Capitulum 18
Numérotation du verset
2Rg. 18,1
Igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos
et centuriones,
Numérotation du verset
2Rg. 18,2
et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam in manu Abisai filii Sarvie fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth.
Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,3
Et respondit populus : Non exibis, sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt, quia tu unus
pro decem millibus computaris. Melius est igitur ut sis nobis in urbe presidio.
Numérotation du verset
2Rg. 18,4
Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum1 hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
1 videtur rectum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,5
Et precepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens : Servate mihi puerum Absalom.
Et omnis populus audiebat precipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,6
Itaque egressus est populus in campum contra Israel. Et factum est prelium in saltu Ephraim.
Numérotation du verset
2Rg. 18,7
Et cesus est ibi populus Israel ab exercitu David. Factaque est ibi plaga magna in die illa viginti millium.
Numérotation du verset
2Rg. 18,8
Fuit autem ibi prelium dispersum super faciem omnis terre et multo plures erant quos saltus
consumpserat de populo quam hi quos voraverat gladius in die illa.
Numérotation du verset
2Rg. 18,9
Accidit autem
ut occurreret Absalom servis David sedens in2 mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhesit caput eius quercui, et illo suspenso inter celum et terram mulus cui sederat pertransivit.
2 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,10
Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
Numérotation du verset
2Rg. 18,11
Et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ?
Numérotation du verset
2Rg. 18,12
Qui dixit ad Ioab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis precepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,13
Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso.
Numérotation du verset
2Rg. 18,14
Et ait Ioab : Non sicut tu vis sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres Ioab3 lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom. Cumque adhuc palpitaret herens in quercu,
3 Ioab]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,15
cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,16
Cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israel volens parcere multitudini.
Numérotation du verset
2Rg. 18,17
Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 18,18
Porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis. Dixerat enim : Non habeo filium
et hoc erit monumentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom usque ad diem hanc4.
4 diem hanc]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,19
Achimaas autem filius Sadoc ait : Curram et annuntiabo5 regi quia iudicium fecerit ei Deus6 de manu inimicorum eius.
5 annuntiabo] nuntiabo
Weber
|
6 Deus] Dominus
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 18,20
Ad quem Ioab dixit : Non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare : Filius enim regis est mortuus.
Numérotation du verset
2Rg. 18,21
Et ait Ioab Chusi : Vade et nuntia regi que vidisti. Adoravit Chusi
Ioab et cucurrit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,22
Rursus7 autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab : Quid impedit si et8 ego curram post Chusi ? Dixitque ei9 Ioab : Quid vis currere fili mi ? Veni huc10, non eris boni nuntii baiulus.
7 rursus] rursum
Weber
|
8 et] etiam
Weber
|
9 ei]
om. Weber
|
10 veni huc]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 18,23
Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre currens ergo Achimaas
per viam compendii transivit Chusi.
Numérotation du verset
2Rg. 18,24
David autem sedebat inter duas portas. Speculator vero qui erat in fastigio porte super murum elevans oculos vidit hominem solum currentem11
11 solum currentem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,25
et exclamans indicavit regi. Dixitque rex : Si solus est bonus est nuntius in ore suo12.
12 suo] eius
Weber
Properante autem illo et accedente propius,
Numérotation du verset
2Rg. 18,26
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait : Apparet mihi alter13 homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
13 alter]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,27
Speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex : Vir bonus est et nuntium portans bonum venit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,28
Clamans autem Achimaas dixit ad regem : Salve, rex14. Et adorans regem coram eo pronus in terram ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
14 rex]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,29
Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum. Nescio aliud.
Numérotation du verset
2Rg. 18,30
Ad quem rex transi ait : Et sta hic. Cumque ille transisset et staret
Numérotation du verset
2Rg. 18,31
apparuit Chusi et veniens ait : Bonum apporto nuntium15 mi rex. Iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
15 nuntium] + domine
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,32
Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,33
Contristatus itaque rex ascendit cenaculum porte, et flevit et sic loquebatur vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi16. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi, fili mi Absalom17 ?
16 Absalom-fili mi]
inv. Weber
|
17 Absalom]
om. Weber
|
Capitulum 18
Numérotation du verset
2Rg. 18,1
Igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos
interl.|
super mille
et centuriones,
Numérotation du verset
2Rg. 18,2
et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam in manu Abisai filii Sarvie fratris {t. 2 : Erfurt, f. 38va ; facsim., p. 76a} Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth.
interl.|
iste filius illius Achis putatur cum quo David amicitiam habuit
Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,3
Et respondit populus : Non exibis, sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt, quia tu unus
interl.|
solus
pro decem millibus computaris. Melius est igitur ut sis nobis in urbe presidio.
Numérotation du verset
2Rg. 18,4
Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum1 hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
1 videtur rectum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,5
Et precepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens : Servate mihi puerum Absalom.
interl.|
non etate sed parvitate sensus
Et omnis populus audiebat precipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,6
Itaque egressus est populus in campum contra Israel. Et factum est prelium in saltu Ephraim.
Numérotation du verset
2Rg. 18,7
Et cesus est ibi populus Israel ab exercitu David. Factaque est ibi plaga magna in die illa viginti millium.
Numérotation du verset
2Rg. 18,8
Fuit autem ibi prelium dispersum super faciem omnis terre et multo plures erant quos saltus
interl.|
bestie scilicet que in saltu erant vel ipse saltus asperitate
consumpserat de populo quam hi quos voraverat gladius in die illa.
Numérotation du verset
2Rg. 18,9
Accidit autem
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 38va ; facsim., p. 76a}
ACCIDIT
AUTEM. RABANUS. Absalom mulo fugiens in quercu per cesariem capitis suspensus est, quia Iudei stultitie carnalis sensus incumbentes propter superstitionem Phariseorum legem corrumpentes, per ipsam quam ad correctionem vite perceperant mortis occasionem habuerunt, unde : «Est qui accusat vos Moyses in quo speratis»a. Ioab vero in cor Absalom tres lanceas figit, cum diabolus avaritiam, {t. 2 : Erfurt, f. 38vb ; facsim., p. 76b} superbiam, et invidiam vel perfidiam in cor iudaici populi mittit, que illis maxime sunt causa perditionis. Ex superbia enim in contemptum Dei idola fabricaverunt. Ex cupiditate res transitorias virtutibus preposuerunt. Ex perfidia et invidia non solum dicta legis et prophetarum, sed etiam ipsius salvatoris presentiam spreverunt. Unde : «Non habemus regem nisi Cesarem»b et : «Si hunc dimittis non es amicus Cesaris»c. Absalom post mortem, in foveam grandem mittitur, et quisque iniquus post obitum carnis in lacum inferni. Super quem acervus lapidum congeritur, dum duritia mentis exprobratur. David extinctum Absalom ploravit, et propter interitum iudaici populi, Christus «videns civitatem flevit»d, cuius miserie compatiens in eruditionem et curam salutis eius usque ad mortem crucis permansit.
a Io. 5, 45.
b Io. 19, 15.
c Io. 19, 12.
d Lc. 19, 41.
marg.|
Scribe et Pharisei principes Iudeorum in ligno crucis in quo Dominum suspenderunt, occulto iudicio damnati sunt et qui carnali sensu velut irrationabili mulo presidere videbantur, in dispersionem gentium pertranseunt ipsi principatum pariter et populum amiserunt.
ut occurreret Absalom servis David sedens in2 mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhesit caput eius quercui, et illo suspenso inter celum et terram mulus cui sederat pertransivit.
2 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,10
Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
Numérotation du verset
2Rg. 18,11
Et ait Ioab viro qui {t. 2 : Erfurt, f. 38vb ; facsim., p. 76b} nuntiaverat ei : Si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ?
Numérotation du verset
2Rg. 18,12
Qui dixit ad Ioab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis precepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,13
Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso.
Numérotation du verset
2Rg. 18,14
Et ait Ioab : Non sicut tu vis sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres Ioab3 lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom. Cumque adhuc palpitaret herens in quercu,
3 Ioab]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,15
cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,16
Cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israel volens parcere multitudini.
Numérotation du verset
2Rg. 18,17
Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 18,18
Porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis. Dixerat enim : Non habeo filium
interl.|
qui scilicet cum Absalom rebellis extiterat
et hoc erit monumentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom usque ad diem hanc4.
4 diem hanc]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,19
Achimaas autem filius Sadoc ait : Curram et annuntiabo5 regi quia iudicium fecerit ei Deus6 de manu inimicorum eius.
5 annuntiabo] nuntiabo
Weber
6 Deus] Dominus
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,20
Ad quem Ioab dixit : Non eris nuntius in hac {t. 2 : Erfurt, f. 39ra ; facsim., p. 77a} die sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare : Filius enim regis est mortuus.
Numérotation du verset
2Rg. 18,21
Et ait Ioab Chusi : Vade et nuntia regi que vidisti. Adoravit Chusi
interl.|
nomen appellativum id est Egyptius
Ioab et cucurrit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,22
Rursus7 autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab : Quid impedit si et8 ego curram post Chusi ? Dixitque ei9 Ioab : Quid vis currere fili mi ? Veni huc10, non eris boni nuntii baiulus.
7 rursus] rursum
Weber
8 et] etiam
Weber
9 ei]
om. Weber
10 veni huc]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,23
Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre currens ergo Achimaas
interl.|
sic quidem conversione novissimi fide et dilectione fiunt primi
per viam compendii transivit Chusi.
Numérotation du verset
2Rg. 18,24
David autem sedebat inter duas portas. Speculator vero qui erat in fastigio porte super murum elevans oculos vidit hominem solum currentem11
11 solum currentem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,25
et exclamans indicavit regi. Dixitque rex : Si solus est bonus est nuntius in ore suo12.
12 suo] eius
Weber
interl.|
vel eius
Properante autem illo et accedente propius,
Numérotation du verset
2Rg. 18,26
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait : Apparet mihi alter13 homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
13 alter]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,27
Speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex : Vir bonus est et nuntium portans bonum venit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,28
Clamans autem Achimaas dixit ad regem : Salve, rex14. Et adorans regem coram eo pronus in terram ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
14 rex]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,29
Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum {t. 2 : Erfurt, f. 39rb ; facsim., p. 77b} magnum cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum. Nescio aliud.
Numérotation du verset
2Rg. 18,30
Ad quem rex transi ait : Et sta hic. Cumque ille transisset et staret
Numérotation du verset
2Rg. 18,31
apparuit Chusi et veniens ait : Bonum apporto nuntium15 mi rex. Iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
15 nuntium] + domine
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,32
Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,33
Contristatus itaque rex ascendit cenaculum porte, et flevit et sic loquebatur vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi16. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi, fili mi Absalom17 ?
16 Absalom-fili mi]
inv. Weber
17 Absalom]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_18)

Notes :