Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 

Multifariam
multisque1 modis
1 multisque ΩS Rusch ] et multis Weber
olim Deus loquens patribus in prophetis,
Numérotation du verset Hbr. 1,2 

novissime
diebus istis
locutus est nobis
in Filio,
quem constituit
heredem universorum,
per quem fecit
et secula.
Numérotation du verset Hbr. 1,3 

Qui cum sit
splendor glorie
et figura
substantie eius
portansque omnia
verbo
virtutis sue,
purgationem peccatorum faciens,
sedet2
2 sedet ΩS Rusch ] sedit Weber
ad dexteram maiestatis eius3
3 eius] om. Weber
in excelsis,
Numérotation du verset Hbr. 1,4 

tanto melior
angelis
effectus,
quanto differentius pre illis nomen hereditavit.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 

Cui enim
dixit aliquando angelorum :
Filius
meus
es tu
ego hodie
genui te ?
Et rursum :
Ego ero illi in Patrem
et ipse
erit mihi in Filium ?
Numérotation du verset Hbr. 1,6 

Et cum iterum
introducit
primogenitum
in orbem terre dicit : Et adorent
eum
omnes angeli Dei.
Numérotation du verset Hbr. 1,7 

Et ad angelos quidem
dicit : Qui
facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis.
Numérotation du verset Hbr. 1,8 

Ad Filium autem :
Thronus tuus
Deus
in seculum seculi
virga4* equitatis
4 virga ΩS Rusch ] et praem. Weber
virga regni tui.
Numérotation du verset Hbr. 1,9 

Dilexisti
iustitiam
et odisti
iniquitatem,
propterea
unxit te
Deus,
Deus tuus, oleo
exultationis
pre participibus tuis.
Et tu
in principio,
Domine,
terram fundasti
et opera manuum tuarum
sunt celi.
Numérotation du verset Hbr. 1,11 

Ipsi
peribunt,
tu autem permanebis,
et omnes
ut vestimentum
veterescent,
Numérotation du verset Hbr. 1,12 

et velut amictum mutabis5 eos
5 mutabis ΩS Rusch ] involves Weber
et mutabuntur.
Tu autem
idem ipse6 es
6 ipse ΩS Rusch ] om. Weber
et anni tui
non deficient.
Numérotation du verset Hbr. 1,13 

Ad quem autem angelorum dixit aliquando :
Sede
a dextris meis
quoadusque
ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum ?
Numérotation du verset Hbr. 1,14 

Nonne omnes sunt7*
7 omnes sunt ΩS Weber ] inv. Rusch
administratorii8* spiritus,
8 administratorii ΩS Weber ] angeli praem. Rusch
in ministerium
missi
propter eos
qui hereditatem capiunt9* salutis ?
9 capiunt ΩS] capient Rusch Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Hbr. 1,1 
marg.| {GME73.1.1-1} Multifariam etc. Nomen suum hebreis eo quod illorum legem destruit odiosum tacet nec superbis ipse humilis se Apostolum unde dedignarentur appellat.
marg.| {GME73.1.1-2} [Hieronymus] 1 Quidam autem hanc epistolam Pauli non esse contendunt eo quod non sit eius nomine titulata, sed aut barnabe, aut luce, aut clementis. Quibus respondendum est quod si propterea Pauli non est, quia nomen eius non habet, nec alicuius erit, quia nullius nomine titulatur. Magis igitur Pauli esse credenda est que tanto doctrine fulget eloquio. Nec sane mirum est, si eloquentior videtur in proprio, id est hebreo quam in peregrino, id est greco quo cetere epistole scripte sunt sermone, quo etiam ipsa post decessum Apostoli a luca sensum et ordinem eius retinente fertur esse composita. Gratiam ergo fidelibus hoc tempore factam per Christum, ipsius Christi et discipulorum eius et etiam miraculorum que per eos facta sunt et donorum sancti spiritus que acceperunt attestatione demonstraturus, sacerdotii quoque et legis veteris translationem rationibus et Scripturarum auctoritatibus confirmaturus, et fidem plurimis credentium exemplis commendaturus Christum gratie huius et auctorem et testem, ut eius de gratia ista testimonio magis credatur, primo commendat, conferens eum omnibus prophetis et angelis et spiritaliter Moysi per quem lex data est, et tum potestate, tum natura, tum etiam benignitate atque dignitate his omnibus preferens, qui de gratia et legis fine nec ex se nec alia quam prophete predixerant nuntiare presumpsit.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 1,2 
marg.| {GME73.1.2-1}Non ex se, quia Deus in ipso locutus est. Non alia, quia loquens olim   diebus istis locutus est ad hoc presentis temporis dictionem, id est loquens cum preteriti temporis dictione, id est olim coniunxit et ait: olim loquens, et item:   locutus est, quod est preteriti temporis, cum diebus istis, quod est presentis, et ait:   diebus istis locutus est, ut hac conexione presentis cum preterito et item preteriti cum presenti significaretur tunc in prophetis idem predixisse Deus, quod   novissime in Filio nuntiavit, et quod tunc predixerat tandem in filio nuntiasse. Idem intelligitur per hoc quoque quod ait patribus et nobis, id est eorum filiis. Si enim alii genti tunc et alii nunc loqueretur, posset videri de diversis locutus. Nos autem et patres uno unius Dei cultu una gens sumus, quamvis ili patres dicantur et nos filii, eo quod in hoc cultu illi quadam exempli auctoritate precesserunt et nos sumus imitatione secuti. Differunt etiam patres a nobis, quod illi servi, nos filii, quoniam illi rei et sub lege, nos vero dimisso reatu liberi in lege, ideoque convenienter illis in prophetis, nobis autem in filio, id est {Zw58 f. 176v } servis per servos, filiis per filium dicitur Deus locutus. Et illis tamquam rudibus multifariam, id est sepe et diversis personis ut Abrahe, Moysi, samueli et ceteris multisque modis, id est loquendi qualitatibus, scilicet aliquando aperta voce ut: non occides, aliquando per enigmata figuralium ut: circumcides masculum in octava, aliquando per visiones ut ezechieli, aut per somnia ut danieli et huiusmodi aliis loquendi modis. Nobis autem tamquam perfectis breviatum de fide sermonem fecit locutus in filio. Siquis autem querat quid necesse fuit, ut locuturus in filio Deus prius loqueretur in prophetis, dicimus quod prophetandum fuit quicquid tempore gratie factum est, ne subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur.
marg.| {GME73.1.2-2} Quem constituit etc. Hic eum incipit commendare, et primum universe creature potestate preesse demonstrat. Quasi: Locutus est nobis in filio.
marg.| {GME73.1.2-3} Quem filium  constituit esse  heredem universorum, ut scilicet omnibus creaturis quas cum patre eternaliter possidet et dominetur immutabiliter.
marg.| {GME73.1.2-4}Attende quod, quamvis cum patre secundum divinitatem omnia semper Christus possideat, tamen secundum humanitatem recte dicitur heres constitutus. Simile dictum est: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Et: dabo tibi hereditatem que tua est. Et: dedit illi Deus nomen super omne nomen. Et: predestinatus est filius Dei per quem fecit non solum immutabilia, sed et secula, id est omnia mutabilia.
Numérotation du verset Hbr. 1,3 
marg.| {GME73.1.3-1} Qui cum sit splendor etc. Hic eum per naturam commendat. Et quoniam Deum laudant omnia opera eius, ponit nomina creaturarum. Nam etsi eternis temporalia unius ad alterum simplici collatione comparari non possunt, proportionaliter tamen quemadmodum in sua ratione temporale temporali, ita et in sua eternum eterno confertur ideoque, ut intelligentiam nostram ad theologicorum altitudinem trahens Scriptura suspendat ipsa theologica temporalium nominibus de ipsis loquendo quodammodo inclinat ut cum de Dei sapientia loquens ait: Candor est lucis eterne et speculum maiestatis Dei. Sic et hoc loco de Christo qui est Dei sapientia Apostolus dicit:   Est splendor glorie et figura substantie eius. Ecce eterne sapientie Dei nec candor, nec speculum, nec splendor, nec figura temporalis similis esse potest proportionaliter, tamen quemadmodum hec se habent temporalium propria ratione ad illa ex quibus sunt, ita eternorum ratione sapientia Dei que est ex ipso, Christus scilicet, se habet ad Deum et ideo his nominibus appellatur. Ut autem horum unum et specialiter illud quod ab Apostolo positum est sit in ratione exempli, splendor ad ignem ita se habet, quod non ignis est ex splendore, sed splendor ex igne. Similiter non Deus est ex Christo, sed Christus ex Deo. Item si quis lucernam accendat, non ignis sine splendore nec splendor sine igne, sed ibi simul cum igne splendor existit. Itaque hec temporalia quidem sunt quoniam esse ceperunt, sed quoniam alterum ab altero non preceditur, immo ex quo in lucerna cepit esse ignis,   splendor cepit esse ex eo, coeua sunt. Similiter quoniam nec pater esse nec filius ex eo esse cepit, coeterni sunt. Et sic quidem ex coevorum ignis scilicet et splendoris proportione, patrem et filium intelligimus coeternos, quamvis ibi splendor ex igne et hic filius ex patre sit.
marg.| {GME73.1.3-2}Sed attendendum quod hec ignis et splendoris coevitas non omnimoda equalitas est. Splendor enim qui de igne funditur minus lucet quam ipse ignis, ideoque ex aliorum proportione, quorum alterum est ex altero, etsi non coeuum tamen consubstantiale, filius patri consubstantialis ostenditur. Nascitur ergo homo de homine nec est horum alter alteri coevus, {Zw58 f. 177v } quia natus ab eo de quo natus est tempore preceditur. Tamen est ille homo et iste homo, id est eiusdem substantie. Similiter et de Deo patre Deus filius, et cum alter alteri coeternus sit, est etiam et ille Deus et iste Deus, id est eiusdem substantie. Ecce de utrisque proportionalibus, id est igne et splendore itemque homine et homine in proportione aliquid assumitur et aliquid relinquitur. Cum enim ignis et splendor coevi sint sed non eiusdem substantie, homo vero et homo eiusdem substantie sed non coevi, illorum coevitas, istorum consubstantialitas ad proportionem assumitur, et est filii ad patrem omnimoda equalitas quandoquidem patri filius coeternus est, sicut igni splendor coeuus et consubstantialis est, sicut homini homo consubstantialis est.
marg.| {GME73.1.3-3}Sicut enim quod de homine natus est homo est, ita quod de Deo natus est, est id quod ille de quo natus est, id est est Deus. Differt tamen ratio. Nam homo et homo duo homines sunt. Pater vero et Filius unus Deus sunt. Illi ergo speciali unione, isti essentie singularitate unus sunt. Unde Apostolus ait: Qui est splendor patris, id est ex patre ei coeternus et cum ipso eiusdem singulariter glorie est et figura, id est imago et speculum eius, id est in quo pater et est et cognoscitur, sicut ipse ait: « Pater in me est, et qui videt me videt et Patrem ». Nec mirum quoniam est cum ipso singulariter substantie eius. Si enim in picturarum conformationibus ea ratio est ut exemplar et eius imago unum dicantur, et propter hanc unitatem quam facit semiplena qualitatum diversarum collatio exemplar in imagine et esse dicatur et videri, multomagis propter essentie singularitatem, qua pater et eius imago unus sunt, recte dicitur pater et esse et cognosci in filio.
marg.| {GME73.1.3-4}Sequitur: Portansque etc. Item per potestatem eum commendat. Nam omnia simul creata in sui motus qui fit per loca et tempora continuatione qua pater usque modo operatur, sapientia Dei, id est Filius « a fine usque ad finem attingens»a perseverat et in omnibus et extra omnibus incommutabilis manens illa   verbo virtutis, id est imperio potestatis sue quo dixit et facta sunt quecumque fieri voluit, portat, id est continet et gubernat, ne alicuius species aut natura depereat, et queque suis locis et temporibus amministrat.
a Antiphonae maiores ante natalem Natalem Domini, Corpus antiphonalium n° 4081 : «O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodisti, attingens a fine usque ad finem, fortiter suaviter disponensque omnia; veni ad docendum nos viam prudentiae ». Cf. Sap. 8, 1.
marg.| {GME73.1.3-5} Purgationem etc. Hic eum per benignitatem commendat. Est enim benignitas qua peccatorum purgationem facit, id est gratis peccata dimittit. Sedet. Postquam per naturam et potestatem et benignitatem Christum commendavit, commendat eundem per dignitatem. Quasi: Ipse est splendor etc. Cum autem sit splendor etc. portansque etc. faciens etiam purgationem peccatorum, sedet ad dexteram maiestatis, id est regnat cum patre eidem equalis in excelsis, id est etiam loco in quo est secundum substantiam corporis humani altissimus.
Numérotation du verset Hbr. 1,4 
marg.| {GME73.1.4-1} Tanto melior angelis effectus etc. In psalmo minoratus ab angelis, hic eisdem dicitur melior. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita hoc secundum divinam dictum posset intelligi, nisi adiecisset effectus. In humana igitur natura in qua minor est passione, melior etiam plenitudine gratie, de qua ipsi etiam angeli ad mensuram accipiunt. Vel eodem locutionis modo quo dicitur: heres constitutus et predestinatus Dei filius, potest intelligi melior effectus. Unde sequitur: Quanto differentius nomen et hoc pre illis angelis habuit, sed quoniam hoc nomen super omne nomen, filius scilicet, quod vere dignius est quam illud quo ipsi dicuntur angeli, id est nuntii, ei alibi dicitur donatum et superius dictus est constitutus heres. Hic quoque recte ait: Hereditavit, id est ut per illud in hereditate paterna dominetur accepit. Cui enim. Quasi: Pre illis habuerit nomen.
Numérotation du verset Hbr. 1,5 
marg.| {GME73.1.5}Vere teste Scriptura. Cui enim angelorum aliquando, id est etiam postquam {Zw58 f. 177v } aliis cadentibus confirmati sunt, dixit hoc:   Filius meus es tu, ego hodie genui te. Dicens meus et ego cuius substantie sit vult intelligi, ut eiusdem filius esse intelligatur. Dicens vero hodie, quod presentiam significat, sempiternam vult intelligi generationem, in qua nihil preteritum est, quasi esse desierit nihil futurum quasi nondum sit. Et rursum in Isaia de eodem nomine: Ego qui substantia Deus sum ero, id est cognoscar esse illi, id est ad honorem in patrem et ipse erit, id est cognoscetur esse mihi, id est ad honorem meum in filium. Hoc fide per eius incarnationem nunc cognoscitur, sed maxime in iudicio cognoscetur.
Numérotation du verset Hbr. 1,6 
marg.| {GME73.1.6-1} Et cum iterum. Quasi: Quod dicatur filius certum est ex predictis. Dignitas autem eius ex his que secuntur manifesta est. Cum enim Scriptura primogenitum a patre introducit in orbem terre loquendo de eius incarnatione dicit: Et adorent eum in homine Deum omnes angeli eius.
marg.| {GME73.1.6-2} [Ambrosius] 2 Attende quod assumptionem carnis, quam Dominus vocat exitum dicens: exivi a patre et veni in mundum, [Nota3] 3 Apostolus vocat introductionem dicens: Et cum introducit primogenitum etc. Recte utique. Incarnatio namque exitus est, quoniam qui in natura invisibilis erat, in mundo per eam appparuit et quasi extra clamantibus collocutus precepta dedit, et sic eos a peccatis emundans quasi in regalem aulam ad patrem ipse mediator introduxit.
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 1,7 
marg.| {GME 73.1.7} Et ad ipsos   quidem spiritus intelligens   angelos, id est nuntios eius esse   dicit Scriptura: Filius ipse est qui spiritus   ipsos facit esse   angelos, id est nuntios suos et ipsam   flammam ignis, id est seraphym facit esse   ministros suos. Spiritus nature, angelus officii nomen est. Angelus est quando nuntiat. Seraphym interpretantur incendentes, quod ad litteram fuerunt cum rubus ardere videretur et cum igne desuper misso preceptum Domini impleverunt et in Sodoma et aliis pluribus locis, quibus per ignem vindictas fecisse legitur Dominus. Similiter in Ecclesia spirituales qui omnia iudicant facit angelos, id est verbi sui nuntios, et « ignem urentem »b, id est in se spiritu ferventes et in ceteris fenum desideriorum carnalium incendentes.
b Ps. 103, 4.
Numérotation du verset Hbr. 1,8 
marg.| {GME73.1.8} Ad filium autem. Hic per dignitatem simul et potestatem Christum commendat. Quasi: Hec quidem de filii dignitate dicta sunt: ad filium autem verba dirigens Scriptura dicit: O Deus, fili Dei, thronus tuus, id est regia dignitas vel iudiciaria sedes per quam iudicium intelligi potest, de quo in evangelio: pater omne iudicium dedit filio, durat in seculum seculi, quia et semper regnabit et iudicium novissimum quo dices bonis: percipite regnum, et reprobis: ite in ignem eternum, semper stabit. Virga que alibi ferrea dicitur, id est recta et inflexibilis potestas regni tui, qua malos conterens bonos regis, est virga equitatis vel directionis, ad quam pravitate distortus si ei inherere velit dirigitur.
Numérotation du verset Hbr. 1,9 
marg.| {GME73.1.9-1}Nam dilexisti iustitiam, id est omne bonum,   et odisti non hominem sed   iniquitatem. Propterea ad hoc scilicet, ut illam diligeres, hanc odires, o Deus fili, Deus pater tuus ipse non propter alium unxit te oleo gratie spiritualis, quod oleum dicitur   exultationis , quia per hanc immunis a peccato est conscientia hilaris. Unxit inquam   pre participibus tuis, scilicet sanctis, qui etiam eadem gratia uncti sunt, sed tu gratia plenus es, {Zw58 f. 178v } illi vero de plenitudine tua acceperunt.
marg.| {GME73.1.9-2} [Hieronymus] 4 Attende quod Christus hoc loco dicitur Deus, [Nota3] 5 in quo fotinus destruitur, qui eum hominem purum putat nec semper fuisse, sed ex maria initium habuisse. Arrius vero Deum quidem esse concedit, sed adoptivum, et in argumentum sui erroris assumit, quod hic propheta eum habere Deum significat dicens: Deus tuus. Quod et ipse in evangelio confitetur dicens: Deum meum et Deum vestrum. Non enim intelligit vere dici posse illum qui vere Deus est Deum habere. Quod tamen secundum quod Deus est homo recte conceditur, secundum quod etiam Deus unctus esse verissime dicitur, in cuius sacramento olim reges et sacerdotes ungebantur.
4 marg. Zw58
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 1,10 
marg.| {GME73.1.10} Et tu Domine   in principio, id est per filium   fundasti terram ad litteram vel Ecclesiam stabilisti. Et   celi ad litteram vel iusti   opera manuum tuarum sunt. Cum omnia verbo fecerit Deus, dicuntur tamen celi opera manuum eius, quia idem est verbum quod manus, scilicet virtus eius.
Numérotation du verset Hbr. 1,11 
marg.| {GME73.1.11} Ipsi peribunt. Hoc ad litteram constat de illis, qui sunt proximi terre, de quibus dicitur: aves celi qui mutabuntur in igne. De superioribus autem scrupulosa disceptatio est inter doctos, qui tamen si mansuri sint non in se sed in Deo ut angeli. Iusti quoque qui per celos intelliguntur peribunt, ut mutentur.   Et omnes sicut vestimentum veterascent.
Numérotation du verset Hbr. 1,12 
marg.| {GME73.1.12} et velut amictum mutabis eos et mutabuntur . Vestimento et opertorio comparat sanctos secundum corpus quod est anime vestimentum secundum quod perituri dicuntur, et tamen secundum illud resurgent incorrupti et in melius mutabuntur, non deinceps corrumpendi. Ad litteram celi dicuntur   amictus eo quod omnia cooperiunt, de quibus iam dictum est quod immutabuntur. Sicut autem Dei eternitatem ex eo quod Deus a se creata precessit ostendit, ita monstrat eamdem ex eo quod post creata ipse manebit. Ait ergo:   Tu autem permanebis. Vere. Nam tu idem ipse es immutabilis qui dixistic: « Ego sum qui sum ». Cetera vero omnia licent sint ex te et per te et in te, non tamen sunt quod ipse es. Et anni tui etenim non deficient.
c Ex. 3, 14.
Numérotation du verset Hbr. 1,13 
marg.| {GME73.1.13}Ad quem autem. Item de dignitate Christi pre angelis et secundum humanam naturam. Nam ad quem angelorum dixit aliquando, etiam postquam aliorum casu confirmati sunt, hoc quod ad filium dixit: sede, id est victor quiesce iudicans a dextris meis, id est mihi secundum divinitatem equalis? Sede inquam quo adusque inimicos tuos vel adoptatos vel victos ponam scabellum pedum tuorum, id est plene tibi subiciam, ut sub te locum habeant sive gratie sive pene. Potest etiam per pedes intelligi eterna stabilitas, ubi quasi vestigiis positis omnipotentie virtute consistit. Nonne. Quasi: Ad quem dixit: sede etc. Nulli.
Numérotation du verset Hbr. 1,14 
marg.| {GME73.1.14} Nonne etenim   omnes spiritus   sunt administratorii 6 officio missi actu ipso in ministerium, non tamen ab ipso qui ubique est recedentes?   Missi dico   propter eos qui hereditatem capient salutis, id est ad ministrandum electis.
6 administratorii] scrips., amministratorii Zw58 | [•II•] Hic incipit capitulum 2 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_1)

Notes :