Glossa media

Argumenti expositio

marg.| {GME61Pr1} {Zw58 f. 50v } Corinthii sunt Achaici qui per ipsum Apostolum ad fidem conversi sunt, sed postea per pseudo Apostolos subuersi multifariam de quibusdam non recte, de aliquibus minus perfecte sentiebant et fraternam unitatem in multis scindebant. Nam sacramentorum veritatem et usum iuxta mundane sapientie rationem ex ministrorum meritis iudicantes putabant ea non solum nullius usus, sed nec etiam esse quod dicuntur si per malos tractarentur, maioris autem sive minoris usus esse, si per magis aut minus bonos. Unde et se de baptistis suis iactabant et Paulum, qui erudiendis parvulis humilia de Christo predicaverat, contempnebant. In peccatores vero et in imperfectos erant superbi illos non curantes corripere, istis condescendere dedignantes. De maritali autem complexu non plena in eis erat scientia, de donis spiritus indiscreta, de resurrectione mortuorum corrupta. De his itaque et quibusdam aliis incidenter eos Apostolus partim obiurgat, partim instruit, ut ad rectam fidem ab erroribus et ad unitatem a schismatibus revocet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_Prol.)

Notes :