Glossa media

Capitulum 6

Numérotation du verset Hbr. 6,1 

Quapropter
intermittentes
inchoationis Christi sermonem,
ad perfectiora1
1 perfectiora] perfectionem Weber
feramur,
non rursus2 iacientes
2 rursus] rursum Weber
fundamentum
penitentie
ab operibus
mortuis,
et fidei ad Deum,
Numérotation du verset Hbr. 6,2 

baptismatum doctrine
impositionis
quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii eterni.
Numérotation du verset Hbr. 6,3 

Et hoc faciemus
siquidem permiserit Deus.
Numérotation du verset Hbr. 6,4 

Impossibile est
enim eos qui semel
sunt illuminati,
gustaverunt etiam
donum celeste
et participes facti sunt3 Spiritus sancti,
3 facti sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 6,5 

gustaverunt nihilominus
bonum
Dei verbum,
virtutesque seculi venturi,
Numérotation du verset Hbr. 6,6 

et prolapsi sunt,
renovari
rursus
ad
penitentiam,
rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei
et ostentui habentes.
Numérotation du verset Hbr. 6,7 

Terra enim
sepe venientem super se
bibens
imbrem,
et generans herbam opportunam
illis a quibus colitur
accipit
benedictionem
a Deo :
Numérotation du verset Hbr. 6,8 

proferens
autem
spinas
ac tribulos
reproba est,
et maledicto
proxima
cuius consummatio
in combustionem.
Numérotation du verset Hbr. 6,9 

Confidimus autem
de vobis dilectissimi
meliora
et viciniora saluti,
tametsi ita loquimur.
Numérotation du verset Hbr. 6,10 

Non enim iniustus Deus, qui4 obliviscatur operis vestri,
4 qui] ut Weber
et dilectionis quam ostendistis
in nomine ipsius,
qui ministrastis sanctis
et
ministratis.
Numérotation du verset Hbr. 6,11 

Cupimus autem
unumquemque vestrum
eandem
ostentare
sollicitudinem
ad expletionem spei
usque ad5 finem,
5 ad] in Weber
Numérotation du verset Hbr. 6,12 

ut segnes non6
6 segnes non] inv. Weber
efficiamini
verum imitatores eorum
qui fide et patientia
hereditabunt promissiones.
Numérotation du verset Hbr. 6,13 

Abrahe namque
promittens Deus, quoniam
neminem habuit, per quem iuraret maiorem
iuravit per semetipsum
Numérotation du verset Hbr. 6,14 

dicens :
Nisi benedicens
benedicam tibi7,
7 tibi] te Weber
et multiplicans
multiplicabo
te.
Numérotation du verset Hbr. 6,15 

Et sic
longanimiter
ferens,
adeptus est
repromissionem.
Numérotation du verset Hbr. 6,16 

Homines enim
per maiorem sui iurant,
et omnis controversie
eorum finis
ad confirmationem
est iuramentum.
Numérotation du verset Hbr. 6,17 

In quo
abundantius
volens Deus ostendere pollicitationes8
8 pollicitationes] pollicitationis Weber
heredibus,
immobilitatem sui consilii9,
9 sui consilii] inv. Weber
interposuit
iusiurandum,
Numérotation du verset Hbr. 6,18 

ut per duas res immobiles
quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium
habeamus,
qui confugimus
ad tenendam
propositam spem,
Numérotation du verset Hbr. 6,19 

quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam,
et incedentem
usque in interiora velaminis,
Numérotation du verset Hbr. 6,20 

ubi precursor
pro nobis introivit
Iesus,
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in eternum.

Capitulum 6

Numérotation du verset Hbr. 6,1 
marg.| [GME73.] Qua propter feramur nos docendo, vos audiendo ad perfectionem ratione percipiendi intermittentes sermonem inchoationis Christi quo scilicet rudes sunt ad fidem cathezizandi, scilicet non rursum iacientes fundamentum etc. Quod sermonem inchoationis hoc alio nomine fundamentum vocat eo quod ad Christianam religionem venientibus primum hoc simplici sermone proponitur et quasi super hoc quod perfectionis est edificatur.
Numérotation du verset Hbr. 6,2 
marg.| Hoc autem fundamentum dividit in sex quorum primum est penitentia. Ab operibus mortuis, id est a malis operibus que ducunt ad mortem et per que etiam si qua bona precesserant opera mortificantur, id est irrita fiunt.
marg.| Secundum est fides que ad Deum dirigit, ut quod de ipso dicitur simplici sermone credatur.
marg.| Tertium est baptismata, que quamvis videantur multa propter multos baptizatos et trinam in unoquoque infusionem, et quia non modo in aqua, sed et in spiritu et igni et morte Christi fit, tamen unius singulariter doctrine esse dicuntur, scilicet ut qui de omnibus his simplici docet sermone non nisi de uno docere dicatur, quandoquidem hec omnia non nisi unum baptisma propter unitatem sacramenti recte vocantur. Est enim in tam multis una iustificatio et unum in trina submersione mysterium trinitatis et in uno patris et filii nomine quod est Deus una trium personarum [Zw58 f. 183v] potestas.
marg.| Quartum est impositio manuum que post baptismum fit, ut in ecclesie unitate victurus firmetur.
marg.| Quintum est resurrectio mortuorum etiam secundum corpus futura.
marg.| Sextum est iudicium futurum, quod eternum dicitur eo quod et piis gloria et impiis pena ex sententia iudicis durabit eterna. Hec igitur sunt de quibus cathezizandis rudibus simplex sit sermo, qui et inchoatio Christi et fundamentum vocatur.
marg.| [GME73.] [Augustinus] 1 . Quem quia iam hebrei audierant et crediderant dicit non rursum faciendum eis, sed tradendum ad perfectionem.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 6,3 
marg.| Et hoc. Quasi: Tendamus ad perfectionem   et hoc faciemus si Deus permiserit. Illud namque quod forte quis putat, quod scilicet post perceptionem sacramentorum lapsis rursum fiat sermo inchoationis Christi de predictis et sic penitentes et baptizati iterum renoventur, nihil est.
Numérotation du verset Hbr. 6,4 
marg.| Impossibile enim est, iterato baptismatis sacramento ad penitentiam, id est si etiam penitentes sicut prius baptizantur rursum renovari, id est iustificari   eos qui per sermonem inchoationis   semel ad credendum   illuminati sunt.
Numérotation du verset Hbr. 6,5 
marg.| Gustaverunt etiam suave atque iocundum  celeste, id est missum desuper iustificationis   donum et multis gratiarum divisionibus   participes facti sunt Spiritus sancti, et nihilominus quam dona Spiritus   gustaverunt bonum Dei verbum, id est evangelicam doctrinam   virtutesque futuri seculi, id est resurrectionis et vite beate promissionem cui spes est iocunda, post hec tanta bona   prolapsi sunt.
Numérotation du verset Hbr. 6,6 
marg.| Rursum crucifigentes etc. Hoc addit, ut cum Christo crucifixi et in morte baptizati intelligant sic non convenire lapsos iterum baptizari, ut renoventur, sicut nec Christum pro eis convenit iterum crucifigi, ut suscitetur. Qui ergo post baptismum lapsos iterum baptizandos putant, quodammodo sunt rursum crucifigentes sibimetipsis, id est eadem opinione et ostentui habentes filium Dei. Si enim lapsi rebaptizantur, sub eadem ratione cadit ut et Christus rursum crucifigatur. Et quoniam esse non potest, Christus enim resurgens iam non moritur, manifestum est quod eos hac ratione Christum crucifigentes impossibile est iterato baptismate renovari. Preter lectionis intentionem et seriem potest dici: feremur ad perfectionem, si hoc fieri Deus in hac vita permiserit.
marg.| [GME73.] Eos enim qui semel etc. Post hanc vitam per penitentiam renovari impossibile est, rursum crucifigentes etc. Quasi: Quod est impossibile. Non enim ad hunc usum est passio Christi, ut post vitam penitentes innoventur.
Numérotation du verset Hbr. 6,7 
marg.| [GME73.] Terra enim etc. Negligentes proficere monuit. Nunc per simile ostendit hoc esse utile, et per negligentiam labi esse periculosum. Quasi: Ad perfectionem feramur. Terra enim venientem etc. Quasi: Similiter et mens ardenti desiderio celestem doctrinam   sepe hauriens et faciens fructum semini verbi atque ipsi agricole convenientem scilicet tricesimum aut sexagesimum aut etiam centesimum,   accipit a Deo benedictionem, id est et hic augmentum virtutum et in futuro beatitudinis premium.
Numérotation du verset Hbr. 6,8 
marg.| Proferens autem etc. Similiter et mens vitio suo ad mala fecundior reproba est a Deo et maledicto damnationis proxima, cuius ea que dicitur consummatio talis ut iuste mittatur in eterni incendii combustionem.
Numérotation du verset Hbr. 6,9 
marg.| Confidimus etc. Quasi: Terre tribulos proferentis finis est combustio. De [Zw58 f. 184v] autem, o dilectissimi, confidimus meliora quam combustionem et viciniora saluti, quam tribulos peccatorum, tametsi ita loquimur ac si damnandos vos esse putemus.
Numérotation du verset Hbr. 6,10 
marg.| Non enim. Quasi: Confidimus meliora de vobis. Non enim est iniustus Deus ut obliviscatur.
Numérotation du verset Hbr. 6,11 
marg.| De cetero autem cupimus unumquemque vestrum adhuc ostendere usque in finem vite vestre eamdem sanctis ministrandi sollicitudinem ad expletionem spei, ut scilicet in futuro impleatur quod modo speratis.
Numérotation du verset Hbr. 6,12 
marg.| Ita vero ostendere, ut non efficiamini segnes in hac ministratione verum imitatores eorum sanctorum qui fide certa longa patientia hereditabunt, id est hereditate possidebunt patribus sepe factas promissiones.
Numérotation du verset Hbr. 6,13 
marg.| Que vero ille sint ostendit dicens: Abrahe namque etc. Scit placere Iudeis promissiones factas patribus memorari. Quas etiam promittendi qualitate et tam eius cui facte sunt quam promittentis auctoritate magnificans et rei effectu veras ostendens ait: Deus namque est qui promisit Abrahe et promittens iuravit. Sed quoniam neminem maiorem se per quem iuraret habuerit, iuravit per semetipsum
Numérotation du verset Hbr. 6,14 
marg.| dicens: Nisi benedicens benedicam te sicut stellas celi et multiplicans multiplicabo te sicut arenam maris. Primum augmento virtutum, deinde in eterna beatitudine. Quasi: Sic et sic eveniat.
Numérotation du verset Hbr. 6,15 
marg.| Et sic longanimiter ferens, id est inter adversa die patienter exspectans tandem in filiis adeptus est repromissionem.
Numérotation du verset Hbr. 6,16 
marg.| Homines enim etc. Quasi: Iuravit. Recte utique sicut et homines, ut quod dicitur immutabile esse credatur. Homines enim qui mendaces sunt iurant, sed per maiorem sui qui solus verax est, id est Deum, et hoc unum scilicet iuramentum additum dictioni ad eiusdem cui per hominis mendatium sepe non creditur confirmationem, est finis omnis controversie.
Numérotation du verset Hbr. 6,17 
marg.| In quo, id est iuxta quam rationem Deus quoque pollicitationis sue heredibus qui scilicet erant habituri quod promittebatur voluit ostendere immobilitatem consilii sui, quod erat de salvandis per gratiam electis adhuc multis occultum. Quod quidem non esse mutandum certum poterat esse per solam promissionem factam a Deo, qui verax est sed abundantius hoc ostendere volens promissioni adiecit, et quasi inter promissionem et eius completionem interposuit iusiurandum,
Numérotation du verset Hbr. 6,18 
marg.| ut scilicet per duas res, id est promissionem et iusiurandum et utrasque immobiles, et quibus Deum mentiri est impossibile, fortissimum in omni adversitate nostra solacium habeamus, nos qui in temptationum procellis confugimus ad tenendam firmiter propositam fidelibus omnibus spem eternorum,
Numérotation du verset Hbr. 6,19 
marg.| quam habemus sicut ancoram 2 anime tutam, que cuiuslibet adversitatis impulsu non destruatur, ac firmam, que mundane cupiditatis motu nequaquam laxetur, et quoniam ipsa non confundit tandem incedentem usque ad interiora velaminis. Qui enim firmiter sperat dum per velamen, id est non nisi per speculum et in enigmate videt, eo perventurus est, ut quod sperat vere sicut est videat ipsa visione beatus.
2 ancoram] scrips., anchoram Zw58
Numérotation du verset Hbr. 6,20 
marg.| Ubi, id est in que interiora pro nobis illuc introducendis introivit precursor Iesus factus pontifex noster [Zw58 f. 184v] in eternum secundum ordinem Melchisedech.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_6)

Notes :