Capitulum 22
Numérotation du verset
22,1
marg.|
Et ostendit mihi
etc. In hoc capitulo ostenditur refectio et amenitas civitatis: et dividitur in tres partes. In prima agitur de refectione civium. In secunda de commendatione totius visionis, ibi et
dixit mihi. In
tertia excommunicat Ioannes omnes illos, qui veritatem subtrahent ab hoc libro, vel falsitatem adiicient, ibi,
contestor enim. Et
hoc facit Ioannes quia sciebat quosdam esse in Asia sic facturos. In prima enim parte duo facit. Primo describit refectionem et ea que pertinent ad reficiendum gaudium et exultationem. Et quia in mensis magnatum primo apponuntur nutritiva, deinde medicinalia, ut sunt species aromatice, ideo Ioannes primo describit potum illius refectionis. Secundo cibum. Tertio ponit medicinalia. Dicit ergo et
ostendit mihi. An
gelus, qui alia ostenderat.
Flumen aque vive
, id est eternam beatitudinem, in qua semper vivitur sine aliquo defectu: que bene per fluvium designatur, quia per Baptismi gratiam ad eam pervenitur. Io. 3 : « nisi quis renatus fuerit etc. Vel propter abundantiam aque, id est glorie. De qua agitur Io. 4 : « si scires donum Dei etc. Et infra, dedisset tibi aquam vivam, id est gratiam vel indeficientem gloriam. Ps. « fluminis impetus letificat civitatem Dei ». Splendidum. Hoc dicit, quia iusti splendidi erunt mente et corpore. Mt. 13 : «Fulgebunt iusti sicut sol ».
marg.|
Tamquam crystallum.
Hic dicit, quia corpora sanctorum transparentia erunt, ut etiam cogitationes cordium merito videantur. Unde Gregorius: uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, procedentem de sede Dei et agni. De benigna et tranquilla maiestate Dei et verbi.
Numérotation du verset
22,2
marg.|
Et in medio platee eius,
id est communi omnium: quasi dicat: quia tunc lucide videbunt tam maiores quam minores et participabunt gloriam a Deo influente in eos. Vel procedentem de sede Dei et agni, id est de maioribus, qui sunt sedes Dei et agni. In medio platee eius, id est in minores, qui latiori via incederunt: quasi dicat: quod tunc manifestum erit, quod minores secundum doctrinam, quam a maioribus receperunt, coronantur.
marg.|
Et notantur hic septem gaudia sanctorum in patria, preter alia, que habebunt. Primum est copiosa societas electorum: quod notatur, per fluvium. Qui optime significantur per fluvium. Quia fluxerunt de etate in etatem, de virtute in virtutem, de tribulatione in tribulationem, de consolatione in consolationem. Tandem de vita in mortem et postea de morte in vitam: et sic ad locum unde fluxerunt flumina revertuntur. Secundum est immortalitas: quod notatur per hoc quod dicit, aque vive. Tertium claritas: quod notatur per hoc quod dicit, splendidum. Quartum est soliditas: quod notatur per hoc quod dicit. Tamquam chrystallum. Quintum est tranquillitas: quod notatur per hoc quod dicit, procedentem de sede Dei et agni. Sextum est securitas: quod notatur per hoc quod dicit, in medio platee. Per hoc idem notatur septimum id est communitas. Quod enim commune est, in medio est et e contrario. Unde et lignum vite dicitur esse in medio Paradisi, supra 3 et Gn. 2. Hi sunt septem rivi procedentes de fluvio vite eterne. De quibus dicitur Is. 11 : « levabit manum suam in fortitudine spiritus sui super flumen et percutiet eum in septem rivis, ita ut per eum transeant calceati ». Et ex utraque parte fluminis lignum vite, id est Christus, qui dat vitam comedentibus eum, nunc per fidem, tunc autem per speciem. Prv. 3 : « lignum vite est his, qui apprehendent etc. Due partes fluminis, vita sanctorum presens et futura vita eorum; id est status gratie et status glorie. Prima est citra flumen. Altera ultra flumen. Ex. 15 : « in eternum dominus regnabit et ultra: non tamen citra: quasi dicat: dominus citra flumen remanebit. Ibi per gloriam, hic autem per gratiam. In hac ripa, que est citra flumen, est lignum vite, id est Christus per sui corporis et sanguinis exhibitionem in sacramento altaris. Mt. 28 : « ecce ego vobiscum sum omnibus etc. In alia ripa, que est ultra flumen, est idem lignum vite per sue speciei tam humane quam divine exhibitionem. Hic refecit nobis per fidem, ibi, per speciem. Afferens fructus duodecim, utrobique. Fructus quos affert citra flumen, sunt illi, quos apostolus numerat Gal. 5, dicens, fructus spiritus sunt caritas, gaudium etc. Per singulos menses reddens fructus suos, id est per singulas etates reficiens et pascens servos suos, predictis fructibus. Vel per singulos menses, id est per singulos defectus. Cum enim convertitur peccator ad dominum, pro singulis defectibus peccatorum reddit dominus singulas refectiones virtutum. Per singulos menses, id est assidue non cessat reficere suos.
marg.|
Fructus autem quos affert lignum vite in altera parte ultra flumen, sunt duodecim fercula, que Iesus transiens ministrabit suis, in refectione vite eterne. De quibus dicitur Lc. 22 : « ego dispono vobis, id est diversa pono, sicut disposuit pater meus regnum, ut etc.
-Primus est sanitas sine egritudine. Ps. qui sanat contritos corde. Is. 25 : « precipitabit dominus etc.
Secundus est societas sine defectu. Ps. satiabor cum apparuerit gloria tua.
-Tertius scientia sine dubitatione. 1Cor. 13 : « tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
-Quartus gaudium sine tristitia. Io. 16 : « tristitia vestra vertetur in gaudium. Prv. 14 : « cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus etc.
-Quintus est pax sine turbatione. Is. 32 : « sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
-Sextus est securitas sine timore. Ps. non timebis a timore nocturno.
-Septimus est impletio omnium desideriorum. Ps. qui replet in bonis desiderium tuum.
-Octavus de iustitie divine impletione. Ps. letabitur iustus cum viderit vindictam.
-Nonus est laus sine intermissione. Ps. in secula seculorum laudabunt te.
-Decimus est quies sine labore. Ps. « Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis ».
-Undecimus est lux sine tenebris. Supra 21 : « civitas non eget sole etc.
-Duodecimus est visio Dei sine medio. Is. 33 : « regem in decore suo videbunt. Ps. exultate iusti in domino.
-Primus est sanitas sine egritudine. Ps. qui sanat contritos corde. Is. 25 : « precipitabit dominus etc.
Secundus est societas sine defectu. Ps. satiabor cum apparuerit gloria tua.
-Tertius scientia sine dubitatione. 1Cor. 13 : « tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
-Quartus gaudium sine tristitia. Io. 16 : « tristitia vestra vertetur in gaudium. Prv. 14 : « cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus etc.
-Quintus est pax sine turbatione. Is. 32 : « sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
-Sextus est securitas sine timore. Ps. non timebis a timore nocturno.
-Septimus est impletio omnium desideriorum. Ps. qui replet in bonis desiderium tuum.
-Octavus de iustitie divine impletione. Ps. letabitur iustus cum viderit vindictam.
-Nonus est laus sine intermissione. Ps. in secula seculorum laudabunt te.
-Decimus est quies sine labore. Ps. « Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis ».
-Undecimus est lux sine tenebris. Supra 21 : « civitas non eget sole etc.
-Duodecimus est visio Dei sine medio. Is. 33 : « regem in decore suo videbunt. Ps. exultate iusti in domino.
marg.|
Hos fructus affert lignum vite in ripa ulteriori
per singulos menses reddens fructum suum
, id est pro singulis defectibus, quos pro proximo hic substinuerunt sancti, reddet eis gloriosum fructum. Sap. 10 : «
reddet Deus mercedem laborum; et in paucis vexati, in multis bene disponentur. Et
in eodem:
bonorum laborum gloriosus est fructus.
Mt.
beati qui lugent
etc.
marg.|
Vel secundum Glossam,
utraque pars fluminis omnes sanctos utriusque testamenti significat, in cuius rei testimonium et figuram transduxit populum ultra mare Iosue. In
veteri per figuram; in novo, per gratie vel humanitatis presentiam,
afferens fructus duodecim. In
veteri per patriarchas. In novo per duodecim apostolos.
Per singulos menses, fr
uctus suos reddens, id est per quemlibet patriarcham et per quemlibet apostolum faciens fructum suum. Quilibet, enim secundum gratiam sibi datam, fructum fecit laborando, predicando. Io. 15 : «
posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Er
go Christus dicitur dies et duodecim apostoli duodecim hore. Io. 11. Sic Christus dicitur annus. Apostoli et patriarche duodecim menses.
marg.|
Sequitur.
Et folia eius
, id est ligni vite, id est verba doctrine Christi ad sanitatem gentium sunt in presenti, que sanitas plene habebitur in futuro. Sap. 16 : «
non herba neque malagma sanavit eos, sed omnipotens.
Numérotation du verset
22,3
marg.|
Et omne maledictum non erit amplius.
Glossa, id est
subtractio gratie non fiet amplius. Ad
litteram. Nullum malum verbum erit in patria, quia omnes ibi dicent gloriam. Hoc totum sumptum est. Ez. 47, ubi dicitur:
et in ripis eius ex utraque parte est lignum pomiferum. Ib
i plenius dicta sunt et ideo hic supersedemus ad presens.
marg.|
Sed et sedes Dei. Hi
c describit Ioannes ea que pertinent ad reficiendorum gaudium et exultationem. Sunt autem sex, que faciunt ad gaudium convivantium.
-Primum est quando convive se mutuo diligunt et dominus convivas et convive dominum.
-Secundum est quando ex utraque parte nullus alium inquietat, hoc est nec dominus familiam, nec familia dominum, nec familia se invicem.
-Tertium est quando dominus blandum et hilarem se reddit.
-Quartum est quando familia fidelis est domino.
-Quintum est quando dominus occultum familie sue revelat.
-Sextum quando non debent ab invicem separari.
-Primum est quando convive se mutuo diligunt et dominus convivas et convive dominum.
-Secundum est quando ex utraque parte nullus alium inquietat, hoc est nec dominus familiam, nec familia dominum, nec familia se invicem.
-Tertium est quando dominus blandum et hilarem se reddit.
-Quartum est quando familia fidelis est domino.
-Quintum est quando dominus occultum familie sue revelat.
-Sextum quando non debent ab invicem separari.
marg.|
Ista sex dicuntur hic per ordinem de domo domini. Primum est igitur dilectio mutua. Unde dicit:
sed sedes:
quasi dicat: non solum predictis fructibus reficientur ibi electi.
Sed et sedes Dei et agni ibi erunt
, id est Deus Trinitas et Christus homo in illis requiescent, per amorem et gratiam, qua diliget eos et ipsi invicem. Iuxta illud Io. 3
Deus caritas
etc.
Et servi eius
, id est familia eius, in illo requiescet similiter per amorem: quasi dicat: et dominus diliget familiam suam et familia dominum. Tunc enim implebitur illud preceptum,
diliges dominum Deum tuum
etc. Et hoc est quod dicit sponsa, Ct. 2 : «
dilectus meus mihi et ego illi. Et
septimo:
ego dilecto meo et ad me conversio eius. Servient illi, di
ligendo et se eis totaliter subiiciendo. A cuius servitio, nec carnis desideria, nec mundi negotia, nec Diaboli consilia, nec ad modicum retrahent. Et e converso dominus serviet eis et seipsum eis quasi ferculum pretiosissimum ministrando. Lc. 12 : «
beati servi, quos cum venerit dominus.
Numérotation du verset
22,4
marg.|
Et hoc est quod sequitur et
videbunt faciem eius.
Non per speculum in enigmate, sed clare et immediate, quod est esse beatum. Io. 17 : « hec est vita eterna etc. Ideo rogabat Moyses, Ex. 33 : « ostende mihi faciem tuam. Iacob etiam dixit, Gn. 32 : « vidi dominum facie ad faciem etc. Ps. ostende nobis domine misericordiam tuam. Esth. 15 : « valde admirabilis es domine et facies tua plena est gratia. Ideo dicit Ps. adimplebis me letitia cum vultu tuo, domine: id est cum videbo faciem tuam et nomen eius, id est Dei et agni, in frontibus, id est in aperto. Nam sicut aperte servierunt ei et confessi sunt nomen eius in mundo, ita in aperto vocabuntur et erunt filii Dei et socii agni. Unde Is. 65 : « servos suos vocabit nomine alio. Et 56 : « hec dicit dominus eunuchis, qui tenuerunt sabbata mea. Et infra: dabo eis in domo mea. Mt. 19 : « qui me confessus fuerit etc.
Numérotation du verset
22,5
marg.|
Et nox,
id est eris obscuritas, vel mentis ignorantia,
ultra non erit eis.
Sed fulgebunt iusti sicut sol. Mt. 13 et nil ibi ignorabitur, quia sancti omnia scient. Unde Is. 60 : « videbis et afflues. Non dicit quid videbis, ut intelligas. Tunc siquidem totum scilicet speculum aperietur sanctis, scilicet quando erit omnia in omnibus, ut dicitur 1Cor. 15 : « non egebunt lumine lucerne. Glossa, id est doctrina veteris legis, vel alicuius mediocris predicationis, nec lumine solis, id est doctrine nove legis, vel alicuius magni predicatoris, quoniam dominus Deus illuminabit illos, se eis ostendendo et vulnus removendo dubitationis. Hoc totum sumitur de Is. 60 ubi dicitur : « Non erit amplius sol ad lucendum per diem » etc. et « regnabunt cum eo, qui lucem habitat inaccessibilem », ut dicitur 1 Tim. 6, in secula seculorum, id est sine fine. Unde supra 20 : « erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, id est semper. Et dixit mihi etc. Hec est secunda pars capituli, in qua totaliter visio huius libri commendatur. Et primo commendatur hoc opus, sive hec visio, ab auctoritate ipsius Ioannis. Tertio ne ea, que dicta sunt, negligantur, ostendit ea cito esse implenda. Quarto ab auctoritate Christi. Dicit ergo et dixit mihi, Angelus, qui hec ostendebat et cetera ostenderat.
Numérotation du verset
22,6
marg.|
Hec verba,
que tibi ostendi,
fidelissima sunt et vera,
id est fide dignissima, que sine omni ambiguitate implebuntur. Mt. 5 : « iota unum, aut unus apex etc.
marg.|
Et Dominus Deus spirituum prophetarum
, id est qui habet in potestate dona spiritus sancti, per que locuti sunt omnes prophete, sicut dicitur 2Pt. 1 : «non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt etc.: ille inquam dominus misit Angelum suum ad me in Pathmos, ut ostenderet per illum servis suis. Non ex timore, sed ex amore servientibus. Unde Rm. 8 : « non accepistis spiritum servitutis etc. Glossa: dixit, servis, non dominis, non philosophis: quasi dicat: humilibus et pauperibus dat et ostendit Angelus, non superbis et divitibus. Iac. 4 : « Deus superbis resistit etc. Mt. 12 : « confiteor tibi Domine pater celi et terre qui abscondisti hec a sapientibus. Ut ostenderet inquam ea que
oportet fieri cito.
Glossa, quia non possunt remanere inexpleta.
Numérotation du verset
22,7
marg.|
Et ostendit a quo fient, dicens
et ecce venio velociter,
quia omnia faciam. Loquitur Angelus in persona domini. Et hoc etiam dixit mihi Angelus: beatus qui custodit verba prophetie huius libri, credendo, opere adimplendo, memoriter retinendo. Lc. 11 : « beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Verbum Dei lucerna est. Unde Ps. lucerna pedibus meis verbum tuum. Ergo si vis custodire verbum, necesse est, ut manus adhibeas. Item verbum Dei semen est. Mt. 13 : « semen est verbum Dei. Vis seminare? In agrum predicando proiice. Item verbum Dei est thesaurus. Mt. 13 : « simile est regnum celorum, id est verbum Dei, thesauro abscondito in agro, id est in littera, vel in libro. Unde cum verbum audis, thesaurum invenis. Thesaurus custoditur cum absconditur; et sic est verbum cum corde memoriter retinetur. Ps. in corde meo abscondi eloquia tua. Ecce tribus rebus comparavimus verbum; lucerne, semini et thesauro. Et ideo verbum ratio recipit, ut lucerna: voluntas, ut semen multiplicandum; memoria ut thesaurum custodiendum. Memoria namque est arca, in qua reconditur hic thesaurus, iterum capiendum ibidem, cum fuerit necesse. Comparatur etiam aliis rebus verbum, ut medicine. Ps. misit verbum suum et sanavit eos. Sap. 16 : « non herba, non malagma etc., sed omnipotens sermo tuus domine qui sanat omnia et ego etc. Commendat Ioannes opus suum a sui ipsius auctoritate. Qui hoc audivit ab Angelo revelante et ideo credendum est ei.
Numérotation du verset
22,8
marg.|
Dicit ergo
et ego Ioannes
, cui facta est revelatio, qui supra pectus domini recubui, qui sibi pre aliis familiaris fui: in quo est gratia Dei,
audivi hec et vidi
.
Auditu et
visu interiori, qui sunt idem: sed auditus dicitur in recipiendo intelligentiam, visus in conspiciendo intelligibile.
marg.|
Et postquam audissem et vidissem omni
a predicta
cecidi
, corde et corpore humiliando me, ut adorarem adoratione dulie,
ante pedes Ange
li, qui mihi hec ostendebat. Glossa: pro hac causa se humiliabat et in hoc instruxit nos Ioannes, ut dicit alia Glossa, ut magistros nostros maxime, qui sacra mysteria theologie nobis revelant legendo et predicando, veneremur.
Numérotation du verset
22,9
marg.|
Et dixit mihi Angelus quem
volebam adorare,
vide ne feceris,
quasi dicat: vide dignitatem humanam, noli me adorare. Et reddit rationem prohibitionis:
conservus enim tuus sum et fratrum tuorum prophetarum.
Glossa, id est predicantium et eorum, qui servant verba libri huius. Glossa: id est qui obediunt predicationi: quasi dicat: non debes me adorare, cum servus sim eiusdem domini et tu et fratres tui. Sed qua adoratione volebat Ioannes Angelum adorare? Si latria, ergo peccabat peccato idolatrie, qui honorem soli Deo debitum volebat impendere creature. Si adoratione dulie, sicut dictum est supra, constat, quod Ioannes bene faciebat, quia hec adoratio, non solum Angelis, sed hominibus sanctis et etiam magistris debetur et prelatis. Ergo Angelus Ioannem prohibebat a bono: ergo male faciebat: quia sicut peccatum est iuvare ut malum fiat, ita peccatum est prohibere ne bonum fiat. Unde Prv. 3 : « noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales et ipse bene fac. Solutio, Ioannes volebat adorare Angelum dulia et bene faciebat et Angelus prohibuit ne faceret hoc bonum, propter melius; ut scilicet ostenderet conditionis humane dignitatem purificatam, vel prelatam Angelis et dignam omni reverentia et honore, ut sic homines magis timerent humanam naturam maculare, quam Deus sic honoravit. Deum adora, qui solus supra dignitatem humanam est adorandus. Mt. 4 : «dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies ». Augustinus: Angeli nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cuius et ipsi sacrificium esse noverunt, scilicet Dei, cuius eternitate firmi sunt et veritate certi et unctione sancti. Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum patre sumat, cum quo est unus Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne hac occasione quisquam estimaret cuilibet sacrificandum esse.
Numérotation du verset
22,10
marg.|
marg.|
Et dixit mihi
Angelus
ne signaveris
, id est ne clauseris, vel occultaveris,
verba prophetie libri huius,
scilicet ut boni proficiant in doctrina et mali non possint se excusare per ignorantiam et sic iustius puniantur et iustior appareat eorum pena, qui bonum, quod audierunt, facere contempserunt. Et subiungit causam, quia non sunt signanda
verba prophetie huius,
dicens:
tempus enim quo
hec debent impleri
prope est.
Unde 1Io.: filioli mei novissima hora est. Dt. 32 : « iuxta est dies domini et adest, de sua et aliorum salute procuranda: quia tempus instat quo inundante tribulatione, non licebit predicare, nec alia bona publice facere. Ideo dicitur Eccles. 9 : « quodcumque manus tua potest, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud Inferos, quo tu properas. Gal. 6 : « dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. O beatus ille, qui potest dicere domino, tempus meum prope est: apud te, o bone Iesu, facio Pascha cum discipulis meis, id est cum disciplinatis affectionibus et cogitationibus. Et quia posset obiici Angelo, super hoc quod precipit aperiri prophetiam, quia mali non corrigentur, immo peiores efficientur et magis persequentur bonos. Respondet Angelus, quia non propter hoc est cessandum, quia iustum est ut mali sordescant in peccatis suis et iustius puniantur et etiam dum vivunt exerceant bonos, ut meliores fiant et iustius premientur.
Numérotation du verset
22,11
marg.|
marg.| Unde dicit
qui nocet,
mala inferendo,
noceat adhuc
in persequendo, dum tempus purgationis existit.
marg.|
Vel
adhuc
, id est post ostensionem et apertionem libri.
Et qui in sordibus est,
peccatorum
sordescat adhuc, pe
ccata continuando, ut iustius iudicetur. Non dicit hoc Angelus optando, sed predicendo: quasi dicat: et si mali per libri apertionem, non dimittant persequi bonos, nec resiliant a sordibus peccatorum suorum, nihilominus tamen debet veritas predicari, quia ex hoc proficiunt boni et liquet iustitia Dei.
marg.|
Unde sequitur et
qui iustus est
, id est mundus in se
sanctificetur adhuc
, id est adhuc laboret, ut sanctior fiat.
Ecce. Hi
c probat, quod tempus breve est, auctoritate et testimonio Christi, quem inducit Angelus loquentem.
Numérotation du verset
22,12
marg.|
Vel ipse Angelus loquitur in persona Christi dicens,
ecce venio cito,
ad iudicandum. Hab. 2 : «si moram fecerit, exspecta eum » etc.
Et merces mea mecum est, ad
quid domine?
Reddere unicuique secundum opera sua, al
ii plus, alii minus, secundum quod fecit bonum vel malum. Ps.
duo audivi
etc.
Et tibi domine misericordia, quia tu reddes unicuique iuxta opera sua ego sum alpha et omega. Hi
c ostendit Angelus loquens in persona Christi, quod potuit hec omnia facere, cum sit principium et finis omnium.
Numérotation du verset
22,13
marg.|
Unde dicit:
ego sum alpha et omega.
Supra primum et supra vigesimum expositum est, ibi quere.
Primus et novissimus.
Glossa dicit primus, omnium rerum.
Et novissimus
omnium creaturarum: quasi dicat: ante omnem rem et post omnem creaturam. Et hoc dicit, non quod omnis creatura desinat esse, sed quia habet esse finale secundum se, Deus autem interminabile et infinibile.
marg.|
Vel
primus,
dignitate in celo.
Novissimus
vilitate in mundo. Is. 53 : « desideravimus eum, virum despectum et novissimum virorum.
Principium et finis.
Supra primum et supra vigesimum expositum similiter, beati sunt.
Numérotation du verset
22,14
marg.|
Quia dixerat, ut nocens noceat, sordens sordescat, ne videatur per hoc exclusisse penitentiam peccatoribus, ostendit hic quod etiam peccatores beati erunt si peniteant de peccatis suis, dicens:
beati
sunt, iam in spe, tamdem in re.
Qui lavant stolas suas
, id est corpora et animas suas aqua penitentie. Ps. lavabo per singulas noctes etc. De hoc dictum est supra septimo.
Lavant,
dico, ita, ut sit potestas eorum in ligno vite, id est ita ut possint edere de ligno vite de quo edunt soli mundi. Mt. 5 : « beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Idem enim est videre Deum et edere de ligno vite. De hoc quere supra secundo. Vincenti dabo edere de ligno vite. Et per portas duodecim, per fidem et doctrinam apostolorum. Vel per observantiam decem mandatorum cum gemina caritate.
Intrent in civitatem,
supernam. De portis satis dictum est supra decimo sexto.
Numérotation du verset
22,15
marg.|
Foris autem.
Hic ostendit Angelus, quod illi qui nolunt ponere non intrabunt civitatem, nec beati erunt, sed miseri: quasi sic dicat: penitentes intrabunt, sed foris, extra civitatem in procella ventorum et turbinum manebunt exclusi in perpetuum canes, id est illi qui post baptismum et penitentiam ad vomitum sunt reversi. De quibus dicitur 2Pt. 2 : « contingit eis illud veri proverbii, canis reversus ad vomitum. Item
canes
dicuntur invidi, detractores. Phil. 3 : « videte canes, videte concisionem, videte malos operarios.
Et venefici
, id est qui venenum propinant aliis ad necandum. Hab. 2 : «
ve qui potum dat amico suo, miscens fel suum et inebrians.
Item
venefici dicu
ntur qui verbo vel exemplo alios corrumpunt. Supra 18 : «
in veneficiis tuis erraverunt, omnes gentes et impudici. Rm
. 13 : «
non in impudicitiis
etc. Augustinus, non putetis vos esse pudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et homicide, qui manu, vel corde, vel verbo, subtractione beneficii necessarii alios occidunt, 1Io. 3 : « omnis qui odit fratrem suum homicida est. Augustinus. Pasce morientem fame; si non pavisti occidisti. Et idolis servientes, vel Pagani, vel avari, Eph. 6 : « omnis avarus, quod est idolorum servitus, non habebit hereditatem in regno Christi et Dei. Et omnis qui amat et facit mendacium. Ille amat mendacium qui libenter audit mendacium, ut sunt multi principes qui libenter audiunt adulatores et detractores et ioculatores. Unde Prv. 29 : « princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Ille autem facit mendacium qui invenit vel inventum ab aliis libenter dicit, ut histriones, vel adulatores, detractores. De quibus dicitur Baruch 3 : « confabulatores et exquisitores sapientie et intelligentie, viam autem prudentie nescierunt, nec exquisierunt semitas eius.
Numérotation du verset
22,16
marg.|
Ego Iesus.
Hic commendatur opus illud ab auctoritate Iesu in quo solo est salus. Unde Act. 4 : « neque enim aliud est nomen sub celo in quo oporteat nos salvos fieri credentes. Unde cum talis sit Iesus, qui per Angelum suum hec omnia revelaverit Ioanni: credenda sunt omnia et tenenda. Dicit ergo, ego Iesus, id est salvator misi ut dominus Angelum meum, id est quem creavi, ut serviat mihi testificari vobis, per Ioannem hec que dicta sunt in Ecclesiis. Specialiter in septem Ecclesiis Asie. Unde quod vides scribe et mitte septem Ecclesiis Asie. Ut autem citius et firmius credatur huic prophetie, commendat autem se Iesus per hanc prophetiam a divinitate et humanitate, secundum quod mortuus est et resurrexit. Unde dicit: ego sum radix et genus David. Ego sum origo et sustentamentum David et tamen ab eo genitus. Radix enim origo est arboris et sustinet et movet eam. Christus secundum divinitatem est principium et sustentamentum David et secundum humanitatem est genus eius, id est ex eo trahens originem, idem genus est. Ego sum radix et genus David: ac si diceret, David est ex me et ego ex ipso: secundum divinitatem ipse ex me, secundum humanitatem ego sum ex ipso. Unde Mt. 1 : « liber generationis Iesu Christi filii David etc. Rm. 1 : « de filio qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Stella splendida et matutina, supple, ego sum. Stella dicitur Christus, quia noctem presentis seculi sua presentia illustravit vita et doctrina. Io. 1 : « vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet. Splendida dicitur quia nil habuit obscuritatis in se, id est nullum peccatum, nullam ignorantiam. Hbr. 1 : « qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius. Sap. 7 : « vapor est virtutis Dei et emanatio quedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est lucis eterne et speculum sine macula. Matutina dicitur quia mane, id est in fine tenebrarum infidelitatis et ignorantie natus est. Is. 9 : « populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Vel quia mane surrexit summo diluculo, vel quia futuram claritatem nuntiavit mundo, id est eternam beatitudinem, quam etiam premonstravit resurgendo. De hac stella dicitur Sir. 50 : « quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna plena in diebus suis lucet. Item Nm. 24 : « orietur stella ex Iacob et consurget virga ex Israel et confringet duces Moab. Item supra, 1 : « dabo illi stellam matutinam, ibi require.
Numérotation du verset
22,17
marg.|
Et sponsus et sponsa.
Hic commendatur opus istud a testimonio Christi simul et Ecclesie sub nomine sponsi et sponse. Unde dicitur: et sponsus, id est Christus.
marg.|
Et sponsa
, id est Ecclesia, quam sibi desponsavit Christus in fide patriarcharum et prophetarum. Unde Os. 2 : «
sponsabo te mihi in sempiternum, sponsabo te mihi in fide. Io
. 3 : «
qui habet sponsam sponsus est. Dicunt, veni, ad
notitiam huius libri. Nec dicitur quibus, vel cui dicant, ut intelligas ex omnibus tam preteritis quam presentibus quam futuris dictum hoc: Christus inspirando et predicando, Ecclesia tantummodo predicando. Et liber iste post descensum Christi editus fuit: tamen scientia libri, ante predicata fuit a Christo et suis et adhuc quotidie predicatur aliquid libri.
Et sponsus et sponsa: ex
ponit Glossa,
sponsus,
id est Trinitas que pro puritatis excellentia sponsus dicitur et sic Deus sumitur essentialiter. Io. 4 : « spiritus est Deus. Unde sensus est,
sponsus
, id est Deus Trinitas.
Et sponsa, ag
ni scilicet non spiritus. Item dicitur
sponsus
inspirando, sponsa predicando. Veni ad notitiam fidei, ad requiem celi, ubi est visio speciei.
Et qui audit:
quasi dicat: ut ad notitiam huius libri, omnes qui audiunt hoc pervenerint, debent similiter invitare alios ad idem.
marg.|
Unde sequitur et
qui audit,
hanc invitationem. Vel
audit,
potest intelligere librum, id est intelligit,
dicat alii veni ad i
ntelligendum similiter. Et hic percutitur invidia aliquorum qui nolunt docere quod sciunt. Sap. 6 : «
sine fictione didici et sine invidia communico bonis illius et honestatem illius non abscondo.
Deinde ostenditur, qui sitit veniat, ad intelligentiam libri huius, dicens:
et qui sitit.
Glossa, id est
credit et desiderat, veniat ad libri notitiam, non alius.
Vel
qui sitit
, id est desiderat habere notitiam libri huius, veniat ad librum vel accedat, vel accipiat studendo et mandata eius servando. Aliis enim non datur revelatio seu intelligentia visionum nisi desiderantibus. Sicut patet in Dn. 9 : « cui Angelus dixit:
ego veni, ut predicarem tibi visionem: quia vir desideriorum es. Et
nequis causetur de labore vel pretio, subiungitur:
qui vult accipiat a De
o offerente
aquam vite. De
qua supra eodem dictum est.
Ostendit mihi flumen aque vive. Gratis.
Glossa, id est
sine meritis: no
n quod aliquis non possit mereri vitam eternam: sed hoc dicit Glossa, propter radicem meriti, vel quia non potest ex equo quis mereri vitam eternam, sive ex condigno. Unde Rm. 8 : «
non sunt condigne passiones huius temporis
etc. De hoc dicitur Is. 56 : «
omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Numérotation du verset
22,18
marg.|
Contestor enim omni
etc. Hec est tertia pars capituli: in qua post commendationem operis excommunicat Ioannes omnes qui addent vel subtrahent aliquid de corpore libri huius. Et hoc fecit Ioannes, quia sciebat quosdam esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis, aliquid addere vel subtrahere vellent. Vel ut omnes non intelligentes alta mysteria et profundas sententias huius libri, putarent esse opus pietatis addere aliquod vel subtrahere de textu libri, ut lucidior appareret, sicut faciunt et in multis locis Scripture. Ideo ponit excommunicationem dicens:
contestor:
quasi dicat: ex quo Angelus et sponsus Christus et sponsa testimonio suo approbant opus istud, patet quod verum est quicquid in eo est; et non solum illi, sed ego testimonium do et hoc est.
Contestor enim
, sub attestatione iurisiurandi trado.
Omni audienti verba libri huius
, ut scilicet nihil addat vel minuat. Et subdit Ioannes maledictionem.
Si quis apposuerit
, id est textui inseruerit volens opus depravare, imperfectum demonstrare.
Apponat Deus super eum plagas scriptas que sunt in libro isto, su
pra 14 et 16. Non autem excommunicat Ioannes qui exposuerit verba libri, sed qui apposuerit verbum. Eccles. 3 : «Non possumus eis quicquam addere nec auferre que fecit dominus ut timeatur. Sir. 18 : « non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei. Iob. 29 : « verbis meis addere non audebant et super illos stillabant eloquium meum. Dt. 4 : « non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.
Numérotation du verset
22,19
marg.|
Et siquis diminuerit de verbo libri prophetie huius, auferat ei Deus partem eius de libro vite,
id est non habebit partem in celo.
marg.|
Et de civitate sancta
, id est de societate sanctorum.
Et de his que scripta sunt in libro isto
, id est de gloria et bonis que promittuntur in libro isto bonis. Et nequis contemnendam putaret sententiam Ioannis, vel non esse exercendam nisi in Asia, ubi erat metropolitanus: ideo confirmat eam auctoritate Christi, qui ubique potestatem habet.
Numérotation du verset
22,20
marg.|
Unde sequitur:
dicit qui testimonium perhibet istorum. Ch
risti et tota Trinitas, cuius testimonium suprapositum est et cuius testimonium verum est et firmum. Unde Ps.
testimonia tua credibilia facta sunt nimis. 1I
o. 5 : «
tres sunt qui testimonium dant in celo, pater et filius et spiritus sanctus et hi tres unum sunt: no
n singuli in suis testimoniis, sed concordes; et ideo vera testimonia eorum. Ut autem timeatur excommunicatio, ostendit Ioannes Christum cito venturum ad iudicium, qui reddet unicuique iuxta opera sua.
marg.|
Unde inducit Christum loquentem dicens:
etiam venio cito. Ho
c iam dixerat alias, supra eodem. Quare igitur hic iterum dicit? Solutio. Ibi dixit, ut animaret humiles. Hic repetit ut superbos deterreret. Et ponit
etiam, ho
c est adverbium affirmandi, ut sine dubitatione ostendatur loqui Christus. Unde Ioannes respondit et affirmat verbum Christi dicens:
amen
, id est verum est quod dicit Christus. Et quia Ioannes sciebat esse necessarium adventum Christi, ideo orando, optando subiungit.
Veni domine Iesu, ad
remunerandum bonos et eradicandum malos de terra viventium.
Numérotation du verset
22,21
marg.|
Gratia. Co
nsummato libro refert Ioannes grates domino Iesu de sua promissione et revelatione, dicens:
gratia domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis, si
t vel maneat, qui nos gratos faciat, ut sibi gratiosi semper gratias de collatis beneficiis referamus.
Amen.
Hec est conclusio libri: quasi dicat: vera sunt omnia que in libro dicta sunt.
Amen,
idem est quod veritas: et dicitur ab a, quod est sine et mene, quod est defectus: id est sine defectu, quoniam veritas numquam deficit. Unde in apocrypho Esdrea, dicit Zorobabel:"Iniquus est rex, inique mulieres et iniqui omnes filii hominum et iniqua omnium illorum opera et non est in ipsis veritas et in sua iniquitate peribunt et veritas manet etiam valescit in eternum". Et nos ipsi gratias referemus qui nos decursis tantis plagis perduxit ad portum. Orate communiter, ut si alicubi minus bene dixi, mihi Iesus benignus indulgeat delinquenti et veniam postulanti; et lector non malitie, sed ignorantie ascribat et corrigat quod viderit corrigendum. Benedictus sit Iesus in eternum. Amen.
a 3Esr. 4, 37-38.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_22)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83b&chapitre=83b_22)
Notes :