Glossa media

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 

Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset Hbr. 8,2 

sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,3 

Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset Hbr. 8,4 

Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset Hbr. 8,5 

qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset Hbr. 8,6 

Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset Hbr. 8,7 

Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 

Unde2 vituperans3
2 unde] om. Weber |
3 vituperans] + enim Weber |
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset Hbr. 8,9 

non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset Hbr. 8,10 

Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset Hbr. 8,11 

et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset Hbr. 8,12 

quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,13 

dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 
marg.| [GME73.8.1] 1 Capitulum autem etc. Quasi: De huius pontificis dignitate multa diximus, sed super ea que dicuntur est capitulum, id est quiddam maximum atque dignissimum quod etiam continet multa sub quadam brevitate verborum hoc scilicet quod sequitur:   Talem habemus pontificem qui consedit etc., id est qui equalis est Patri potestate et maiestate et secundum humanam substantiam locatus   in celis,
1 Hic incipit Hbr. 8 : + •VIII• marg. Pi125 Zw58
Numérotation du verset Hbr. 8,2 
marg.| [GME73.8.2] per misericordiam minister spiritualium   sanctorum, non figuralis sed veri,   quod verum   fixit Deus et non homo. Hoc tabernaculum sive sancta est Ecclesia presens et futura quam Deus et hic in iustitia et ibi in vita perfecta confirmat.
Numérotation du verset Hbr. 8,3 
marg.| [GME73.8.3] ¶Et recte dico. Omnis enim pontifex constituitur minister, sed   ad offerenda munera, id est panes, thus et huiusmodi,   et hostias , id est animalia. Unde quia   omnis pontifex offerendorum constituitur minister et hec nostrum pontificem necesse est habere aliquid quod offerat, id est secundum quod ipse se possit offerre. Sicut autem quod terrenus pontifex offert terrenum est, ita quod celestis pontifex offerat convenit esse celeste, quod utique ipse est qui in ipsa secundum quam oblatus est humana natura de sursum veniens, super omnes immunitatis a peccato post ceteris forma speciosissimus.
Numérotation du verset Hbr. 8,4 
marg.| [GME73.8.4] Hac ergo ratione non est super terram, id est non est terrenum quod offerat.   Si enim   esset super terram nec sacerdos ille secundum ordinem Melchisedech qui eternus dicitur esset. Superflue namque ad offerenda temporalia promitteretur eternus,   cum essent multi qui   offerrent illa temporalia   munera secundum legem, scilicet Levitici,
Numérotation du verset Hbr. 8,5 
marg.| [GME73.8.5-1] qui [Zw58, f.186v]   deserviunt exemplari et umbre, id est figuris   celestium .   Exemplari enim dicit pro exemplo. Nam exemplum est quod ab alicuius rei forma deducitur. Ipsa vero forma a qua deducitur aliquid est exemplar.
marg.| [GME73.8.5-2] Sicut, quasi:   Deserviunt exemplari utique agentes   sicut responsum est etc.   Vide, inquit Dominus   Moysi, facito figuras   secundum exemplar, id est rei veritatem,   quod tibi certa visione   ostensum est in monte. Hoc de figuranda veritate Dominus propter incipientes precepit. Parvuli namque similitudinibus inducendi sunt et ita paulatim proficiunt, ut tandem absque figuris in veritate perficiantur.   Non autem. Quasi: Tunc deservierunt umbre.
Numérotation du verset Hbr. 8,6 
marg.| [GME73.8.6-1] Nunc autem in hoc tempore gratie noster pontifex sortitus est, id est accepit ex gratia multo melius ministerium quam terrena et temporalia offerendi et tanto utique melius est.
marg.| [GME73.8.6-2] ¶Quanto melioris testamenti mediator est, id est dator inter Deum et homines medius. Hic de testamenti Christi excellentia atque novitate. Quod testamentum in melioribus repromissionibus quam sint promissiones Veteris Testamenti sancitum est. Illud enim temporalia, hoc eterna promittit, et hoc vacat a culpa, illud vero non vacat a culpa.
Numérotation du verset Hbr. 8,7 
marg.| [GME73.8.7] Nam si illud vacasset a   culpa, id est si sub illo peccatorum esset remissio   utique non inquireretur locus secundi.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 
marg.| [GME73.8.8] ¶Quasi enim Deus querat locum secundi , cum mutandi veteris rationem nobis in sacrilegio transgressionis Iudeorum constituit et   eos vituperans, ait per Ieremiam: Ecce dies etc.,   et consummabo 2   , id est consummans dabo  testamentum novum quo promissio Abrahe facta implebitur   super domum universi   Israel et specialiter   super domum Iuda, quibus oportet primum predicari verbum Dei, ut ipsis repellentibus illud transferatur ad gentes.
2 consummabo] ab hinc : Tr2226 (128ra)   ; partem praecedentem invenies f. 109rb - 117v14
Numérotation du verset Hbr. 8,9 
marg.| [GME73.8.9-1] ¶Non autem erit secundum illud   testamentum quod feci patribus eorum in die qua, id est tempore quo,   apprehendi etc.
marg.| [GME73.8.9-2] Quoniam ipsi. Ecce in quo vituperat eos. Quasi: Dabo testamentum novum. Ideo utique   quoniam ipsi non permanserunt, etc. Patenter eos culpat, non legem que tamen non iustificat et dicitur vetus quoniam a peccati vetustate non liberat. Hoc autem testamentum dicitur novum, quia hic spiritus est qui iustificationem innovat.
Numérotation du verset Hbr. 8,10 
marg.| [GME73.8.10] Unde subiungit: Quia hoc etc. Quasi: Recte dico testamentum novum,   quia hoc testamentum re vera novum est   quod ordinabiliter   disponam vero   Israel post dies illos, id est tempore acceptabili. Et hoc faciam   dicit Dominus non scribendo in lapidibus sicut prius, sed   dando leges meas in mentes eorum, ut sciant intelligendo,   et superscribam eas dato desuper spiritu qui digitus Dei est   in corda eorum ut faciant diligendo.
Numérotation du verset Hbr. 8,11 
marg.| [GME73.8.11] Et tunc  ero etc., id est cognoscar esse Deus eorum in quem credant, et ipsi cognoscentur esse populus qui mihi serviant. Et hoc quidem in hac vita. In futuro autem non docebit quoniam omnes tunc videntes me sicut sum   scient me etc. Minores et maiores dicit vel quia tunc stella a stella in claritate differt, vel quia nunc alii tamquam minores credunt, alii tamquam maiores intelligunt, vel quia tempore alii priores, alii posteriores sunt.
Numérotation du verset Hbr. 8,12 
marg.| [GME73.8.12] Quos quoniam a Deo non nisi peccata [Zw58, f.187v] separant, que non nisi per gratiam dimittuntur addit: Quia etc., quasi: Omnes tunc scient me et propicius ero   iniquitatibus eorum, maioribus ad proximum   et peccatorum eorum minorum et in se   non memorabor ultra ad penam.
Numérotation du verset Hbr. 8,13 
marg.| [GME73.8.13] Hic tangit de remissione, quod post latius exsequitur, sed quare hanc de Hieremia auctoritatem adduxerit explanat et ait: Dicendo autem novum veteravit, id est vetus esse subintelligi fecit. Quod autem antiquatur etc. Quasi: Similiter et lex terminabilis est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_8)

Notes :