Capitulum 19
Numérotation du verset
2Rg. 19,1
Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
Numérotation du verset
2Rg. 19,2
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo suo1. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 suo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,3
Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit] declinabat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,4
Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi] + fili mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,5
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
Numérotation du verset
2Rg. 19,6
et4 diligis odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos5 occubuissemus tunc placeret tibi.
4 et]
om. Weber
|
5 omnes nos]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 19,7
Nunc igitur surge, et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque ad6 presens.
6 ad] in
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,8
Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 19,9
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 19,10
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem7.
7 et consilium… ad regem]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,11
Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum8 in domo eius, quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum9 :
8 ut… eum]
om. Weber
|
9 quia dixerat… ad populum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 19,12
Fratres mei vos, os meum et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,13
Et Amase dicite : Nonne os meum es et caro mea es10. Hec faciat mihi Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab.
10 es]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,14
Et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
Numérotation du verset
2Rg. 19,15
Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. et omnis11 Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et tranduceret eum Iordanem.
11 omnis]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,16
Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini12 de Baurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
12 Gemini ΩS
Rusch
] Iemini
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,17
cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Iordanem ante regem
Numérotation du verset
2Rg. 19,18
transierunt vada ut tranducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,19
Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine13 iniquitatem, neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
13 domine] + mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,20
Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,21
Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,22
Et ait David : Quid mihi et vobis filii Sarvie ? Cur efficimini mihi hodie in Satan ?
Eergone interficietur hodie14 vir in Israel ? An ignoras15
14 interficietur hodie]
inv. Weber
|
15 ignoras] ignoro
Weber
|
hodie me factum regem super Israel ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,23
Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
Numérotation du verset
2Rg. 19,24
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
Numérotation du verset
2Rg. 19,25
Cumque occurrisset16 regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
16 occurrisset] Hierusalem
praem. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,26
Qui respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque17 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege, claudus enim sum servus tuus.
17 dixitque] dixi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,27
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es18 fac quod placitum est tibi.
18 es]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,28
Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo19 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
19 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,29
Ait autem20 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
20 autem] ergo
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,30
Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacificus21 in domum suam.
21 pacificus] pacifice
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,31
Berzellai quoque Galaadites senex valde22 descendens de Rogelim tranduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
22 senex valde]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,32
Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,33
Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,34
Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,35
Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel23 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum ? Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ?
23 vel] aut
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,36
Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset
2Rg. 19,37
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar24 iuxta sepulcrum patris mei25. Est autem servus tuus Chamaam
24 et sepeliar]
om. Weber
|
25 patris mei] + et matris mee
Weber
|
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid26 tibi bonum videtur.
26 quicquid] quod
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,38
Dixit itaque ei27 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
27 dixit itaque ei] dixitque
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,39
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et28 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
28 restitit et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,40
Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset
2Rg. 19,41
Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et tranduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,42
Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior29
29 mihi propior]
inv. Weber
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,43
Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi30 iniuriam, et non nuntiatum est mihi31 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
30 fecisti mihi]
inv. Weber
|
31 nuntiatum est-mihi]
inv. Weber
|
Capitulum 19
Numérotation du verset
2Rg. 19,1
Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
Numérotation du verset
2Rg. 19,2
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo suo1. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 suo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,3
Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit] declinabat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,4
Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi] + fili mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,5
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
Numérotation du verset
2Rg. 19,6
et4 diligis {t. 2 : Erfurt, f. 39va ; facsim., p. 78a} odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos5 occubuissemus tunc placeret tibi.
4 et]
om. Weber
5 omnes nos]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,7
Nunc igitur surge, et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque ad6 presens.
6 ad] in
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,8
Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 19,9
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 19,10
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem7.
7 et consilium… ad regem]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,11
Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum8 in domo eius, quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum9 :
8 ut… eum]
om. Weber
9 quia dixerat… ad populum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,12
Fratres mei vos, os meum {t. 2 : Erfurt, f. 39vb ; facsim., p. 78b} et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,13
Et Amase dicite : Nonne os meum es et caro mea es10. Hec faciat mihi Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab.
10 es]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,14
Et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
Numérotation du verset
2Rg. 19,15
Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. et omnis11 Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et tranduceret eum Iordanem.
11 omnis]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,16
Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini12 de Baurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
12 Gemini ΩS
Rusch
] Iemini
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,17
cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Iordanem ante regem
Numérotation du verset
2Rg. 19,18
transierunt vada ut tranducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,19
Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine13 iniquitatem, neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
13 domine] + mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,20
Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,21
Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,22
{t. 2 : Erfurt, f. 40ra ; facsim., p. 79a} Et ait David : Quid mihi et vobis filii Sarvie ? Cur efficimini mihi hodie in Satan ?
interl.|
id est contrarium
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 40ra ; facsim., p. 79a}
QUID
MIHI etc. Timebat David si interficeretur Semei, quod reliqui qui similiter regem offenderant nollent eum sibi facere regem.
Eergone interficietur hodie14 vir in Israel ? An ignoras15
14 interficietur hodie]
inv. Weber
15 ignoras] ignoro
Weber
interl.|
alias : ignoro
interl.|
illos occidam hodie qui me fecerunt regem super se
hodie me factum regem super Israel ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,23
Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
Numérotation du verset
2Rg. 19,24
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus
marg.|
ILLOTIS
PEDIBUS. In hebreo :
infectis
. Fecerat enim sibi Miphiboseth ligneos pedes secundum Hebreos quibus pro naturalibus utebatur. Erat enim claudus.
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
Numérotation du verset
2Rg. 19,25
Cumque occurrisset16 regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
16 occurrisset] Hierusalem
praem. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,26
Qui respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque17 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege, claudus enim sum servus tuus.
17 dixitque] dixi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,27
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es18 fac quod placitum est tibi.
18 es]
om. Weber
interl.|
quo ad scientiam quia sicut angelus scis voluntatem Dei
Numérotation du verset
2Rg. 19,28
Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo19 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
19 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,29
Ait autem20 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
20 autem] ergo
Weber
marg.|
TU
ET
SIBA
DIVIDITE. In hebreo : dixi tu et Siba dividite agrum. Quod David immemor federis et iuramenti quod fecerat cum Ionathan, tam iniustum protulit iudicium, ideo Roboam et Ieroboam diviserunt regnum eius. Miphiboseth enim in libro Samuelis legitur et interpretatur ‘os verecundie’. In Paralipomenon vero idem Miphiboseth Meriboal legitura, id est ‘litigans cum {t. 2 : Erfurt, f. 40rb ; facsim., p. 79b} Altissimo’, quia David scilicet reduxisset cum pace. Et quod ait : CUNCTA
ACCIPIAT
POSTQUAM
REVERSUS
EST
DOMINUS
MEUS
IN
DOMUM
SUAM
PACIFICE, indignando et verba obliquando protulit contra Altissimum.
a Cf. 1Par. 8, 34.
Numérotation du verset
2Rg. 19,30
Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacificus21 in domum suam.
21 pacificus] pacifice
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,31
Berzellai quoque Galaadites senex valde22 descendens de Rogelim tranduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
22 senex valde]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,32
Erat autem {t. 2 : Erfurt, f. 40rb ; facsim., p. 79b} Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,33
Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,34
Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,35
Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel23 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum ? Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ?
23 vel] aut
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,36
Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset
2Rg. 19,37
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar24 iuxta sepulcrum patris mei25. Est autem servus tuus Chamaam
24 et sepeliar]
om. Weber
25 patris mei] + et matris mee
Weber
interl.|
in hebreo :
Chanaan
marg.|
EST
AUTEM
SERVUS
TUUS
CHAMAAM. Est autem in hebreo : Ecce servus tuus Chanaan. Chanaan interpretatur ‘suspirans’. Quamdiu cum patre fuit, suspirans vocatus est. Postquam vero ad doctrinam David transiit, non Chanaan sed
Chamaam
vocatus est, id est fidelis.
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid26 tibi bonum videtur.
26 quicquid] quod
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,38
Dixit itaque ei27 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
27 dixit itaque ei] dixitque
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,39
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et28 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
28 restitit et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,40
Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset
2Rg. 19,41
Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et tranduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque {t. 2 : Erfurt, f. 40va ; facsim., p. 80a} viros David cum eo ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,42
Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior29
29 mihi propior]
inv. Weber
interl.|
vel propitior
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,43
Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi30 iniuriam, et non nuntiatum est mihi31 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
30 fecisti mihi]
inv. Weber
31 nuntiatum est-mihi]
inv. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_19)

Notes :