Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
Propterea
abundantius
oportet observare nos
ea que
audivimus
ne forte pereffluamus.
Numérotation du verset
Hbr. 2,2
Si enim
qui per angelos dictus est
sermo,
factus est
firmus,
et omnis prevaricatio
et inobedientia
accepit iustam mercedis retributionem,
Numérotation du verset
Hbr. 2,3
quomodo nos
effugiemus
si tantam
neglexerimus
salutem ?
Que
cum initium
accepisset enarrandi1
1 enarrandi] enarrari
Weber
per Dominum
ab eis,
qui audierunt
in nos
confirmata est,
Numérotation du verset
Hbr. 2,4
contestante Deo
signis
atque2 portentis,
2 atque] et
Weber
et variis
virtutibus,
et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,5
Non enim angelis subiecit orbem terre futurum de quo loquimur.
Numérotation du verset
Hbr. 2,6
Testatus est autem
in quodam
loco
quis dicens :
quid est homo
quod memor es
eius
aut filius hominis
quoniam
visitas eum ?
Numérotation du verset
Hbr. 2,7
Minuisti
eum
paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum,
et constituisti eum
super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset
Hbr. 2,8
Omnia subiecisti
sub pedibus eius.
In eo
autem3
3 autem] enim
Weber
quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei.
Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
Numérotation du verset
Hbr. 2,9
Eum autem qui modico quam angeli minoratus est,
videmus
Iesum
propter
passionem
mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei
pro omnibus gustaret mortem.
Numérotation du verset
Hbr. 2,10
Decebat
enim eum,
propter quem omnia
et per quem
omnia
qui multos filios
in gloriam adduxerat,
auctorem
salutis eorum
per passionem4
4 passionem] passiones
Weber
consummare.
Numérotation du verset
Hbr. 2,11
Qui enim
sanctificat
et qui sanctificatur5
5 sanctificatur] sanctificantur
Weber
ex uno
omnes.
Propter
quam causam
non confunditur
fratres eos
vocare dicens :
Numérotation du verset
Hbr. 2,12
Nuntiabo
nomen tuum fratribus meis,
in medio Ecclesie
laudabo te.
Numérotation du verset
Hbr. 2,13
Et iterum :
Ego
ero fidens
in eum.
Et iterum :
Ecce ego
et pueri mei
quos mihi dedit Dominus6.
6 Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 2,14
Quia ergo pueri
communicaverunt carni et sanguini7 et ipse
7 carni et sanguini]
inv. Weber
similiter participavit eisdem8,
8 eisdem] hisdem
Weber
ut per mortem
destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum,
Numérotation du verset
Hbr. 2,15
et liberaret
eos qui timore mortis
obnoxii9
9 obnoxii] per totam vitam
praem. Weber
erant servituti
Numérotation du verset
Hbr. 2,16
nusquam enim angelos apprehendit
sed semen Abrae apprehendit.
Numérotation du verset
Hbr. 2,17
Unde
debuit per omnia fratribus assimilari10,
10 assimilari] similare
Weber
ut
misericors
fieret,
et fidelis
pontifex
ad Deum,
et11 ut repropitiaret delicta populi.
11 et]
om. Weber
In eo enim
in quo passus est
ipse temptatus
potens est eis qui temptantur auxiliari.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Hbr. 2,1
marg.|
[GME73.2.1]
Propterea
etc. Ecce quo Christi pre angelis et prophetis commendatio premissa tendebat. Quia namque tantus est utraque natura dignitate, potestate atque benignitate, propterea oportet nos abundantius quam que de lege olim per prophetas et angelos dicta sunt observare ea que de gratia [Zw58 f. 178v] ab ipso novissime diebus istis audivimus. Quare oportet? Ne forte qui per huius mortalitatis penas fluimus et etiam per peccata effluimus adhuc eterna damnatione pereffluamus. Quod valde timendum est.
Numérotation du verset
Hbr. 2,2
marg.|
Si enim sermo
Dei de legalibus in quibus non erat salus
qui per angelos dictus est
Moysi et ceteris, non modo promissis verum etiam minis factus est firmus, etsi omnis non dicam prevaricator et inobediens, sed prevaricatio peccandi contra vetita et inobedientia delinquendi que precipiebantur facienda accepit in pena mercedis retributionem, hoc est retributionis mercedem iustam pro quantitate meritorum,
Numérotation du verset
Hbr. 2,3
marg.|
quomodo nos
quibus filius ipse de gratia per quem est salus locutus est
effugiemus
eternam per effluendi damnationem, si tantam ingratiam factam
neglexerimus salutem?
marg.|
Que cum
etc. Post commendationem Christi intulit nos oportere observare, que ab ipso de salute in gratia facta audivimus, in quo eundem qui huius gratie auctor est testem quoque esse ostendit. Nunc addit quod ei contestati sunt et hi qui audierunt ab ipso et miracula et dona spiritus sancti. Quasi: Non effugiemus, si neglexerimus hanc salutem.
Que
salus
cum accepisset initium
non dico disponendi, quoniam ab eterno erat disposita, sed
per dominum
Christum
enarrari ab eis qui audierunt
ex ore ipsius, id est ab Apostolis,
in nos
qui de Iudeis sumus confirmata est,
Numérotation du verset
Hbr. 2,4
marg.|
Deo
predicationi eorum
contestante signis
minoribus
et portentis
maioribus contra naturam, et etiam in natura
variis virtutibus et Spiritus sancti
subitis
distributionibus
ad diversos usus vel loquendi linguis vel prophetandi distributionibus dico factis, non secundum merita hominum, sed
secundum suam
ipsius spiritus
voluntatem.
Unde alibi: Hec omnia operatur unus spiritus dividens singulis prout vult.
Numérotation du verset
Hbr. 2,5
marg.|
[GME73.5]
Non enim.
Dixit Christum hanc salutis gratiam predicasse et per discipulos et miracula et dona confirmatam esse. Nunc quod salvare possit, et quod hoc per passionem carnis assumpte convenienter fecerit Scripturarum auctoritate et ratione post latius exsecuturus breviter tangit. Quasi: Nulli angelorum dixit: sede a dexteris meis, donec tibi plene subiciam inimicos. Angelis enim non subiecit orbem terre futurum subiectum ei de quo loquimur, id est Christo.
Numérotation du verset
Hbr. 2,6
marg.|
Hoc autem quod ei orbis futurus subiectus sit, quis David scilicet excellentissimus propheta
testatus est
in Scripture quodam egregio et notissimo loco, in Psalmo scilicet octavo dicens:
« Omnia subiecisti sub pedibus eius ».
Sed quoniam hec eius exaltatio pro humani generis est salute, quam tamen salutem non meruerat homo, premittit propheta de hominis indignitate et ait: Quid est homo aut filius hominis? Quasi: Per se nihil. Non ait: et filius, sed aut filius, qua disiunctione intelligitur inter hominem et filium hominis differentia que talis est, quod omnis filius hominis homo, sed non omnis homo filius hominis est. Adam namque homo et non filius hominis est. Hominis ergo nomine intelligitur quicumque portat imaginem terreni, ex quo parturiente penitentia nascitur novus, qui portat imaginem celestis. Utrumque divina misericordia respicit. Nam veteris quasi longe positi est memor per prophetas ei loquendo et temporalia conferendo. In multiplicata namque misericordia salvat homines sicut iumenta. Novum autem qui dicitur filius hominis de prope visitat, cum eum intus lumine sue visitationis illustrat, maxime prope [Zw58 f. 179v] factus cum verbum caro factum est.
Numérotation du verset
Hbr. 2,7
marg.|
[GME73.7] De quo propter carnis quam voluntate suscepit infirmitatem recte ait:
Minuisti eum ab angelis
in eo quod passus est. Et alios quidem qui habent peccata multominus, istum vero qui peccatum non fecit paulominus. In resurrectione et ascensione donasti eum gloria, id est corporis incorruptibili claritate et honore, ut adeo sit venerabilis, quod de totius orbis circulo currunt ad fidem. Unde ait: Coronasti eum et constituisti eum, id est firmiter stabilisti super angelos a quibus minuisti eum, quippe super opera manuum tuarum. Quasi: Quos fecisti, et ideo non est indignum quod super eos filium constituisti. Et vere super angelos.
Numérotation du verset
Hbr. 2,8
marg.|
Nam
omnia subiecisti sub pedibus eius,
id est eius potestati atque dignitati plene supposuisti.
In eo enim.
Ecce quid maxime Apostolus ex his verbis prophete in sui propositi argumentum assumit. Ait enim: In eo enim, quod Scriptura teste Deus ei omnia subiecit, nihil non subiectum ei dimisit, id est nec terrena nec celestia, per quod eius in omnibus intelligitur ampla potestas, ut salvare sive damnare quos voluerit possit. Nunc autem nec dum quantum ad electorum salutem vel reproborum damnationem eternam
videmus omnia subiecta
esse
ei.
Ex hoc autem, quod aliqua parte premissam prophetiam videmus impletam, certissima fide intelligimus totam quandoque implendam.
Numérotation du verset
Hbr. 2,9
marg.|
[GME73.9]
[Augustinus]
1 Videmus autem iam gloria et honore coronatum eum Iesum, scilicet qui non propter naturam hominis facti ad imaginem Dei qua solus Deus maior, sed propter passionem mortis
modico quam angeli minoratus est.
Nec hoc sine causa misericordie, sed ut gratia Dei pro omnibus ad tempus gustaret mortem, que mors nostre miserie sanande convenientissima fuit.
1
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 2,10
marg.|
Eum
enim propter quem facta sunt omnia, et per quem, id est quo auctore sunt omnia,
qui multos filios
adoptivos predestinatione adduxerat, hoc est adducturus erat in gloriam coheredes eius, qui filius est per naturam,
decebat per passionem
mortis
in gloriam
beatitudinis
consummare
suscitando et in dextera collocando, Christum auctorem
salutis eorum
filiorum.
Numérotation du verset
Hbr. 2,11
marg.|
Qui enim.
Quod pro nostra liberatione deceat Christum pati probat per hoc, quod nobiscum in ceteris convenit, scilicet quod ex eodem auctore est ex quo sumus nos, et quod natura substantie homo sicut nos. In passione quoque debuit nobis assimilari, ut unus quasi sensus capitis et membrorum et clamandi pro nobis ad patrem et cum patre nobis auxiliandi affectum moveret. Quod autem eundem quem nos habeat auctorem premittit. Quasi: Vere decebat ut pateretur. Omnis enim scilicet et pontifex Christus
qui sanctificat et qui
in ipso
sanctificantur ex uno
auctore Deo sunt.
Numérotation du verset
Hbr. 2,12
marg.|
Propter quam causam fratres eos
vocat. Et quamvis ipse a peccato immunis sit, illi vero peccando degeneres facti sint, tamen non confunditur eos fratres vocare dicens in psalmo:
Nuntiabo,
o pater
, nomen tuum,
id est famam et gloriam tuam
fratribus meis
et
in medio ecclesie
circumquaque per totum orbem diffuse
laudabo te.
Numérotation du verset
Hbr. 2,13
marg.|
Et iterum
hanc subiectionem suam in Isaia ostendit dicens:
Ego
ex Deo auctore verus homo
ero fidens in eum,
[Zw58 f. 179v] quantum ad humanam naturam totus ex gratia. Et iterum eamdem sibi subiectionem ad Deum et humane nature communitatem nobiscum demonstrat dicens: Ecce ego et pueri mei quos mihi capiti membra in unitatem humane nature et gratie dedit Deus. Quasi: Ad obediendum preesto sumus pariter illi subiecti. Ex his manifestum est, quod caput et membra sunt unius substantie.
Numérotation du verset
Hbr. 2,14
marg.|
Unde ita infert: Quandoquidem teste Scriptura Christus caput et membra eius secundum substantiam unius generis sunt ex uno,
ergo
manifestum est quod
pueri communicaverunt carni et sanguini
Christi, id est Christo in substantia carnis et sanguinis. Et quia communicaverunt et ipse
similiter,
id est secundum rationis proportionem et in passione mortis
participavit eisdem
pueris volens sicut substantie genere ita et passionis affectione unum esse cum ipsis, ad hoc utique
ut per mortem,
quam non ex causa peccati sui sustinuit sed voluntate accepit,
destrueret eum qui
ex eo quod erat auctor peccati
habebat imperium mortis, id est diabolum
qui nos seductis primis parentibus servos fecerat et vinculis peccatorum nostrorum ligatos tenebat. Cui redemptor noster tetendit muscipulam crucem suam et sanguinem suum ibi posuit escam. Princeps autem mundi fudit sanguinem innocentis, quo nostra quibus sub illo principe tenebamur deleta sunt peccata, et ita nos foras misso principe liberati sumus.
Numérotation du verset
Hbr. 2,15
marg.|
[GME73.15]
[Augustinus]
2 Unde adiungit:
et liberaret eos qui timore mortis
temporalis per totam hanc vitam
erant obnoxii servituti
legis, a qua etiam servitute liberati sunt quicumque ut sint cum Christo volunt dissolvia.
Nusquam enim.
Quasi: Dicens participavit eisdem hanc causam apposuit, ut
liberaret eos
etc. Recte utique, quia si eos non esset liberaturus, non eis participaret. Unde nec angelicam naturam assumpsit, quia non erat angelos liberaturos.
a Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, Vetus latina, t. 3, p. 815.
2
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 2,16
marg.|
[Hieronymus]
3
Nusquam enim angelos apprehendit,
id est nulla hoc habet auctoritas quod angelos redempturus angelicam naturam assumpserit,
sed
hoc legitur quod
semen Abrahe
non dico assumpsit, sed quasi fugitivum
apprehendit,
in quo humane nature dignitas intelligi potest.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 2,17
marg.|
[Hieronymus]
4
Unde
scilicet quia humanam naturam assumpsit
debuit fratribus assimilari
per omnia, ut scilicet natus, educatus, crescens, passus, mortuus, vere sit frater idem ipse qui supra splendor patris et figura substantie dicitur,
ut misericors
quod erat natura
fieret
actu miserendi,
et fidelis pontifex,
id est mediator ad Deum, cui quidem se ipsum in sacrificium obtulit,
ut repropiciaret,
id est tanti sacrificii propiciatione removeret
delicta populi.
Quod adeo fideliter fecit, ut nullatenus sit dubitandum. In eo enim, id est per hoc in quo passus est, id est per susceptam carnem in qua multa seua sustinuit, ipse per multa
temptatus
vel ipse expertus
potens est
et his
qui temptantur auxiliari,
id est cognoscens experimento quid sit tribulatio patientium, perfecte novit manum ad compaciendum extendere.
4
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_2)
Notes :