Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 

Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 17,2 

Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
Cumque fugerit omnis populus
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,3 

Et reducam universum populum quomodo unus homo1 2 3 4 5 6 7
1 unus homo X ΣTOM B H ΨB*DF CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ΩS² ΩM Rusch Clementina ] inv. ΛL²H² , |
2amnis ΦRZGVP² P* I² Z ΓB ΨB² ΩS*, |
3 omne Amiatinus K, |
4 omnes Cava Π ΘHS Cor1 ( Ieronymus ) Cor2 (vel), om. <e>s CorS2 , |
5 omnis ΦP* Cor1 (hebr. anti.) Cor2 ( scilicet vir sive homo ) Cor3 (hebr.) CorS2 (Rabanus Angelomus habent et exponunt hoc [...] anti. [...] hebr. ) ΩJ Ed1530 Weber ( R E P² ), cf. RABANUS MAURUS , In loc. cit., PL 109, 106D : « Quomodo omnes! reverti solent » |
6 oves ΓA, |
7 unus ΦAM |
reverti solet8, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
8 unus homo reverti solet CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ] revertitur omnis CorS2 (hebr.), Angelomus sic exponit : QUOMODO OMNIS etc. scilicet sicut REVERTI solent hinc (!) qui, amisso in prelio rege, revertuntur, sic universus Israel revertetur ad te. Idem dicit Ieronimus, tamen communis littera est UNUS ( ANGELOMUS LUXOVIENSIS , In loc. cit., PL 115, 371B : « ... Quomodo omnes ! reverti solent» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te ».) CorS2
Numérotation du verset 2Rg. 17,4 

Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 17,5 

Ait autem Absalom : Vocate et Chusi9 Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.
9 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,6 

Cumque venisset Chusi10 ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
10 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,7 

Et dixit Chusi11 ad Absalom : Non est12 bonum hoc13 consilium quod dedit Achitophel hac vice.
11 Chusi] Husai Weber |
12 est] om. Weber |
13 hoc] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,8 

Et rursum intulit Chusi14 : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
14 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,9 

Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
in principio
audiet quicumque audierit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 17,10 

Et fortissimus
quisque15 cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.
15 quisque] quoque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,11 

Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me16 universus Israel a Dan usque Bersabee
16 me] te Weber
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
Numérotation du verset 2Rg. 17,12 

et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,13 

Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
nec calculus
quidem ex ea.
Numérotation du verset 2Rg. 17,14 

Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est17 consilium Chusi18 Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
17 est] om. Weber |
18 Chusi] Husai Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,15 

et ait Chusi19 Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus20 Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
19 Chusi] Husai Weber |
20 senioribus] senibus Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,16 

Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris21 hac nocte22 in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.
21 moreris] moremini Weber |
22 hac nocte] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,17 

Ionathas23 autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
23 Ionathas] Ionathan Weber
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,18 

Vidit autem eos quidam puer
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,19 

Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
et sic latuit res24.
24 latuit res] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,20 

Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem25 dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas26 ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter27 gustata paululum aqua. At cum28 hi qui querebant non invenissent29
25 in domum-ad mulierem] inv. Weber |
26 Ionathas] Ionathan Weber |
27 festinanter] om. Weber |
28 cum] om. Weber |
29 non invenissent] cum non repperissent Weber |
reversi sunt Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,21 

Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes30 : Surgite et31 transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
30 dicentes] atque dixerunt Weber |
31 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,22 

Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat32 et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum33, et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.
32 cum eo-erat] inv. Weber |
33 antequam… verbum] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 17,23 

Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit34 et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
34 surrexit] et praem. Weber
et sepultus est in sepulcro patris sui.
Numérotation du verset 2Rg. 17,24 

David autem venit in Castra
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri35 cum eo.
35 viri] vir Israhel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,25 

Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra36 de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
36 Iethra Rusch Weber ] Iezra ΩM, Ietra Clementina
Numérotation du verset 2Rg. 17,26 

Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset 2Rg. 17,27 

Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset 2Rg. 17,28 

Obtulerunt ei stratoria
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et37 polentam,
37 et] om. Weber
et fabam
et lentem et38 frixum cicer
38 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,29 

et mel
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Rg. 17,1 
Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 17,2 
Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
interl.| pre timore
Cumque fugerit omnis populus
interl.| a facie nostra
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
interl.| propter fugam sociorum
Numérotation du verset 2Rg. 17,3 
Et reducam universum populum quomodo unus homo1 2 3 4 5 6 7
1 unus homo X ΣTOM B H ΨB*DF CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ΩS² ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΛL²H² ,
2amnis ΦRZGVP² P* I² Z ΓB ΨB² ΩS*,
3 omne Amiatinus K,
4 omnes Cava Π ΘHS Cor1 ( Ieronymus ) Cor2 (vel), om. <e>s CorS2 ,
5 omnis ΦP* Cor1 (hebr. anti.) Cor2 ( scilicet vir sive homo ) Cor3 (hebr.) CorS2 (Rabanus Angelomus habent et exponunt hoc [...] anti. [...] hebr. ) ΩJ Ed1530 Weber ( R E P² ), cf. Rabanus Maurus , In loc. cit., PL 109, 106D : « Quomodo omnes! reverti solent »
6 oves ΓA,
7 unus ΦAM
interl.| id est concorditer
reverti solet8, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
8 unus homo reverti solet CorS2 ( omnia exemplaria parisiensia ) ] revertitur omnis CorS2 (hebr.), Angelomus sic exponit : quomodo omnis etc. scilicet sicut   reverti solent hinc (!) qui, amisso in prelio rege, revertuntur, sic universus Israel revertetur ad te. Idem dicit Ieronimus, tamen communis littera est   unus (  Angelomus Luxoviensis , In loc. cit., PL 115, 371B : « ... Quomodo omnes ! reverti solent» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te ».) CorS2
interl.| Unde : «Expedit ut unus moriatur homo» etc.a
a ¶Fons : Cf. Io. 11, 50 .
Numérotation du verset 2Rg. 17,4 
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 17,5 
Ait autem Absalom : Vocate et Chusi9 Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.
9 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,6 
Cumque venisset Chusi10 ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
10 Chusi] Husai Weber
interl.| tu quid dicis «c»
Numérotation du verset 2Rg. 17,7 
Et dixit Chusi11 ad Absalom : Non est12 bonum hoc13 consilium quod dedit Achitophel hac vice.
11 Chusi] Husai Weber
12 est] om. Weber
13 hoc] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,8 
Et {t. 2 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 74b} rursum intulit Chusi14 : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
14 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,9 
Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
interl.| sive parvus sive magnus
in principio
interl.| id est in novitate regni tui
audiet quicumque audierit
interl.| id est auditum habuerit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 17,10 
Et fortissimus
marg.| ET  FORTISSIMUS. In hebreo : «fortissimus ipse cuius est cor quasi leonis pavore solvetur». Subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde :  SCIT  ENIM  OMNIS  ISRAEL  PATREM  TUUM  ESSE  FORTISSIMUM.
marg.| ISIDORUS. Secundum allegoriam considerari oportet quid sit quod Absalom parricida patrem insequitur. Primo pater fugit de victoria securus, et interitum parricide deplorabat quem periturum sciebat. Scribitur enim fugisse David a facie filii. Et de populo Hierusalem dicit Dominus : Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me»b. Filius autem eius populus iudaicus qui tradidit eum. Absalom autem ‘patris pax’ interpretatur. Quod in historia mirum videtur ? Quomodo scilicet ‘pax patris’ intelligatur vel dicatur qui patrem persequitur ? Sed Absalom ‘Hierusalem’ significat que ‘visio pacis’ dicitur a cuius facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.
b Is. 1, 2.
marg.| ABSALOM. Alii Absalom ‘traditorem’ accipiunt quem Christus pertulit tamquam eius cogitationes ignoraverit et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit. Ideo Absalom ‘pax patris’ dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit.
quisque15 cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.
15 quisque] quoque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,11 
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me16 universus Israel a Dan usque Bersabee
16 me] te Weber
interl.| duo termini terre promissionis
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
Numérotation du verset 2Rg. 17,12 
et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,13 
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
interl.| hyperbole
nec calculus
interl.| parvus lapis
quidem ex ea.
Numérotation du verset 2Rg. 17,14 
Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est17 consilium Chusi18 Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
17 est] om. Weber
18 Chusi] Husai Weber
marg.| ACHITOPHEL etc. Qui recedens a David ad Absalom migravit, hereticos significat qui relinquunt veritatem et sequuntur errorem. {t. 2 : Erfurt, f. 37vb ; facsim., p. 74b} Interpretatur   Achitophel ‘frater meus cadens’. Silonites vero ‘transmigratus’ contra quos dicitur : «In Domino confido, quomodo dicitis anime mee : Transmigra in montem sicut passer»c. Et merito tales laqueo diaboli malitie sue vitam finiunt, qui alienam pravis persuasionibus corrumpunt sicut   Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena, vite David insidiatus est : «Qui enim fodit foveam incidit in eam»d, et : «in insidiis suis capientur iniqui»e.
c Ps. 10, 2.
d Prv. 26, 27.
e Prv. 11, 6.
Numérotation du verset 2Rg. 17,15 
et ait Chusi19 Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium {t. 2 : Erfurt, f. 38ra ; facsim., p. 75a} dedit Achitophel Absalom et senioribus20 Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
19 Chusi] Husai Weber
20 senioribus] senibus Weber
marg.| CHUSI. Arachites antiquus amicus David, significat credentes de gentibus, qui licet cum Absalom aliquando fuisse visi sunt, tamen operibus eius non communicantes, nec pravis suggestionibus   Achitohel consentientes, cum David fideliter permanserunt. Interpretatur   Chusi Ethiops, Arachites : longitudo mea. Unde : «Vertit Ethiops pellem suam»f et alibi : «Ethiopia preveniet vel festinet manus eius dare Deo»g, quia gentilis populus postquam se in nigredine peccatorum exuit numquam a tergo Domini recessit. Quod autem Absalom concubinas David, ad custodiendam domum dimissas, stuprando corrupit, significat quod apostata angelus quosdam qui videntur regere et custodire populum Dei, heretica pravitate seducit. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis alimenta prebet. Que in viduitate viventes clause sunt usque ad diem mortis sue, quia cum heretici a via veritatis aberrantes, redire se simulant non sunt digni cohabitatione Christi, sed clausi et separati a consortio eius debent alienari. Ille tamen «qui solem facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos»h non renuit talibus pastum in hoc mundo prebere, ut convertantur beneficiorum occasione.
f Cf. Ier. 13, 23.
g Ps. 67, 32.
h Mt. 5, 45.
Numérotation du verset 2Rg. 17,16 
Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris21 hac nocte22 in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.
21 moreris] moremini Weber
22 hac nocte] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,17 
Ionathas23 autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
23 Ionathas] Ionathan Weber
interl.| quasi pannos lavatura
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 38ra ; facsim., p. 75a} IONATHAS  ET  ACHIMAAS  STABANT etc. RABANUS. Quod autem Ionathas qui interpretratur ‘columbe donum’, et Achimaas ‘frater eius’ ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti, fugientes Absalom, declinaverunt in domum cuiusdam viri in Baurim   qui habebat puteum in vestibulo et descenderunt in eum etc. Non sine mysterio credendum est. Significant enim hi duo eos qui per gratiam Spiritus sancti sunt renati et in numero fratrum sunt ascripti, qui credentes ab Absalom fugiunt, cum malignos spiritus evadere querunt. Hi stant   iuxta fontem Rogel , qui interpretatur ‘tristis’ vel ‘deorsum’, cum luctum et despectum in mundo appetunt, propter celestis regni desiderium. Declinant in domum viri in Baurim, qui locus interpretatur ‘electus’ vel ‘vivens’, cum adolescentie tempora in memoriam reducunt. ‘Descendunt in puteum qui erant in vestibulo’, cum penitentie se humiliter subiiciunt, que cunctis necessaria est ante finem presentis vite. ‘Expandit mulier velamen super os putei’, cum Ecclesia precum assiduitate delicta inventutis et ignorantie filiorum abscondit. ‘Quasi siccans ptisanas’, cum carnis lasciviam per continentie rigorem stringit. ‘Et sic rei latet’, trangressio id est humane vite, qui par assiduitatem precum in compunctione lacrimarum et per castigationem corporis, omnia delicta absconduntur et homines a persecutione hostis protecti liberabuntur.
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,18 
Vidit autem eos quidam puer
interl.| filius eiusdem ancille ut dicitur
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset 2Rg. 17,19 
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
interl.| ordeum siccatum pila tusum decorticatum inde fit cibus aptus carenti dentibus, hoc est ptisana
et sic latuit res24.
24 latuit res] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,20 
Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem25 dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas26 ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter27 gustata paululum aqua. At cum28 hi qui querebant non invenissent29
25 in domum-ad mulierem] inv. Weber
26 Ionathas] Ionathan Weber
27 festinanter] om. Weber
28 cum] om. Weber
29 non invenissent] cum non repperissent Weber
interl.| vel reperissent
reversi sunt Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 17,21 
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes30 : Surgite et31 transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
30 dicentes] atque dixerunt Weber
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,22 
Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat32 et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum33, et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.
32 cum eo-erat] inv. Weber
33 antequam… verbum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,23 
{t. 2 : Erfurt, f. 38rb ; facsim., p. 75b} Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit34 et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
34 surrexit] et praem. Weber
interl.| Iosephus dicit : Hoc ipsum fecisse potius ex magnanimitate quam ex pusillanimitate
et sepultus est in sepulcro patris sui.
Numérotation du verset 2Rg. 17,24 
David autem venit in Castra
interl.| hebraice Manaim ubi scilicet angeli obviaverunt Iacobi
i Cf. Gn. 31, 1-2.
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri35 cum eo.
35 viri] vir Israhel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 17,25 
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra36 de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
36 Iethra Rusch Weber ] Iezra ΩM, Ietra Clementina
interl.| qui et Isai et Iesse dicitur ut ferunt Iudei
Numérotation du verset 2Rg. 17,26 
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset 2Rg. 17,27 
Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
interl.| filius scilicet Naas regis cum quo pugnavit Saul, Naas quoque fecit misericordiam cum David, quando fugiebat a facie Saul, interempto vero a David Anon qui servos eius decalvaverat constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset 2Rg. 17,28 
Obtulerunt ei stratoria
interl.| lectorum
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et37 polentam,
37 et] om. Weber
interl.| puram farinam
et fabam
interl.| genus leguminis
et lentem et38 frixum cicer
38 et] om. Weber
interl.| decoctum vel novum
Numérotation du verset 2Rg. 17,29 
et mel
interl.| Christus postquam Iudeos reliquit spiritualibus honoratur muneribus apud gentes
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_17)

Notes :