Glossa media

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 

Caritas fraternitatis maneat in vobis1,
1 in vobis] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,2 

et2 hospitalitatem nolite oblivisci,
2 et] om. Weber
per hanc enim
placuerunt3
3 placuerunt] latuerunt Weber
quidam angelis hospitio receptis.
Numérotation du verset Hbr. 13,3 

Mementote vinctorum,
tamquam simul vincti
et laborantium
tamquam et ipsi in corpore morantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,4 

Honorabile
connubium
omnibus4,
4 omnibus] in praem. Weber
et thorus immaculatus.
Fornicatores5 et adulteros iudicabit Deus.
5 fornicatores] + enim Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,5 

Sint mores
sine avaritia,
contenti presentibus.
Ipse enim dixit :
non te deseram neque derelinquam,
Numérotation du verset Hbr. 13,6 

ita ut confidenter dicamus
Dominus mihi adiutor est6,
6 est] om. Weber
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset Hbr. 13,7 

Mementote prepositorum vestrorum
qui vobis
locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 

Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula.
Numérotation du verset Hbr. 13,9 

Doctrinis variis
et peregrinis
nolite abduci.
Optimum enim est gratia stabiliri cor,
non escis que non profuerunt
ambulantibus in eis.
Numérotation du verset Hbr. 13,10 

Habemus altare de quo edere
non habent potestatem
qui tabernaculo
deserviunt.
Numérotation du verset Hbr. 13,11 

Quorum enim animalium
infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
Numérotation du verset Hbr. 13,12 

Propter quod
et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 

Exeamus ergo7
7 ergo] igitur Weber
ad eum
extra castra,
improperium eius
portantes.
Numérotation du verset Hbr. 13,14 

Non enim habemus
hic
manentem civitatem,
sed futuram inquirimus.
Numérotation du verset Hbr. 13,15 

Per ipsum ergo offeramus
hostiam laudis semper Deo,
id est fructum labiorum confitentium
nomini eius.
Numérotation du verset Hbr. 13,16 

Beneficientie autem
et communionis
nolite oblivisci talibus enim
hostiis promeretur Deus.
Numérotation du verset Hbr. 13,17 

Obedite
prepositis vestris
et subiacete eis.
Ipsi enim
pervigilant
quasi rationem pro animabus vestris reddituri,
ut cum gaudio
hoc faciant,
et non gementes
hoc enim non expedit
vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,18 

Orate pro nobis,
confidimus enim
quia bonam conscientiam
habemus in omnibus
bene volentes
conversari.
Numérotation du verset Hbr. 13,19 

Amplius autem deprecor vos
hoc facere,
quo8celerius restituar vobis.
8 quo] ut praem. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,20 

Deus autem pacis
qui eduxit
de mortuis
pastorem magnum ovium,
in sanguine testamenti eterni, Dominum nostrum Iesum Christum9,
9 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,21 

aptet vos
in omni bono, ut
faciatis
voluntatem
eius,
faciens in vobis
quod placeat coram se
per Iesum Christum,
cui
gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Hbr. 13,22 

Rogo autem vos, fratres, ut10 sufferatis
10 ut] om. Weber
verbum solacii.
Etenim perpaucis
scripsi vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,23 

Cognoscite fratrem nostrum Timotheum
dimissum,
cum quo si celerius venerit videbo vos.
Numérotation du verset Hbr. 13,24 

Salutate omnes prepositos vestros,
et omnes sanctos.
Salutant vos de Italia fratres11
11 fratres] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 13,25 

Gratia
cum omnibus vobis. Amen.
EXPLICIUNT EPISTOLE PAULI12.
12 expliciunt...Pauli] explicit epistola ad hebraeos Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Hbr. 13,1 
marg.| {GME73.13.1-1} Caritas fraternitatis etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,2 
marg.| {GME73.13.2-1} et hospitalitatem quam ante rerum vestrarum ablationem habebatis   nolite oblivisci . Per hanc enim placuerunt Deo   quidam angelis hospicio receptis.
marg.| {GME73.13.2-2} [Augustinus] 1 Vel per hanc enim quidam nescientes hospicio receperunt angelos ut Abraham, qui eis humanitatis officia exhibens mirum nisi eos esse homines arbitratus est, sed in quibus divine maiestatis aliquibus signis Deum loqui intelligebat. Postea vero cum irent ad celos angelos esse cognovit. Loth vero qui eis occurrit et eos adoravit esse angelos intellexit. Sed rursus ad refectionem corporis eos inuitans veros homines, sed per quedam divine maiestatis signa divinitus missos sicut et Abraham putavit. Et Abraham in tribus, loth vero in duobus viris Deum agnoscebant cui singulariter loquebantur, cum tamen sicut dictum est eos non angelos sed homines sanctos arbitrabantur, quibus tamquam indigentibus humanam refectionem ministrabant.
1 marg. Zw58
3
marg.| {GME73.13.3} Mementote etiam   vinctorum ita eis compatientes tamquam simul cum eis vincti, et mementote quorumlibet laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. Quasi: Quibus laborantibus necesse est ut subveniatur.
4
marg.| {GME73.13.4} Honorabile conubium sit unius cum una et thorus immaculatus, qui non aliqua causa nisi vel prolis vel vitande fornicationis sit. Fornicatores enim et adulteros iudicabit, id est damnabit Deus, quamvis quidam non esse peccatum immo naturale esse cum qualibet muliere coire existimant.
Numérotation du verset Hbr. 13,5 
marg.| {GME73.13.5}Sint mores vestri sine avaritia habita retinendi. Sint etiam contenti presentibus, id est sine cupiditate superflua aut etiam necessaria acquirendi. Ipse enim Dominus ad iosue dicit: Non te etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,6 
marg.| {GME73.13.6}Quod similiter omnibus dictum esse intelligitur ita ut confidenter etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,7 
marg.| {GME73.13.7}Et quia longum est per singula vos monere, mementote prepositorum etc. Quasi: Ita vos habete {Zw58 f. 197v } in omnibus sicut ipsi vos docuerunt,   quorum intuentes etc. in bono perseverantiam imitamini fidem ipsorum idem quod ipsi et ita firmiter credentes. Nec de mercede timendum est vobis.
Numérotation du verset Hbr. 13,8 
marg.| {GME73.13.8}Nam Iesus Christus sicut   heri sic   et hodie manet operum vestrorum inspector atque remunerator. Ipse erit et in secula, id est sine fine.
Numérotation du verset Hbr. 13,9 
marg.| {GME73.13.9-1} Doctrinis variis diversitate   et peregrinis novitate   nolite abduci a veritate.
marg.| {GME73.13.9-2} [Augustinus] 2 Hoc autem cur dixerit aperit dicens: Optimum enim est etc., id est firmiter credere debetis, quod gratia non esca nec quelibet observatio carnalis, que etiam in moralibus dicitur lex factorum iustificat.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 13,10 
marg.| {GME73.13.10} Habemus vero   altare , id est Christum de quo   edere, id est cui spiritualiter communicare non habent potestatem quicumque tabernaculo deserviunt, id est qui voluptati corporis student et in carnalibus observantiis legis confidunt, que recte vocat tabernaculum, quia et in corpore ad tempus manet homo, et carnales observantie eidem sunt ad tempus imposite.
Numérotation du verset Hbr. 13,11 
marg.| {GME73.13.11-1} [Haimo] Quorum enim etc. Legis consuetudinem ad spiritualem sensum refert Apostolus. Legis enim preceptum erat, ut decima die mensis septimi a festivitate paschali in festivitate scilicet propiciationis acciperent vitulum et hircum et immolarent intra castra, sanguinem vero illorum solus pontifex ferret in sancta sanctorum pro populo oraturus, carnes vero extra castra cremarentur, nec esset licitum alicui tabernaculo deservienti ex illis comedere.
marg.| {GME73.13.11-2}Christus est vitulus et hircus, ipse et pontifex, qui celum pontifex intravit et ibi interpellat pro nobis. Intra castra Hierusalem vocibus et iudicio Iudeorum immolatus est, sed carnes eius extra castra igne passionis combuste sunt. Altare vero ubi extra castra cremabantur carnes est ecclesie altare ubi corpus Domini consecratur, de quo sicut predictum est non habent potestatem edere qui tabernaculo corporis sui deserviunt, quales sunt fornicatores et ebriosi et huiusmodi.
marg.| {GME73.13.11-3}Possunt etiam intelligi carnes vituli et hirci, id est Christi, ipsi qui sunt membra eius electi, qui sicut ipse extra castra, id est extra conversationem secularium cremantur, id est spiritu sancto accensi quicquid in eis carnale consumunt vel se macerando vel etiam martyrio. Sanguis eorum, id est vita laudabilis Deo presentatur per Christum.
marg.| {GME73.13.11-4}Vel sanguis infertur in sancta sanctorum, dum illorum anime ad celestia deferuntur. In altari vero fidei offeruntur, ad quod carnales non audent accedere. Attendendum vero quod non solum per vitulum et hircum, sed etiam per alia animalia que secundum legem offerebantur Christus significabatur. Est enim agnus mansuetudine sicut est hircus carnis peccati similitudine. Est et aries vitiorum propulsione, sicut est vitulus inimicorum per resurrectionis fortitudinem ventilatione. [r.] 3 Cinis extra castra est, horum omnium extra corporis voluptates memoria. Sanguis intra sancta sanctorum per pontificem illatus est, quia patri ipse hostia per se pontificem oblatus est, ut sic intremus in sancta sanctorum celestia.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 13,12 
marg.| {GME73.13.12} Propter quod, id est in cuius rei mysterio implendo etc.   Extra portam passus est Iesus ad hoc utique, ut per sanguinem {Zw58 f. 198v } suum populum extra voluptatum secularium et carnalium observantiarum castra sanctificaret.
Numérotation du verset Hbr. 13,13 
marg.| {GME73.13.13}Igitur quoniam, scilicet ut populum sanctificaret, extra portam passus est, exeamus fide et caritate extra carnalium castra voluptatum portantes improprium eius. Et recte dico: exeamus.
Numérotation du verset Hbr. 13,14 
marg.| {GME73.13.14} Non enim habemus etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,15 
marg.| {GME73.13.15}Ut ergo futuram consequamur per ipsum verum pontificem   offeramus, etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,16 
marg.| {GME73.13.16}Beneficientie vero et communicationis, id est gratie qua ceteris vestra communicatis, nolite oblivisci. Talibus enim scilicet laudis ad Deum et beneficientie ad proximum, hostiis etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,17 
marg.| {GME73.13.17-1} Obedite prepositis vestris faciendo que per eos ecclesia precipit,   et subiacete eis humiliter exhibendo et timorem potestati et reverentiam dignitati. Et debetis.   Ipsi enim sue amministrationis atque officio debito   pervigilant etc.
marg.| {GME73.13.17-2} [Haimo] Ut hoc faciant, id est rationem reddant cum gaudio ex eo, quod obedientes et subditi eritis securi de premio.
marg.| {GME73.13.17-3}Vel hoc faciant, id est pervigilent, hoc est sui officii debitum ministrent cum gaudio, et non gementes de vestra superbia aut damnatione sibi quam acquirunt qui a Deo ordinate potestati resistunt.
marg.| {GME73.13.17-4} [Augustinus] 4 Hoc enim, id est prepositos pro vestra inobedientia atque superbia gemere non expedit, non dico illis quibus prodest et tristari de vobis, sed dico vobis, a quibus eorum labor infructuosus requiritur.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 13,18 
marg.| {GME73.13.18-1} Orate pro nobis. Hoc debet ocium contemplativorum sollicitudine activorum.
marg.| {GME73.13.18-2} Confidimus enim etc. in omnibus, id est non solum in gentilibus, sed etiam in Iudeis volente utrosque bene conversari. Hoc ideo dicit, quia culpabatur a quibusdam Iudeos non diligere.
Numérotation du verset Hbr. 13,19 
marg.| {GME73.13.19} Amplius autem deprecor vos hoc facere, id est pro me orare, quod   celerius vobis restituar. Quasi: Quoniam non solum mihi et gentibus, sed et vobis utile est.
Numérotation du verset Hbr. 13,20 
marg.| {GME73.13.20} Deus autem aptet vos etc., qui dominum nostrum magnum Iesum Christum, omnium, id est humilium pastorem in sanguine, scilicet per effusionem sanguinis confirmatoris testamenti eterni eduxit de mortuis, id est suscitavit et super omnem nomen propter hoc exaltavit. Quasi: Qui hoc potuit, potest etiam aptare vos in omni opere bono, ut velitis quod ipse vult, immo etiam ut actu ipso faciatis voluntatem eius.
Numérotation du verset Hbr. 13,21 
marg.| {GME73.13.21} Aptet, inquam, faciens in vobis etc. Quasi: Non est ex vobis, sed ipse facit in vobis nec per carnales observantias, sed per Iesum etc.
Numérotation du verset Hbr. 13,22 
marg.| {GME73.13.22} Rogo autem etc. Verbum non dico ammonitionis quasi pigrorum sed solacii infirmorum.
Numérotation du verset Hbr. 13,23 
marg.| {GME73.13.23} Etenim etc.   Dimissum a me et ad vos missum. Vel forsitan a carcere.
Numérotation du verset Hbr. 13,24 
marg.| {GME73.13.24} Et omnes sanctos etiam subditos in baptismo sanctificatos.   De Italia : Hinc intelligitur a Roma scripsisse.
Numérotation du verset Hbr. 13,25 
marg.| {GME73.13.25} Gratia sit cum omnibus vobis. Amen .
prol.| Explicit epistola ad Hebreos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_13)

Notes :