Capitulum 7
Numérotation du verset
Hbr. 7,1
Hic enim
Melchisedech
rex Salem,
sacerdos Dei summi,
qui obviavit Abrae regresso a cede regum,
et benedixit ei,
Numérotation du verset
Hbr. 7,2
cui
decimas omnium divisit Abraham,
primum quidem
qui interpretatur rex iustitie,
deinde autem
et rex Salem
quod est rex pacis,
Numérotation du verset
Hbr. 7,3
sine patre, sine matre,
sine genealogia,
neque
initium dierum
neque finem vite habens,
assimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum.
Numérotation du verset
Hbr. 7,4
Intuemini autem
quantus sit
hic,
cui et decimam dedit
de precipuis
Abraham patriarcha.
Numérotation du verset
Hbr. 7,5
Et quidem de filiis Levi
sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo,
secundum legem,
id est a fratribus suis,
quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrae.
Numérotation du verset
Hbr. 7,6
Cuius autem generatio non adnumeratur in eis,
decimas sumpsit Abraham,
et hunc
qui habebat
repromissiones benedixit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,7
Sine ulla autem contradictione,
quod minus est, a meliore benedicitur.
Numérotation du verset
Hbr. 7,8
Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt,
ibi autem
contestatur1
1 contestatur] contestatus
Weber
quia vivit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,9
Et ut ita dictum sit
per Abraham
et Levi
qui decimas accipit
decimatus est.
10
Adhuc enim in lumbis patris erat,
quando
obviavit
ei Melchisedech.
Numérotation du verset
Hbr. 7,11
Si ergo
consummatio
per sacerdotium leviticum
erat
populus enim
sub ipso legem accepit
quid adhuc
necessarium fuit2
2 fuit]
om. Weber
secundum ordinem Melchisedech,
alium
surgere sacerdotem,
et non secundum ordinem Aaron dici ?
Numérotation du verset
Hbr. 7,12
Translato enim sacerdotio,
necesse est ut et legis translatio fiat.
13
In quo enim
hec dicuntur
de alia tribu est
de qua nullus
altario
presto fuit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,14
Manifestum enim quod ex Iuda
ortus sit Dominus noster,
in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Numérotation du verset
Hbr. 7,15
Et amplius
adhuc
manifestum est :
si
secundum similitudinem
Melchisedech exsurget3 alius sacerdos,
3 exsurget] exsurgit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 7,16
qui
non secundum legem
mandati carnalis factus est,
sed secundum virtutem vite indissolubilis4
4 indissolubilis] insolubilis
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 7,17
Contestatur enim :
quoniam tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset
Hbr. 7,18
Reprobatio quidem
fit precedentis mandati,
propter infirmitatem eius
et inutilitatem :
nihil enim
ad perfectum adduxit lex :
introductio vero
melioris spei,
per quam proximamus ad Deum.
Numérotation du verset
Hbr. 7,20
Et quantum est
non
sine iureiurando,
alii quidem
sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
Numérotation du verset
Hbr. 7,21
hic autem
cum iureiurando
per eum,
qui dixit ad illum :
iuravit Dominus
et non penitebit eum5 tu es sacerdos in eternum.
5 eum]
om. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 7,22
In tantum
melioris testamenti
sponsor
factus est Iesus.
Numérotation du verset
Hbr. 7,23
Et
alii
quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere,
Numérotation du verset
Hbr. 7,24
hic autem
eo quod maneat in eternum sempiternum habet sacerdotium.
Numérotation du verset
Hbr. 7,25
Unde et salvare in perpetuum6
6 in perpetuum] imperpetuum
cacogr Rusch
, perpetuo
Weber
potest
accedens7
7 accedentes] accedentes
Weber
per semetipsum ad Deum,
semper vivens
ad interpellandum pro eis.
Numérotation du verset
Hbr. 7,26
Talis enim decebat
ut nobis
esset pontifex, sanctus,
innocens,
impollutus,
segregatus
a peccatoribus,
et excelsior
celis factus,
Numérotation du verset
Hbr. 7,27
qui non habet quotidie necessitatem
quemadmodum sacerdotes,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel se offerendo.
Numérotation du verset
Hbr. 7,28
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes :
sermo autem iurisiurandi qui post legem est
Filium
in eternum
perfectum.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Hbr. 7,1
marg.|
[GME73.1-1]
1
Hic enim
etc. Post interpositionem qua eos de negligentia increpavit et ad perfectiora exhortatus est incipit de sacerdotio Christi grandem illum sermonem de quo superius tetigit. Sed ut de Scriptura in qua fit mentio de Melchisedech sumat aliqua quasi semina rationum, commemorat que de illo in ea dicuntur, et etiam que tacentur. Quasi: Iesus est factus pontifex secundum ordinem Melchisedech. Recte utique. Hic enim Melchisedech dicitur fuisse rex Salem.
1 Hic incipit Hbr. 7 :+ •VII• marg. Pi125 Zw58
marg.|
[GME73.7.1-2]
[Hieronymus]
2
3 Salem quidam putant esse Hierosolymam, sed fuit oppidum regionis sychem quod usque hodie appellatur Salem, ubi palacium Melchisedech ostenditur ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam. De quo oppido in Genesi legitur: Venit Iacob in Socoth4* et transivit in sSalem civitatem regionis Sichem. In evangelio quoque legitur de eodem: Erat Ioannes baptizans in ennon iuxta Salem. Fuit etiam sacerdos Dei summi, id est qui non ab aliquo homine, sed a Deo solo missus intelligitur.
2
+ Nota
marg. Zw58 lin. 3
3
marg. Zw58
4 Sochot]
scrips.,
Socchot
Zw58
marg.|
[GME73.7.1-3]
[Hieronymus]
5
Qui obviavit
etc. Tradunt Hebrei Melchisedech esse sem primum filium noe, et quando natus est Abraham habuisse trecentos nonaginta annos, et Abrahe regresso a cede quinque regum ut nepoti suo obviavisse et in refectionem eius et suorum panem et vinum protulisse et ei benedixisse et ut sacerdotem Dei decimas ab eo accepisse.
5
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 7,2
marg.|
[GME73.7.2-1]
6
Primum quidem
etc. Hic dicendum est, quod cum omnes patriarche et prophete in aliquo figuraverint Christum Melchisedech specialis, quia in pluribus eum figuravit. Quorum quidem illud primum attenditur, quod ipse est qui proprio nomine nuncupatur Melchisedech quod interpretatur rex iustitie. Nam hebraice melchi latine dicitur rex, sedech vero iustitia. Deinde autem attenditur, quod et rex Salem fuit quod est rex pacis. Non enim tantum sacerdos, sed etiam rex fuit in figura Christi qui vere fuit rex iustitie et pacis, quoniam hic electos et regit et iustificat et que sunt in celis et in terra pacificat. Qui non ex genere Iudeorum, sed ante circumcisionem sacerdotio functus, ut non gentes a Iudeis sed Iudei a gentibus sacerdotium acceperunt.
6
Fi1366
(160rb)
Numérotation du verset
Hbr. 7,3
marg.|
[GME73.7.3-1] Et ut plus dicam,
sine patre, sine matre,
et prorsus
sine
aliqua parentum
genealogia neque initium dierum neque finem vite habens,
non absolute quidem, sed
assimilatus filio Dei.
Nam vere parentes habuit et dierum initium et finem, sed in figura Christi qui nec patrem habuit secundum humanam naturam nec matrem secundum divinam, nec initium nec finem secundum eamdem divinam, Scriptura eum Abrahe obviasse ita subito commemorat, quod nec parentum nec temporum vite illius facit aliquam mentionem. Sic igitur non absolute sed in figura Christi
manet sacerdos in perpetuum,
sub eadem figura non materiali oleo unctus sicut Moyses instituit, sed oleo exultationis ex puritate fidei, nec animalia immolavit, sed pane et vino Christi sacerdotium dedicavit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,4
marg.|
[GME73.7.4-1]
Intuemini
etc. Commemoratis quibusdam que in figura Christi de Melchisedech Scriptura aut dicit aut tacet, grandem quem ab hac ipsa commemoratione cepit sermonem exsequitur, et primum dicit de pontificis huius dignitate et eternitate. Quasi: Assimilatus filio Dei talis est. Ut autem ex comparatione dignitas eius pre levitis omnibus et ipso patre omnium Abraham [Zw58 f. 185v] esse intelligatur etiam ex factis intuemini quantus sit hic Melchisedech, cui scilicet Abraham patriarcha, id est princeps patrum, cuius se dici filios omnes gloriantur, tamquam maiori minor decimas dedit de precipuis suis. H
Numérotation du verset
Hbr. 7,5
marg.|
[GME73.7.5-1] Hic si dicatur quod
et quidam de filiis Levi
et sacerdotes sunt et decimas sumunt, respondemus hoc quidem verum esse sed multo indignius. Nam illi non dico sua auctoritate habentes sed potius ab aliquo accipientes sacerdotium ne dico sumunt decimas, sed habent mandatum sumere nec absoluta licentia, sed secundum legem, nec ab aliquo summo viro vel ab alieno, sed ab humili populo et sibi cognatione coniuncto, id est a fratribus suis.
marg.|
[GME73.7.5-2]
Quamquam.
Quasi: Hec ad ostendendam eorum dignitatem esse inferiorem dignitatem Melchisedech dico. Quamquam propter idem intelligendum dicere possim quod et ipsi exierint de lumbis Abrahe a Melchisedech decimati.
Numérotation du verset
Hbr. 7,6
marg.|
[GME73.7.6-1] Ille
autem cuius generatio non annumeratur in eis
Levitis, quem scilicet de eorum cognatione Scriptura esse non dicunt, id est Melchisedech
decimas
absque mandato sua auctoritate
sumpsit ab Abraham
summo patriarcha, et hunc tam magnum qui scilicet habebat, id est cui facte fuerant
repromissiones
gentium in suo semine benedicendarum benedixit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,7
marg.|
[GME73.7.7-1]
Sine ulla autem
etc. Etquidem in levitico sacerdotio morientes homines
decimas
accipiunt.
Numérotation du verset
Hbr. 7,8
marg.|
[GME73.7.8-1] Ibi autem ubi de Melchisedech Scriptura loquitur contestatur, quia filio Dei assimilatus eternaliter vivit, eo quod de morte illius nihil dicit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,9
marg.|
[GME73.7.9-1] Et
ut ita dictum sit
per quandam scilicet figuram loquendi
per Abraham
etiam Levi qui a fratribus suis
decimas accepit decimatus est.
Qua ratione?
Numérotation du verset
Hbr. 7,10
marg.|
[GME73.7.10-1]
Adhuc enim erat
Levi secundum carnem in
lumbis
Abrahe
patris
sui,
quando ei
patri
obviavit Melchisedech
et ab illo decimas sumpsit.
marg.|
[GME73.7.10-2]
[Augustinus]
7 . Opponitur quod et Christus secundum carnem tunc erat in lumbis Abrahe, et eadem ratione ipse quoque per Abraham decimatus est. Ad quod dicendum quod in lumbis Abrahe, immo Ade et omnium parentum usque ad mariam vere fuit Christus secundum substantiam corporalem, sed quoniam decimationis immo cuiuslibet subiectionis debitum est ex peccato originis ille tantum est decimatus in Abraham, qui sic natus est de Abraham, quemadmodum natus est de suo patre Abraham, per legem scilicet que est in membris repugnans legi mentis, id est per concupiscentiam seminationis, sine qua substantiam carnis de matre Christus assumpsit.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 7,11
marg.|
[GME73.7.11-1]
Si ergo
etc. Dixit de pontificis dignitate atque eternitate, nunc dicit de tribus et ritus mutatione. Quasi: Christus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est. Ergo per leviticum sacerdotium que est summa dignitas populus enim accepit ipso imponente legem tenendam. Dum est sub ipso, non erat iustitie consummatio. Nam si erat quid fuit necessarium dici per prophetam, surgere alium sacerdotem qui esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, et non dici surgere talem qui esset sacerdos secundum aaron? Quasi: si per leviticum sacerdotium consummatio erat, non fuit necessarium. Quoniam ergo neque Melchisedech secundum cuius ordinem pontifex futurus Christus promittebatur neque Christus ipse qui promittebatur sunt de filiis levi, patet sacerdotium ab illis in quibus illud Moyses instituerat esse translatum.
12
marg.|
[GME73.7.12-1]
Translato
autem vel
enim,
etc. Quasi: Dicens [Zw58 f. 185v] populus legem accepit, adieci: sub ipso. Recte utique. Quoniam enim sub ipso, ideo translato sacerdotio a tribu ad tribum necesse est et
legis translatio
fiat. Nemo enim nisi sui sacerdotis lege tenetur. Quod autem secundum tribum translatum sit sacerdotium certum habetur.
13
marg.|
[GME73.7.13-1] Ille
enim in quo,
id est ex cuius intellectu hec de translatione sacerdotii
dicuntur de alia tribu
quam Levite est,
de qua
alia certum est quod
nullus
umquam altario
presto fuit.
Et vere
de alia.
Numérotation du verset
Hbr. 7,14
marg.|
[GME73.7.14-1]
Manifestum est enim quod
Dominus noster Christus
ortus sit ex Iuda,
que est regalis tribus, ut sicut Melchisedech sacerdos est etiam rex, ita Christus sacerdos etiam de regali sit
tribu in qua nihil
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 7,15
marg.|
[GME73.7.14-2]
Et amplius
quam per tribum
adhuc manifestum est
quod dicitur sacerdotium translatum esse per ritum, scilicet de quo minime dubitandum est, si exsurgit ut utique teste Scriptura
exsurget secundum ordinem Melchisedech alius sacerdos,
Numérotation du verset
Hbr. 7,16
marg.|
qui factus est
sacerdos
non secundum legem mandati carnalis
, non ut scilicet ministret temporalia que usque ad tempus correptionis dicuntur imposita, sed
secundum virtutem vite insolubilis,
id est ut ministret spiritualia in quibus est vita eterna. Unde ipse quoque non ad tempus, sed in eternum sacerdos esse dicitur.
Numérotation du verset
Hbr. 7,17
marg.|
[GME73.7.17-1]
Contestatur enim
Scriptura
quia tu es
etc.
18
marg.|
[GME73.7.18-1]
Reprobatio quidem
etc. Dixit sacerdotium esse translatum et tribu et ritu per quod constat legem quoque esse translatam. Sed quoniam forte ad transferende legis demonstrationem translatio sacerdotii sufficere non videtur per causam qua omnium animis satisfacit, idem adhuc demonstrat quia scilicet tempore sui status fuit infirma et prorsus nunc inutilis. Quod ita dicit:
Reprobatio quidem fit precedentis mandati,
id est veteris legis. Bene utique. [marg ¶Io.] Non dico propter malignitatem eius et malitiam sicut heretici mihi imponunt, sed propter infirmitatem eius et inutilitatem. Nunc iam enim,- postquam gratia que in lege prefigurabatur per Iesum Christum facta est omnino inutilis est, tunc vero ad hanc prefigurandam valde utilis, sed ad conferendam ipsam omnino infirma fuit.
Numérotation du verset
Hbr. 7,19
marg.|
[GME73.7.] Lex enim neminem duxit
ad perfectum,
id est neminem iustificatione perfecit, et non nisi in terrena et figuralia scientia sanctificatos suis observationibus introduxit. Nunc vero per predictum pontificem, qui in vera scientia celestia introivit, sit in eadem introductio nostra que est meliori spei, per quam scilicet introductionem nos vere gratia iustificati
proximamus ad
ipsum videndum sicut est Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 7,20
marg.|
[GME73.7.]
Et quantum est.
Hic de ordinationis eius qualitate. Quasi: Dixi: intuemini quantus est, et quantus sit iam per multa ostendimus. Et iterum dico, intuemini quantum dico, quod de ipso intelligi volumus, hoc scilicet quod
non sine iureiurando
sacerdos factus est.
marg.|
[GME73.]
Alii quidem,
id est levitici tamquam mutandi
sine iureiurando facti sunt sacerdotes.
Numérotation du verset
Hbr. 7,21
marg.|
[GME73.7.21-1]
Hic autem,
scilicet Iesus, factus est sacerdos
cum iureiurando
facto
per eum qui dixit ad
eum:
tu es sacerdos in eternum.
Quod autem iuraverit propheta testatur dicens:
Iuravit Dominus et non penitebit eum,
id est non mutabit factum.
Numérotation du verset
Hbr. 7,22
marg.|
[GME73.7.22-1] Et certum est quod
Iesus factus est sponsor testamenti in tantum melioris
quam sit lex in quantum iureiurando est immutabile et sicut predictum est [Zw58 f. 186v] introducens ad Deum.
Numérotation du verset
Hbr. 7,23
marg.|
[GME73.7.23-1]
Et alii quidem plures,
etc. Hic de eius contra multos unitate.
Numérotation du verset
Hbr. 7,24
marg.|
[GME73.7.24-1] Unde quia scilicet sempiternum
habet sacerdotium
salvare in perpetuum potest.
Numérotation du verset
Hbr. 7,25
marg.|
[GME73.7.25-1]
Accedens
etc. Hic de singularis sacrificii eius excellentia. Quasi: Potest
in perpetuum salvare,
accedens
ad Deum
non per alium pontificem, sed
per semetipsum.
marg.|
[GME73.7.25-2] Vel
in perpetuum salvare
potest accedens
ad Deum
non per alienas hostias, sed
per semetipsum
qui est hostia tamen
semper vivens ad interpellandum pro nobis.
Et potest
per semetipsum
accedere.
Numérotation du verset
Hbr. 7,26
marg.|
[GME73.7.26-1] Est enim
sanctus
etc. Et decebat, ut nobis esset talis pontifex qui per se ipsum accedere ad Deum posset,
sanctus
scilicet et qualiter per partes aperit.
Innocens
ad proximum,
impollutus
in se, et ut generaliter dicatur omnino
seggregatus a peccatoribus,
peccati totius immunitate et dignitate
factus excelsior celis,
id est etiam angelis qui eum adorant.
Numérotation du verset
Hbr. 7,27
marg.|
[GME73.7.27-1]
Qui non habet necessitatem
etc. Hoc enim fecit non quidem pro suis, sed pro populi tantum delictis semel se ipsum offerendo, qui unus verusque mediator manens cum illo unum cui offerebat, ut faceret unum in se eos pro quibus offerebat, unus ipse erat qui et quod offerebat.
Numérotation du verset
Hbr. 7,28
marg.|
[GME73.7.28-1]
Lex enim
. Quasi: Levitici habent necessitatem et pro suis delictis etiam et sepe offerre, Christus vero non nisi pro populi nec nisi semel. Recte utique. Lex enim homines infirmitatem peccandi et moriendi habentes constituit sacerdotes. Sermo autem iurisiurandi, qui post legem est factus per David. Quasi: Legem corrigens constituit sacerdotem ipsum filium veritate et gratia perfectum et in eternum duraturum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_7)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_7)
Notes :