictum est de hoc.
Numérotation du verset
19,4
marg.|
Et vigintiquatuor seniores,
id est veteris et novi testamenti patres, mores maturos habentes,
ceciderunt
, id est se humiliaverunt gratias referendo de vindicta malorum et quatuor animalia ceciderunt, similiter laudantia Deum. Per quatuor animalia designantur maiores sancti, ut dicit Glossa, qui cum minoribus laudant,
Deum sedentem super thronum,
id est super Ecclesiam, ut iudex. De hoc dicitur supra 4 : «Cum darent illi quatuor animalia et gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in secula seculorum, procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in secula seculorum ».
marg.|
Dicentes
amen alleluia, Amen,
quod est responsio confirmativa, pertinet ad minores,
alleluia,
quod est laus inexplicabilis, pertinet ad maiores. Unde 2Cor. 14 : «Quis supplet locum idiote? Quomodo dicet, amen, super tuam benedictionem? Ideo in Ecclesia Carnotensi, canonici non respondent ‘Amen’ in choro, quando celebrat episcopus, ne videantur minores vel idiote. Secundum Glossam,
Amen alleluia
totum refertur ad minores, quasi dicat: verum est quod Deus est ita gloriosus, etiam vere laudandus, ad hoc quod punit malos.
Numérotation du verset
19,5
marg.|
Et vox de throno exivit
, id est admonitio de ecclesiasticis viris, qui sunt thronus Dei, quia in eis sedet Deus,
dicens, ad
aures omnium,
laudem dicite Deo nostro
, id est Christo, qui creavit et recreavit et iudicavit nos. Ad hoc facti sumus omnes, scilicet ad laudandum Deum. Dt. 26 : «
quos creavit in laudem et nomen et gloriam suam. Is
. 42 : «
cantate domino canticum novum, laus eius ab extremis terre. Ps
.
laudate dominum omnes gentes
etc. Sed quoniam
non est laus speciosa in ore peccatoris, ut
dicitur Sir. 15, ideo ostendit qui sunt quos admonet ad laudandum; dicens:
omnes sancti eius.
Glossa, vel
servi,
id est
qui sancte serviunt ei, se
cundum illud Lc. 2 : «
serviamus illi in sanctitate et iustitia
, id est sancte et iuste.
Et qui timetis Deum, ti
more casto seu filiali.
Pusilli et magni. Ho
c est quod dicitur Is. 42 : «
laus eius ab extremis terre. Ex
trema siquidem terre sunt pusilli qui nequeunt implere consilia, nec secreta mysteria penetrare; et magni, qui utrumque possunt. Sir. 24 : «
in multitudine electorum habebit laudem. Et audivi. Po
sita mutua admonitione que sancti se mutuo exhortantur in laudes Dei, ponit Ioannes mutuam laudationem que tripliciter nominatur: scilicet
vox tube, qu
ia vocat ad festum et convivium spirituale. Item
vox aquarum multarum, ad
significandum, quod multi sunt in laude illa. Item
vox tonitrui, ad
significandum, quod ipsa est admirabilis bonis et terribilis malis. Dicit ergo et
audivi, po
st mutuam excitationem.
Quasi vocem tube magne
, id est eorum, qui ut tuba exaltaverunt vocem suam predicando et nunc exaltant in celo iubilando, ut dicit Glossa, Is. 43 : «
populum istum formavi mihi, laudem meam cantabit. Et sicut vocem aquarum multarum
, id est populorum multorum Deum laudantium, quorum predicatio vim habuit mundandi, sicut aque multe. Et
sicut vocem tonitruorum magnorum.
Glossa,
quia sanctorum exultatio terret impios. Un
de 1Rg. 4 : «
allata est arca domini in castra Israel et timuerunt dicentes: ve nobis, dicentium alleluia
, id est
laudate Deum, quoniam potestis, quoniam maior est omni laude, ut
dicitur Eccli. 44.
Quoniam regnavit dominus Deus noster omnipotens, de
structo regno malorum. Is. 2 : «
incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem dominus solus.
marg.|
No
tandum quod quater positum est
alleluia.
In hoc capitulo propter laudem Trinitatis et unitatis, vel propter quatuor effectus ipsius circa nos, qui respondent quatuor nominibus positis, dominus Deus noster omnipotens. Dominus, qui potenter creat. Deus, qui sapienter gubernat. Noster, qui clementer educat. Omnipotens, qui gloriose glorificat.
marg.|
Sequitur.
Gaudeamus et exultemus
etc. Hec est secunda pars capituli, in qua agitur de laude sanctorum et gratiarum actione, pro sua liberatione et remuneratione.
marg.|
Hic quinque. Primo ponitur laus de singulari cuiuslibet glorificatione.
Secundo ponitur laus pro omnium glorificatione, ibi: quia venerunt.
Tertio precipitur Ioanni, ut invitet ad illam gloriam verbo et scripto, ibi: et dixit mihi: scribe.
Quarto vult Ioannes Angelum adorare pro tante revelationis munere, ibi: et cecidi.
Quinto prohibetur hoc facere et ostendit ei quem debet adorare, ibi: et dixit mihi.
Secundo ponitur laus pro omnium glorificatione, ibi: quia venerunt.
Tertio precipitur Ioanni, ut invitet ad illam gloriam verbo et scripto, ibi: et dixit mihi: scribe.
Quarto vult Ioannes Angelum adorare pro tante revelationis munere, ibi: et cecidi.
Quinto prohibetur hoc facere et ostendit ei quem debet adorare, ibi: et dixit mihi.
marg.|
Dixit ergo Ioannes in persona omnium sanctorum.
Gaudeamus,
propter dotes anime et
exultemus,
propter dotes corporis.
Et demus gloriam ei
, id est nos omnia bona ab ipso reputemus. Sicut Is. 26 : «omnia opera nostra operatus es in nobis domine »
.
marg.|
Quia venerunt nuptie agni.
Glossa : id est coniuncta est Ecclesia Christo, quorum nuptialia contracta fuerunt in prophetarum sponsione. Perfectum autem matrimonium fuit per verba de presenti in collocutione mutua Angeli et Marie. Consummatum vero fuit in carne et verbi unione. Solemnitas celebrari cepit in ascensione. Nunc autem paulatim traducitur sponsa in domum sponsi; sed in fine totaliter traducetur et tunc generale convivium fiet, sicut dicitur Is. 25 : «faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium etc. Item Esther 1 : «tertio anno imperii sui fecit grande convivium Assuerus cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias glorie regni sui. Principes dicit Angelos; pueros, prophetas; fortissimos Persarum martyres; Medorum inclitos, confessores; prefectos provinciarum, apostolos. Et uxor eius preparavit se, id est fecit se idoneam, ut ei copularetur. Am. 4 : «preparare in occursum Dei tui Israel, ista autem preparatio consistit in duobus: scilicet in depositione vetustatis et induitione novitatis. Unde Rm. 13 : «abiiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis ». Eph. 4 : «deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestre et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate » etc. Mt. 25 : «media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei: et que parate erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Et datum est illi, a Deo a quo est omne bonum. Ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum, ad litteram est vestis de bysso facta. Byssus, autem est genus lini candidissimum, quod crescit in Egypto. Significatur autem per byssinum iustitia que est vestis sanctorum. Unde Iob. 29 : «iustitia indutus sum. Et Ps. «sacerdotes tui induantur iustitia ». Candor autem byssini respicit conscientie puritatem. Splendor vero, conversationis exterioris honestatem. Unde sensus est, datum est illi, scilicet Ecclesie, ut cooperiat se byssino splendenti et candido, scilicet puritate interioris conscientie et honestatem conversationis exterioris. Et hoc est quod dicitur Is. 35 : «gloria Libani data est ei, id est gloria conscientie; decor Carmeli, id est honestas exterior. Unum propter se, alterum propter proximum est necessarium. Deinde ponit byssinum, dicens byssinum enim, quasi dicat: re vera byssino cooperta est sponsa, id est totius habitudinis puritate. Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt, que candide sunt interius in conscientia, quo ad se et splendide exterius, quo ad alios. Et dixit mihi. Hic precipitur Ioanni, ut invitet ad nuptias et invitationem scribat, ut diutius possit durare. Unde dicit: et dixit mihi, Angelus, scilicet dominus ipse: scribe, hoc scilicet quod sequitur, beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt, id est ad convivium celeste, ubi sancti omnes cum domino epulabuntur eum gaudio. Quod convivium dicitur cena, quia nullum aliud convivium succedit illi et quia delicata fercula apponentur in ea. Ex qua nullus semel admissus expellitur: de prandio vero multi expelluntur, Mt. 22 : «amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? etc. Prandium est gratia militantis Ecclesie. Sed cena est gratia celestis patrie. De qua Lc. 14 : «homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos. Item Lc. 22 : «vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis regnum sicut disposuit mihi pater meus, ut edatis et bibatis etc. In hac auctoritate ponuntur septem que reddunt cenam delectabilem. Primum est nobilitas servitoris que notatur cum dicitur: et ego. Secundum est ordinata positio ferculorum, que notatur cum dicitur:
dispono. Te
rtium est honestas convivarum, que notatur ibi,
vobis. Qu
artum est hilaritas invitantis, que notatur ibi:
sicut disposuit mihi pater meus. Qu
intum est abundantia ferculorum, quod notatur ibi,
regnum, qu
asi totum cellarium dabit. Sextum est familiaritas domini, quod notatur ibi,
super mensam meam. Se
ptimum est amenitas loci, quod notatur ibi,
in regno. Oc
tavum est securitas, quod notatur ibi,
meo. Et dixit mihi, hec verba Dei vera sunt et
ideo scribenda sunt, scilicet quod illi qui vocati sunt ad cenam, vocatione dico predestinationis, beati sunt, non autem omnes qui vocati sunt vocatione predicationis, vel iustificationis. Beati sunt.
Quia multi sunt vocati, pauci vero electi.
Mt. 20.
Et cecidi. Ho
c viso, vult Ioannes reverentiam exhibere Angelo sibi hec revelanti, quasi gratiam post gratiam reddens. Unde dicit et
cecidi
, id est me humiliavi mente et corpore,
ante pedes eius
, id est Angeli, id est hec mihi revelantis,
ut adorarem. Coram cano capite surge et reverearis personam senis. Ho
c exemplo docemur nos revereri maiores nostros et
dixit mihi, vo
lenti me humiliare,
vide ne feceris
, id est noli me adorare, quasi maiorem et digniorem te,
conservus enim tuus sum et fratrum tuorum:
quasi dicat: ego et tu et fratres tui, servi sumus eiusdem domini, scilicet Iesu Christi, qui est frater noster, o Angele, non tuus: et in hoc maiores sumus, salva tua gratia. Sed quia sunt fratres natura et fratres gratia, ostendit de quibus fratribus intelligat: scilicet de fratribus gratie. Unde dicit,
habentium testimonium Iesu
, id est gratiam spiritus sancti, que testificatur ipsos esse filios Dei. Ioannis 8 : «
spiritus reddidit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus.
marg.|
Et
nota quod in veteri testamento permiserunt se Angeli adorari, sicut legitur Iosue 5. In novo autem non permittunt, hac ratione, quia tunc notatur Deus homo. Unde erat homo inferior simpliciter Angelo. Nunc factus Deus homo et sublimior est homo Angelis. Unde videntes hominem supra se, nolunt ab homine adorari, ob reverentiam domini nostri Iesu Christi. Deinde ostendit quis sit adorandus, dicens,
Deum adora, cu
i soli debetur adoratio. Mt. 4 : «
dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Et
subdit causam quare Deus sit adorandus,
testimonium enim Iesu est spiritus prophetie:
id est quicquid dixerunt prophete, perhibet de Christo testimonium. Unde 2Pt. 1 : «
firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Spiritus sanctus vero perhibet de Iesu testimonium. Un
de Io. 16 : «
cum venerit ille spiritus veritatis, testimonium perhibebit de me. Vo
x ergo aquarum multarum in celo auditarum, gratiarum actio sanctarum animarum, in celesti beatitudine decantantium, quatuor animalia, vigintiquatuor seniores, universi sancte Ecclesie predicatores et iudices, nuptie agni, coniunctio Christi et Ecclesie in celesti beatitudine et
vidi celum. Io
annes hic ostendit quantus sit ille cui gratie sunt agende, scilicet Christus. Et primo ostendit potestatem, quam habuit in primo adventu. Deinde ostendit potestatem, quam habuit in secundo adventu. Et postea monet fideles adherere Christo, ut sic possint vitare penas malorum et adipisci gaudia beatorum. Et ita secundum hoc contrariatur, quod dicit hic, ad precedentia. Nam hic ostenditur quantus est ille, qui prius laudari meruerit secundum Glossam. Continuatur ad sequentia sic. Quia dicturus est Ioannes de damnatione Antichristi et suorum, posset aliquis querere, quomodo damnabuntur, qui potentes tam erunt. Et respondet quia pugnaverunt contra Christum, qui potentior est et eos devincet et victos damnabit. Ideo potestatem eius hic describit dicens et
vidi celum apertum. Ad
litteram, ianuam Paradisi vidit apertam, que prius fuerat clausa. Vel
celum apertum
, id est Scripturam. Unde Glossa: id est
mysteria revelata, quod homo possit ascendere celum et cognoscere Deum: et
satis concordat. Deinde ostendit quis aperuit; dicens et
ecce equus albus
, id est Christi humanitas pura et munda, sine omni fusco peccati, in qua quasi in equo verbum Dei contra Diabolum pugnavit. Prv. 21 : «
equus paratus ad diem belli. Dominus autem salutem tribuet
, id est verbum. Hunc equum ascendit verbum in incarnatione. Is. 19 : «
ecce dominus ascendens super nubem levem
, id est super humanitatem ab omni peccato immunem et
ingredietur Egyptum
, id est mundum, quasi caput certaminis ad pugnandum.
Et qui sedebat super eum vocabatur fidelis, qu
ia promissa implet,
verax, qu
ia ipse est veritas et veraces facit. Vel
fidelis, di
citur quo ad promissa preterita, que implevit,
verax, qu
o ad futura, quia sine dubitatione implebit. Dt. 32 : «
Deus fidelis et absque ulla iniquitate. Io
. 3 : «
qui acceperit eius testamentum signavit, quoniam Deus verax est. Et cum iustitia iudicat.
Glossa,
quia unicuique iuxta opera sua reddet. Et pugnat, mo
do pro suis. Ex. 14 : «
dominus pugnabit pro vobis et vos ipsi tacebitis:
quasi dicat: Diabolo loquenti, non respondebitis et tunc pro vobis pugnat. Diabolus loquitur cum peccatum suggerit; homo respondet quando consentit: et tunc vincitur homo, sed tacet, quando suggestioni non consentit; et tunc Diabolus vincitur, quod facit Deus. Unde in eodem dicunt Egyptii.
Fugiamus Israelem, quia dominus pugnat pro eis contra nos.
Vel
pugnat
, id est pugnabit in die iudicii, non tantum contra Diabolum, sed etiam contra totum exercitum suum. De quo bello dicitur in Ps.
dominus potens in prelio.
Sap. 5 : «
pugnavit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Oculi autem eius.
Glossa, id est
dona spiritus sancti, sicut flamma ignis, qu
i inflammat et illuminat et consumit rubiginem et emollit ferrum durum et calefacit frigidum et consolidat luteum: sic dona spiritus sancti inflammant in amorem Dei et falsi consumuntur in rubigine peccatorum, duritiam cordis emolliunt et frigidum cor calefaciunt et fragiles mentes consolidant. Propter hoc missus fuit spiritus sanctus in apostolos in specie ignis. Lam. 1 : «
de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me. Za
. 3 : «
super lapidem unum oculi septem. De
hoc dictum est supra 1 : «
oculi eius tamquam flamma ignis.
Item oculi eius sunt prelati, qui debent toti Ecclesie providere, sicut oculi provident corpori. De quibus dicitur Ct. 7 : «
oculi tui sicut piscine in Esebon, qui sunt in porta filie multitudinis. Quatuor
dicit, que exiguntur in prelatis. Primo ut sint oculi per discretionem, piscine per compassionem, in Esebon per caritatem furor: quia Esebon interpretatur ignis meus: porta per Christum et predicationem. Sed hodie oculi Ecclesie, lippi sunt pleni sordibus divitiarum et fame deliciarum. Unde Gn. 29 : «
Lia, lippis erat oculis. 1R
g. 3 : «
oculi eius,
id est
eli, caligaverant et non poterat videre lucernam, donec extingueretur. Mu
lta alia invenies ibi de istis oculis.
marg.|
Sequitur et
in capite eius diademata multa. Hi
c ostenditur unde Christus habet talem potestatem, ut possit Antichristum et suos devincere: scilicet a Deo, qui est caput eius, ut dicitur 1Cor. 11 : «
caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus ; et
Christus, omne quicquid a Deo est, ut dicitur ad Rm. per diademata vero significantur victorie, vel corone victorum, vel ipsi victores, vel potestas eorum, que est a Deo. Sap. 5 : «
accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini.
Sap. 18 : «
magnificentia tua in diademate capitis illius. Et
hoc est,
in capite eius
, id est in Deo.
Diademata multa
, id est victores multi, vel corone multe. Disperget dans victoribus. Et bene multa, quia venit pugnare contra
bestiam, que habet septem capita, decem cornua, decem diademata, ut
dicitur supra 13. Hanc bestiam Christus in sua passione superavit et coronam sive diadema suum abstulit et sibi imposuit, quia illos quos diximus possidebat: et qui erant quasi corona prius, Christus predicando abstulit et conversos ad fidem sibi coronam assumpsit etc. Quod bene significatum est 1 Paralip. 20, ubi legitur, quod
David tulit coronam de capite Melchon, in qua invenit auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi diadema. Me
lchon interpretatur rex eorum. Et significat Diabolum, qui est rex superborum, sicut dicitur Iob. 41. Cuius corona sunt omnes mali, quos vel eorum aliquos Christus predicando convertit ad fidem et invenit in eis aurum, margaritas et gemmas ceterarum virtutum, quas ipsemet contulit eis et sic eos sibi quasi diadema fecit. Ct. 4 : «
veni coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, de vertice Hermon. Am
ana interpretatur iniquus. Sanir novitatem tollens, Hermon anathema verius. Et hec omnia significant Diabolum, de cuius capite coronatur Ecclesia, quando caput eius conterunt et decem auferunt peccatores, de quibus efficitur diadema domini,
habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
Glossa,
quod hoc nomen est Deus homo
vel
Iesus: utrumque siquidem, nam ipsi soli convenit esse Deum et hominem. Un
de Is. 7 : «
ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel,
id est
nobiscum Deus.
Item ipsi soli convenit esse Iesum, id est salvatorem, auctoritate et mysterio. Ipse solus enim auctor et minister est salutis humane. Mt. 1 : «
vocabis nomen eius Iesum
, id est salvatorem, auctoritate et mysterio.
Ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. De
utroque nomine dicitur Gn. 32 : «
cur queris nomen meum, quod est mirabile? Phil
. 2 : «
humiliavit se factus obediens usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Ho
c nomen scriptum dicitur duodecim litteris, quod scripserunt Gabriel et Maria. Primam litteram scripsit Gabriel, Mariam salutando.
Ave, in
quit,
gratia plena. Sc
ripsit et secundam, Mariam commendando.
Dominus tecum, in
quit,
benedicta tu in mulieribus. Sc
ripsit et tertiam idem Gabriel, Mariam consolando.
Ne timeas, in
quit,
Maria, quia invenisti gratiam apud Deum. Sc
ripsit et quartam, conceptum et partum divinum Marie nuntiando.
Ecce, in
quit,
concipies in utero et paries filium. Sc
ripsit et quintam, nomen nascituri prenuntiando:
et vocabis, in
quit,
nomen eius Iesum. Sc
ripsit et sextam, ipsum describendo:
hic erit magnus et filius altissimi vocabitur. Sc
ripsit et septimam litteram, potentiam eius predicando:
et dabit illi, in
quit,
dominus Deus sedem David patris eius et regni eius non erit finis. He
sunt septem littere, quas congrue scripsit Gabriel Archangelus in nomine pueri nascituri. Tamdem videns Maria, quod bene scriberet Gabriel, apposuit et ipsa manum. Et scripsit octavam litteram, sapienter Angelo respondendo:
quomodo, in
quit,
fiet istud? Scri
psit et secundam, causam dubitationis assignando.
Quomodo, in
quit,
quoniam virum non cognosco
, id est me cognituram non propono. Nonam scripsit Gabriel responsione verissima dubitationis Marie causam amovendo et modum facti declarando.
Spiritus sanctus, in
quit,
superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi, sc
ripsit et decimam litteram, exempli positione Mariam dubiam certificando.
Et ecce, in
quit,
Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua. Sc
ripsit etiam undecimam, auctorem totius negotii demonstrando, scilicet potentiam Dei.
Quia, in
quit,
non erit impossibile apud Deum omne verbum:
quasi dicat: hoc faciet potentia Dei, que omnia potest. O Maria, quid facis? Quid tardas? Scribe duodecimam litteram et perfectum erit nomen eius. Audivit me Maria et credidit consilio et scripsit ultimam litteram, consensum suum adhibendo.
Ecce, in
quit,
ancilla domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Et
perfecte statim scriptum est nomen eius, quia statim
verbum caro factum est et habitavit in nobis
, id est in natura nostra, ut vere possit dicere Maria,
lingua mea calamus Scribe velociter scribentis. Ve
re velociter, quia ut dixit hoc, factus est Deus homo, quod est nomen scriptum. Ut dicit hic Glossa,
Gabriel plures litteras scripsit quam Maria. Novem enim scripsit et Maria tres. Quia natura mulierum virginum est parum loqui et plus audire: que vere bene disposita fuit in Maria. He
sunt duodecim hore diei, in quo, qui ambulat, non offendit, ut dicitur Ioannis undecimo.
Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Ad
litteram, id est carne proprio sanguine cruentata, quem sexies fudisse creditur, pro nostra sanctificatione. Primo in circumcisione, Lc. 2. Secundo in prolixa oratione, quando factus est sudor eius sanguineus, Lc. 27. Tertio in spinarum coronatione: ut creditur iuxta patrum traditionem. Quarto in flagellatione ad columnam, Lc. 23. Quinto in manuum et pedum crucifixione. Sexto in lateris apertione, Io. 19. De hac veste sic aspersa dicitur Gn. 37 : «
tulerunt tunicam eius
, id est Ioseph et
sanguine hedi quem occiderant tinxerunt. Is
. 63 : «
quis es iste qui venit de Edom, tinctis vestibus? Et i
nfra,
quare rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? Et r
espondet ibidem dominus:
torcular calcavi solus et aspersus est sanguis eorum
, id est quem ipsi fuderunt, super vestimenta et
omnia indumenta mea inquinavi.
Vel vestis aspersa sanguine, congregatio est martyrum, quorum sanguis pro Christo effusus est abundanter. Unde Ps.
effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem. Gn. lavabit in vino stolam suam et pallium suum in sanguine uve. Et vocabitur nomen eius verbum Dei, pe
r quem pater omnia fecit: et dixit Io. 1 : «
omnia per ipsum facta sunt:
id est verbum genuit, per quem omnia fecit. Per hoc nomen seu verbum innotuit mundo Deus pater, qui usque tunc extiterat incognitus. Unde Io. 1 : «
Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Dei filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Item Ioannes 17 : «
manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Et exercitus, ma
rtyrum et omnium fidelium,
qui sunt in celo
, id est Ecclesia, nomine et numero et merito
sequebatur eum, pe
r viam paupertatis, humilitatis et caritatis, contra mundum, contra carnem et Diabolum dimicantes.
In equis albis.
Glossa, id est
in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur et stimulo caritatis ad bona incitantur. De
quo stimulo dicitur 2Cor. 6 : «
caritas Dei urget nos. De
istis equis dicitur Habacuc 3 : «
viam fecit in mari equis. Za
. 10 : «
visitavit dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum glorie sue in bello. Vestiti byssino albo et mundo
, id est iustitia, que facit mentem albam per innocentiam et mundam per operum evidentiam, que sunt due partes iustitie: scilicet declinare a malo et facere bonum, ut dicit Augustinus. Per primam est mens alba, per secundam munda, que sola videt Deum, ut dicitur Mt. 5.
Et de ore. Su
pra ostendit de potestate Christi in primo adventu. Hic incipit agere de potestate ipsius in secundo adventu ostendens, quod in utraque natura potens erit Christus tunc. Unde dicit et
de ore ipsius
, id est Christi,
procedit
, id est procedet,
gladius acutus.
Glossa, id est
divina sententia, intendens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis. Ez.
5 : «
sume tibi gladium acutum, radentem pilos, ta
m capitis quam corporis. Ez. 21 : «
gladius exacutus est. Bi
s dicit acutus, propter duplicem eius usum: id est quia scindet interius et exterius, ut dictum est.
Ut in ipso percutiat gentes
, id est omnes peccatores,
dicens, ite maledicti. Id
eo dicitur Iob. 19 : «
fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius.
Vel
de ore ipsius.
Glossa, id est
de predicatoribus, qui sunt os domini, quia dominus loquitur per eos. Ie
r. 15 : «
si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Pr
ocedit gladius acutus, id est sermo predicationis: de quo dicitur Hbr. 5 : «
vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Prv.
30 : «
omnis sermo Dei ignitus clypeus, qu
od est verbum Dei.
Ut in ipso percutiat gentes.
Glossa.
Quosdam ad mortem, quosdam ad vitam. Is
. 11 : «
percutiet terram virga oris sui et ipse reget eas,
Glossa:
sanctos de virtute in virtutem, malos de vitio in vitium, in virga ferrea.
Glossa,
inflexibili iustitia, que tantummodo potest flecti per penitentiam. Ie
r. 18 : «
si penitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei. Se
d in futuro nullo modo poterit flecti. Prv. 6 : «
zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam sermonibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et ipse calcat,
id est
calcabit, torcular furoris ire Dei omnipotentis,
Glossa: id est
mortem, que primo homini peccanti ab irato Deo illata fuit, sed Christo resurgente destructa fuit in ipso totaliter
id est
re, in nobis specie. 1Cor.
15 : «
novissima inimica destruetur mors.
Item Glossa,
torcular,
id est
tribulationem, in qua dominus sanctos positos calcat, in gratia eos ampliat: quam Deus iratus Ade peccanti intulit et quasi furibundus continuans furorem,
id est
effectum vindicte in propagine eius extendit. Et in vestimento
, id est in humanitate, qua quodammodo vestitur divinitas, iuxta illud Hbr.
inventus est, ut homo. Habet in femore suo
, id est humanitate, seu carne qualibet ex patrum progenie, per quam femur designatur,
habet scriptum inde
lebiliter,
rex regum et dominus dominantium:
quasi dicat: etiam secundum humanitatem, ipse est rex et dominus sanctorum qui se et alios regunt et dominium exercent in subditos. Vel sic:
et in vestimento
, id est in sanctis novi testamenti qui per gratiam Baptismi fiunt vestis domini. Iuxta illud Gal. 3 : «
quicumque baptizati estis, Christum induistis. Is
. 49 : «
vivit dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Et in femore suo
, id est in antiquis patribus, a quibus duxit secundum carnem originem.
Habet scriptum, ca
lamo fidei.
Rex regum et dominus dominantium. Qu
ia tam hi quam illi credunt Christum esse regem et Deum universorum.
Et vidi unum Angelum.
Glossa:
ostensa divinitate Christi, per quam poterit Diabolum expugnare, subdit admonitionem de presenti, ut tali domino omnes fideles adhereant, ut possint vitare penas et gaudia adipisci. Di
cit ergo et
vidi unum Angelum
, id est predicatorum cetum.
Stantem in sole
, id est perseverantem in aperta predicatione, manentem in plenitudine cognitionis et dilectionis divine, vel in ferventi tribulatione.
Et clamavit voce magna
, id est predicatione aperta et secura et libera.
Dicens omnibus avibus.
Glossa, id est omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum, quorum conversatio in celis est, Phil. 3. Qui volabant alis contemplationis, per medium celi. ad litteram discurrendo mentis intuitu, per omnes ordines Angelorum, considerando vel cogitando, quantus sit ardor in Seraphim, quanta lux in Cherubim, quanta discretio in thronis, quanta sublimitas in dominationibus, quanta dignitas in principatibus, quanta potentia in potestatibus, quanta virtus in virtutibus, quanta obedientia in Archangelis et Angelis. Contemplando etiam et turmas patriarcharum, cuneos prophetarum, choros apostolorum, exercitus martyrum, collegia confessorum, choreas virginum, matronarum contubernia, conventus predicatorum, cenobia monachorum et monialium. Deinde ascendendo ad reginam omnium beatissimam, Mariam dico, post quam venitur statim ad Christum. Iuxta illud Ct. 3 : «
in lectulo meo quesivi per noctem quem diligit anima mea; quesivi illum et non inveni: surgam et circuibo civitatem,
id est
celum
vel
Ecclesiam, per vicos et plateas,
id est
per diversos ordines sanctorum et queram quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: invenerunt me vigiles,
vel
qui custodiebant. Vo
labant, studendo, predicando.
Per medium celum, pe
r concordiam utriusque testamenti, non in extremis. Manichei tantum per novum, Iudei tantum per vetus testamentum volant; et ideo utrique sine virtute sunt, quia virtus in medio est. Quid autem clamet ostendit.
Venite, pe
r fidem et
congregamini, pe
r bonam operationem. Vel
venite bene
operando.
Et congregamini pers
everando in bono.
Ad cenam magnam Dei
, id est quam Deus faciet suis. Lc. 13 : «
homo quidam fecit cenam magnam: qu
e dicitur magna, tum propter magnitudinem convivantium, tum propter magnitudinem ferculorum, de quibus alibi dictum est; cum propter longitudinem temporis, quia eterna erit cena illa.
Ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum et servorum et pusillorum ac magnorum.
Glossa, id est
ut delectemini in cruciatu impiorum, tam maiorum quam minorum.
Per
reges,
intelliguntur maiores principes seculares, per
tribunos mi
nores. Per
fortes: me
diocres. Per
equos, su
bditos. Per
sedentes, pr
elatos ecclesiasticos. Per
liberos:
clericos; et tales sunt liberi. Per
servos, in
telligitur laicus, qui tribunis et aliis subiacet. Vel per
liberos, in
telligitur absolutos a matrimonio. Per
servos, co
niugatos. Per
pusillos, pu
sillanimes. Per
magnos, su
perbos et ambitiosos. Et hoc totum sumptum est de Ez. 39, ubi dicitur:
dic omni volucri celi et universis avibus, cunctisque bestiis agri, convenite, concurrite, properate undique ad victimam meam, quia ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem: carnes fortium comedetis et sanguinem principum terre bibetis, arietum, agnorum, taurorum et altilium et pinguium omnium; et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietate de victima, quam ego immolabo vobis; et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus, ait dominus Deus. Et vidi bestiam
etc. Hec est tertia pars capituli, in qua agitur de pena Antichristi et suorum. Et dicuntur hic quatuor. Primo causa pene; scilicet pugna contra Diabolum dominum. Secundo pena exprimitur, scilicet mors eterna, ibi et
apprehensa est. Te
rtio modus pene, ibi et
vivi missi sunt. Qu
arto gaudium sanctorum de damnatione Antichristi et suorum, ibi et
omnes aves. Di
cit ergo et
vidi bestiam
, id est Antichristum crudelem et effrenatum.
marg.|
Et reges terre
. Glossa, id est apostolos eius, sola terrena querentes.
Et exercitus eorum,
Glossa, id est omnes servientes ei.
Congregatos unan
imi militia.
Ad faciendum prelium cum illo
, id est contra Christum.
Qui sedebat in equo, su
per carnem suam. Vel
in equo
, id est in choro predicatorum qui sunt equus Christi. Iob. 39 : «
numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? Et cum exercitu eius
, id est contra sanctos. Unde Dn. 11 : «
magnificabitur adversus omnem Deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et dirigetur, donec impleatur iracundia. Ho
c autem prelium erit per tria: scilicet per blasphemias, per persecutiones, per miracula, sicut dicit Glossa. Unde Mt. 24 : «
surgent pseudochristi et pseudoprophete. Apprehensa est. Hi
c exprimitur pena Antichristi et suorum. Unde dicit et
apprehensa est.
Glossa, id est
eternaliter punita. Bestia
, id est Antichristi.
Et cum illa pseudoprophete, qu
i bona futura promittebant servitoribus Antichristi.
Et qui fecit signa coram ipso
, id est quicumque fecit signa cum Antichristo, apprehensus est, id est punitus eternaliter.
Quibus sign
is
seduxit
, id est seorsum a rectitudine vite et fidei duxit eos, id est credentes bestie.
Qui acceperunt characterem bestie
, id est confirmaverunt.
Imaginem eius
, id est statuam eius vel apostolos eius, qui dicuntur imago eius, quia representant et comitantur eum.
Vivi missi. Hi
c ostenditur modus pene, quia vivi in Infernum mittentur, id est plus aliis punientur. Unde dicit,
vivi missi sunt hi duo,
scilicet bestia et pseudoprophete et Diabolus et corpus suum totum
in stagnum ignis ardentis et sulphuris
, id est in tormentum Inferni stabile et immobile, plenum ardore et fetore. Et dicuntur mittendi
vivi in I
nfernum illi maiores, quia scienter et ex certa malitia peccaverunt. Sicut illi de quibus dicit in Ps.
descenderunt in Infernum viventes.
Deinde subiungit de pena minorum, que re vera minor erit. Quia minus peccant minores, in eodem genere peccati, quam maiores, aliis paribus: propter quod dicitur sapientie sexto capitulo:
exiguo concedetur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur et fortioribus fortior instat cruciatio. Di
cit ergo et
ceteri sequaces eius
, id est minores,
occisi sunt
, id est occidentur.
In gladio sedentis super equum
, id est sententia Christi.
Qui procedit de ore ipsius
, id est procedet in die iudicii, quando dicet,
ite maledicti
etc. Mt. 21 et
omnes aves. Hi
c ostendit gaudium sanctorum de punitione malorum; qui tamen non gaudent de pena, sed de iustitia Dei impleta. Unde dicit et
omnes aves saturate sunt de carnibus eorum
, id est omnes sancti delectati sunt videndo penas eorum. Ps. letabitur iustus cum viderit vindictam.
Is
. in fineb:"Egredientur, ut videant cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni"
.
Brevis epilogus premissorum. Apertio igitur celi, est revelatio mysterii. Equus albus, homo Deus. Oculi sedentis, sapientia deitatis. Diademata multa. Premia diversa. Nomen scriptum, deitatis bonum. Vestis sanguine aspersa caro sancta Christi passa. Exercitus celi, omnes electi. Gladius acutus, sententia subtilis. Virga ferrea, iustitia inflexibilis. Torcular uve furoris ire, pressura divine iustitie. Scriptura in veste et in femore, rex regum et dominus dominantium, perpetua potestas secundum humanam naturam assumptam. Unus Angelus, ordo predicatorum universus. Vox magna, predicationis instantia. Aves, Demones. Cena, ultima pena. Bestia, Antichristus. Pseudo prophete, falsorum doctorum chorus. Stagnum ignis, profundum damnationis. Occisio ceterorum, damnatio subiectorum. Saturatio avium de carnibus eorum, delectatio sanctorum de cruciatibus damnatorum.
b Is. 66, 24.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_19)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_19)
Notes :