Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 

Timeamus ergo1
1 ergo] + fratres Md044
ne forte relicta pollicitatione
introeundi in requiem eius
existimetur aliqui2 ex vobis deesse.
2 aliqui] aliquis Md044
Numérotation du verset Hbr. 4,2 

Etenim et nobis
nuntiatum est
quemadmodum
et illis,
sed non profuit illis
sermo auditus
non admixtis fidei
ex his
que audierunt.
Numérotation du verset Hbr. 4,3 

Ingrediemur enim
in requiem
¶Codd. : nonne illis… in requiem = Md044 ( collation . f. 193r)
eius3 qui credidimus, quemadmodum dixit :
3 eius] om. Weber
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam,
et quidem operibus
ab institutione mundi
huius perfectis4
4 huius perfectis] factis Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,4 

Dixit enim
quodam loco
de die septima
sic : et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,5 

Et
in isto
rursum :
si introibunt in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 4,6 

Quoniam ergo superest
quosdam
introire in illam
et hii quibus prioribus annuntiatum est
non introierunt propter incredulitatem,
Numérotation du verset Hbr. 4,7 

iterum
terminat
diem quemdam hodie
in David dicendo
post tantum temporis,
sicut supra dictum est
hodie :
si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 

Nam
si Iesus
eis5 requiem
5 Iesus eis] inv. Weber
prestitisset,
numquam de alio loqueretur post hac die.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 

Itaque relinquitur
sabbatismus
populo
Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 

Qui enim ingressus est
in requiem eius
etiam ipse requievit ab operibus suis
sicut a suis
Deus.
Numérotation du verset Hbr. 4,11 

Festinemus ergo
ingredi in illam requiem, ut ne quis in idipsum6 incidat incredulitatis exemplum.
6 quis...idipsum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,12 

Vivus est enim
sermo Dei7,
7 sermo Dei] inv. Weber
efficax8
8 efficax] et praem. Weber
et penetrabilior
omni gladio ancipiti,
et pertingens usque ad divisionem anime
ac spiritus,
compagum quoque ac9 medullarum,
9 ac] et Weber
et discretor cogitationum et intentionum cordis.
Numérotation du verset Hbr. 4,13 

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius,
omnia autem nuda
et aperta
sunt oculis
eius
ad quem nobis sermo.
Numérotation du verset Hbr. 4,14 

Habentes igitur10
10 igitur] ergo Weber
pontificem magnum
qui
penetraverit
celos
Iesum Filium Dei
teneamus confessionem
nostre spei11
11 nostre spei] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 4,15 

Non enim habemus
pontificem
qui non possit compati
infirmitatibus nostris,
temptatum autem
per omnia pro similitudine
absque
peccato.
Numérotation du verset Hbr. 4,16 

Adeamus ergo
cum fiducia
ad thronum gratie eius12,
12 eius] om. Weber
ut misericordiam
consequamur
et gratiam inveniamus
in auxilio
opportuno.

Capitulum 4

Numérotation du verset Hbr. 4,1 
marg.| [GME73.4.1-1] Unde infert: Timeamus ergo et nos,   ne forte relicta pollicitatione, id est frequenti promissione   introeundi, id est qua promisit fideles intrare   in celestem   requiem eius, quam requies terre promissionis significabat existimetur   aliquis ab ea   deesse, etsi de illa impudenter presumat. Recte autem dico: Timeamus et nos.
Numérotation du verset Hbr. 4,2 
marg.| [GME73.4.2] Etenim et nobis in figura terre promissionis de celesti   nuntiatum est, quemadmodum et illis de terrena.   Sed quamvis nuntiatum fuerit, tamen   non profuit illis sermo tantum   auditus et   non admixtus   fidei, id est non creditus.   Ex his, id est propter hec   que ab exploratoribus male referentibus de fortitudine atque gigantea1 statura virorum terre illius   audierunt .
1 gigantea] scrips., gygantea Zw58
Numérotation du verset Hbr. 4,3 
marg.| [GME73.4.3] Ingrediemur enim. Quasi: Nobis nuntiatum est et bene.   Ingrediemur enim in celestem   requiem nos   qui credimus quod de illa promittitur. Hoc autem ita certum est,   quemadmodum certum est quod   in requiem Palestine non intraverunt increduli de quibus   dixit :   Sicut iuravi etc. Quasi vero quis dicat de celesti illa requie nulla Scriptura mentionem facit, sed tantum de requie sabbati et de requie Palestine respondet, quod de istis quidem loquitur Scriptura, sed et de illa celesti non tacet.
Numérotation du verset Hbr. 4,4 
marg.| [GME73.4.4] Ait ergo: Et quidem de die septima legitur: Nam operibus ab institutione mundi  perfectis in   quodam loco, id est in Genesi, Spiritus sanctus de illa dicit sic:2   Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. Sex diebus omnia secundum materiam sive speciem Dominus fecisse dicitur. Nam postea et de materia et ad similitudinem iam factorum operatus est, ideoque homine facto pro quo omnia et qui propter Deum glorificandum factus esse dicitur die septima requievisse. In figura tamen, quod Christus sexta etate homo in mundo natus ad laborem sexta die et sexta hora passus, septima in sepulchro quievit, et nos qui sub operibus sex dierum vivimus et operamur, inde exeuntes quiescemus.
2 Hic incipicit Hbr. 6 : •IIII• marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 4,5 
marg.| [GME73.4.5-1] Et in isto. Quasi: De die illa septima in illo loco dixit Spiritus sanctus:   Et in isto loco psalmi   rursus loquitur Spiritus sanctus, et de requie Palestine similiter in figura celestis ait:   Si introibunt in requiem meam. Ecce per requiem diei septime et per requiem Palestine in figura celestis requies est promissa, quam Iosue prestare non potuit nec ante incarnationem aliquis prorsus intravit.
Numérotation du verset Hbr. 4,6 
marg.| [GME73.4.6] Si ergo ille sabbathi et Palestine figure re ipsa implende sunt ut utique sunt,   superest, id est restat quosdam electos scilicet etiam de illo populo quos signaverunt Iosue et Caleph in illam celestem requiem   introire. Nam et illud certum est, quod   hii quibus prioribus annuntiatum est ad litteram de Palestina et figuraliter de celesti   non introierunt tunc in illam celestem, sicut nec in terrenam   propter incredulitatem suam.
Numérotation du verset Hbr. 4,7 
marg.| [GME73.4.7] Et quoniam sicut dictum est superest aliquos introire, recte Spiritus sanctus iterum loquens de requie nullo deinceps loco vel certiori prophetia celestem promissurus, [Zw58 f. 181v]   terminat quemdam diem quo prenuntiata implentur.   In David sicut predictum est   dicendo: Hodie etc. Et attendendum quod hoc dixit   post tantum temporis ex quo filii Israel in terram promissionis intraverant. Unde manifestum est neque David locutum esse de illa requie quam Iosue prestiterat, neque Iosue illam de qua David locutus est prestitisse.
Numérotation du verset Hbr. 4,8 
marg.| [GME73.4.8] Nam si Iesus hic est Iosue   prestitisset eis veram   requiem, numquam de alia die David   loqueretur post hac.
Numérotation du verset Hbr. 4,9 
marg.| [GME73.4.9] Itaque quoniam scilicet de alia loquitur post hac, patet quod populo Dei   relinquitur sabbatismus, id est plene iocunditatis requies et feriatio que sabbato legis et septima qua dicitur requievisse Dominus, figurabatur.
Numérotation du verset Hbr. 4,10 
marg.| [GME73.4.10] Convenienter utique. Qui enim iam   ingressus est in illam veram   requiem eius, id est Dei, de quo propheta loquens ait: si audieritis vocem eius   etiam ipse requievit ab operibus suis quibus hic laboravit,   sicut et   Deus dicitur requievisse   a suis.
Numérotation du verset Hbr. 4,11 
marg.| [GME73.4.6] Quoniam ergo hec est vera requies,   festinemus ingredi per fidem et opera   in illam requiem ,   ne quis incidat in idipsum exemplum incredulitatis, id est   nequis non credens puniatur, sicut puniti sunt qui eum in deserto per infidelitatem exacerbaverunt.
Numérotation du verset Hbr. 4,12 
marg.| [GME73.4.12] Vivus enim. Quasi: Dico ne quis incidat. Bene utique. Omnipotens enim   sermo Dei qui venit a regalibus sedibus, id est filius Dei, quem infideles mortuum putant,   vivus est et etiam   efficax, id est nihil non facit omnium que minatur,   et est   penetrabilior omni gladio ancipiti et non membra tantum penetrans sicut materialis gladius, sed etiam   pertingens proprie virtutis actu   usque ad divisionem anime et   spiritus. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam carnalia, id est que actu corporis fiunt ut luxuria, per spiritum vero spiritualia, id est que sunt mentis ut superbia peccata accipiuntur. Est quoque pertingens usque ad divisionem   compagum et medullarum et, ut hoc dicatur apertius, est   discretor cogitationum et intentionum cordis. Per compages enim cogitationes que sibi invicem compaginantur, per medullas vero secretissime et magis intime intentiones intelliguntur. Has ergo a se invicem sermo dividit, cum qualis sit cogitatio et qualis intentio discernit. Sepe namque bona sunt que cogitantur, sed mala intentione, sepe econtra, sepe utrumque aut bonum aut malum, et in his sermo non errat ut bonum pro malo vel malum pro bono accipiat. Sensus : Sermo capit quis, quid et quo animo agat.
Numérotation du verset Hbr. 4,13 
marg.| [GME73.4.13] Et omnino non est ulla creatura invisibilis ei. Nam omnis est in conspectu, id est presentia eius. Hoc autem ita quod omnia oculis, id est cogitationi eius sunt nuda et aperta, id est omni remoto enigmate manifesta. Ad quem nobis est sermo, id est cui reddituri sumus rationem de omnibus que cogitamus et agimus et intendimus sive ad animam sive ad spiritum pertinentibus, et tam in his in quibus spiritus anime aut spiritui anima compaginatur, quam in his in quibus a se invicem separantur.
Numérotation du verset Hbr. 4,14 
marg.| [GME73.4.14] Habentes ergo. Quasi: Qui filio Dei Christo non credunt damnabuntur. Ne ergo nobis hoc eveniat, teneamus non solum spem nostram sed etiam spei nostre confessionem, ut scilicet sabbatismum future quietis quem certa spe exspectamus constanter confiteamus, habentes pontificem super omnes legis pontifices magnum, qui non figuralia sancta sanctorum tabernaculi, sed   celos ipsos per illa significatos   penetravit , nos [Zw58 f. 182v] eodem perducturus,   Iesum scilicet quo nomine vocatus est ab angelo priusquam conciperetur vere   filium Dei.
Numérotation du verset Hbr. 4,15 
marg.| [GME73.4.15-1] Non enim etc. Christo qui maior est angelis et prophetis et ipso Moyse credendum esse hucusque ostendit et monuit. Nunc autem de eo quod incidenter supra tetigit, quod scilicet salvare possit et quod hoc per passionem carnis convenienter fecerit, latius agit in quo rationibus et Scripturarum auctoritatibus per eius sacerdotium atque testamentum veteris sacerdotii atque testamenti translationem ostendit. Quoniam vero per leviticos sacerdotes et Vetus Testamentum ipse et novum testamentum figurabatur, ratiocinationem ita format, ut illis eum conferendo similem et superiorem esse demonstret. Similem quidem in carne atque officio, superiorem vero quod illi et illorum hostie plures et temporales nec peccata solventes, ipse vero unus et eternus, et una hostia nos et solvens et salvans. Quasi:   Teneamus spei nostre confessionem, quia spes non confundit et nobis natura infirmis ipse voluntate infirmus compatitur.
marg.| [GME73.4.15-2] Non enim habemus pontificem qui nostris infirmitatibus quibus sepe vacillamus et cadimus non possit compati, id est per compassionem ad misericordiam flecti,   temptatum autem et a diabolo et ab hominibus   per omnia temptationum genera, id est contumeliis, blandimentis, penis et morte et hoc   pro similitudine carnis peccati que in ipso erat   absque peccato.
Numérotation du verset Hbr. 4,16 
marg.| [GME73.4.16] Quoniam ergo passus compati potest infirmis,   accedamus nos vacillantes et lapsi   cum fiducia, id est non hesitantes in fide non dico ad tribunal iudicii, sed   ad thronum gratie, id est ad Christum gratis debita nostra dimittentem et que non debet donantem,   ut iam lapsi remissionis   misericordiam consequamur et de cetero ne labamur   inveniamus eius   gratiam in auxilio nunc cum est tempus acceptabile   opportuno. Omnis namque etc. Hic ponit quedam Christo cum sacerdotibus legis communia, quedam vero altiora Christo soli pertinentia, quedam humiliora illis tantum sacerdotibus pertinentia. Quasi: Christus temptatus compatitur et auxiliatur per hoc utique se verum esse hominem atque pontificem ostendens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_4)

Notes :