Glossa media

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 

Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset Hbr. 10,2 

alioquin
cessassent2
2 cessassent] non praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,3 

sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset Hbr. 10,4 

Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,5 

Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset Hbr. 10,6 

holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,7 

Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,8 

Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset Hbr. 10,9 

tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset Hbr. 10,10 

In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi] inv. Weber |
10 semel] in praem. Weber |
Numérotation du verset Hbr. 10,11 

Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset Hbr. 10,12 

hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,13 

de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset Hbr. 10,14 

Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,15 

Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset Hbr. 10,16 

hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset Hbr. 10,17 

et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset Hbr. 10,18 

Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset Hbr. 10,19 

Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu Weber
Numérotation du verset Hbr. 10,20 

quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset Hbr. 10,21 

et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset Hbr. 10,22 

accedamus16
16 accedamus] + cum Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset Hbr. 10,23 

teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset Hbr. 10,24 

et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset Hbr. 10,25 

non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est] inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset Hbr. 10,26 

Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset Hbr. 10,27 

Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset Hbr. 10,28 

Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset Hbr. 10,29 

quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset Hbr. 10,30 

Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset Hbr. 10,31 

Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset Hbr. 10,32 

rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset Hbr. 10,33 

et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset Hbr. 10,34 

Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset Hbr. 10,35 

Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset Hbr. 10,36 

Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset Hbr. 10,37 

Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset Hbr. 10,38 

Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset Hbr. 10,39 

Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.

Capitulum 10

Numérotation du verset Hbr. 10,1 
marg.| {GME73.10.1-1} Umbram enim. Quasi: Dicens oblatus, recte addo, ad exhaurienda peccata, quod cum de legalium oblationibus loquitur minime adiungere debeo. Lex enim habet futurorum bonorum umbram,   non ipsam imaginem, id est significationem, non veritatem.1 Tractum est a pictura ubi prius quedam que vocantur umbre fiunt liniamenta, quibus quid pingere velit pictor aliquatenus significatur, nec tamen his perfecte imaginis veritas expletur. Hanc igitur significationis umbram lex habens eisdem ipsis, id est repetitis   per singulos annos hostiis quas legis sacerdotes   indesinenter, id est nullo anno intermisso offerunt,   numquam potest facere perfectos, id est   numquam remissione sanctificat   accedentes ad sancta sanctorum.
1 [•X•] Hic incvipit capitulum 10 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 10,2 
marg.| {GME73.10.2-1} Alioquin, id est si remissione sanctificaret, hostie ille   cessarent offerri. Quare?   Ideo utique quod   cultores semel, id est per unam hostiam et quantum ad reatum, perfecte mundari,   nullam ultra haberent conscientiam peccati, id est reatus. Sed illis sepe oblatis semper habent quantum ad reatum   conscientiam peccatorum.
Numérotation du verset Hbr. 10,3 
marg.| {GME73.10.3-1}Quod inde patet, quia in ipsis hostiis   per singulos annos offerendis semper   fit commemoratio peccatorum, id est reatuum, que facta remissione non fieret.
marg.| {GME73.10.3-2}Queritur si legales hostie, facta per eas remissione, cessarent offerri, cur hostia Christi per quam remissio facta est adhuc repetitur. Ad quod dicimus quod non repetitur quia « Christus resurgens ex mortuis iam non moritur »a. Ipse vero Christus sacrificii nostri ritum instituens et dicensb: « Hoc facite », non adiunxit: ‘in meam mortem’ sed «  in meam {Zw58 f. 190v } commemorationem ».
a Rm. 6, 9.
b Lc. 22, 19 ; 1Cor. 11, 24-25.
marg.| {GME73.10.3-3} [Ambrosius] 2 Unde manifestum est quod nostra quotidiana3 oblatio mortis Christi recordatio est, qui unus ubique et semper plenus et inconsumptus offertur. Et hec recordatio non sue sed nostre qui semper peccamus infirmitatis causa repetitur.
2 marg. Zw58
3 quotidiana] scrips., cottidiana Zw58
Numérotation du verset Hbr. 10,4 
marg.| {GME73.10.4-1}Impossibile. Quasi: In ipsis fit commemoratio peccatorum. Recte utique. Est enim impossibile quolibet modo auferri peccata sanguine thaurorum et hircorum. Et ideo, quia scilicet hoc est impossibile, ipse Christus per carnis assumptionem ingrediens mundum dicit ipso facto ad patrem: Hostiam de animalibus et oblationem de ceteris rebus noluisti. Holocaustomata que tota comburebantur et pro peccato, id est quod in remissionem peccatorum fieri videtur, que duo digniora videntur et sicut cetera tamquam promissionis seu significationis verba placuerunt4, tamen numquam ad remissionem faciendam, et amodo ex quo tempus est implendi promissiones ad promittendum vel significandum non tibi placuerunt, aptasti autem, id est aptum ad offerendum in sacrificium pro peccato immune a peccato mihi corpus dedisti, tunc quando scilicet te nolle hec sacrificia et mihi corpus aptasse intellexi, dixi: ecce iam verbum caro factum venio, id est in assumpta carne appareo, id est ut faciam voluntatem tuam, o Deus, id est ut quod nulla legalis hostia potuit compleam, id est morte mea genus humanum a peccatis absolvam. Et recte dico: ut faciam voluntatem tuam. Sic enim de me scriptum est in capite libri psalmorum, id est in primo psalmo his verbis: Sed in lege Domini voluntas eius. Superius etc. Ecce, quoniam dicit Scriptura: noluisti et non placuerunt et ecce venio, manifestum est quod ablata sunt signa, quia veritas venit. Unde etiam Apostolus ex hoc sensu verba prophete interpretans ait: Superius dicens propheta, quia hostias etc. et supponens: ecce venio etc. aufert primum, id est vetus sacrificium, ut statuat secundum, id est novum. Quod recte facit. Hec enim voluntas de qua Christus legitur dixisse: ut faciam voluntatem tuam est illa, in qua sola voluntate sanctificati sumus remissione et beatificatione per oblationem scilicet corporis Christi Iesu factam sicut dictum est semel. Hoc unum sacrificium multa prisca sacrificia significarunt, tamquam si verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur, de quibus multis et quo uno summo et vero cui omnia illa cesserunt, ut in ipsorum et legis reprobatione grandem de hoc pontifice sermonem concludat, iterum ait: Et omnis quidem legis sacerdos presto 290 est cottidie ministrans non modo orationes vel quelibet alia munera, sed et hostias de animalibus, et easdem et sepe offerens, que numquam possunt aliquo modo auferre peccata. Hic autem verus et summus pontifex Christus unam hostiam offerens ad omnium peccata remittenda sufficientem peracta obedientia in sempiternum sedet, id est quiescit in dextera Dei, cui equalis est, de cetero exspectans etc.
4 placuerunt] + vel placuerint interl. Zw58
marg.| {GME60.10.} Una enim. Quasi: Bene non nisi una. Una enim oblatione nos hic remittendo et ut peccatum non dominetur donando sanctificavit, et sanctificatos eadem una in sempiternum duratura beatitudine consummavit. His autem que nos de {Zw58 f. 191v } remissione testamur contestatur et spiritus sanctus: Sicut enim predictum est, postquam in Ieremia spiritus sanctus predixit: hoc autem testamentum etc. adiecit: et peccatorum, que in se, et iniquitatum, quas in proximum commiserunt, iam amplius ad eternam scilicet penam post hanc vitam non recordabor. Ubi autem est horum remissio, id est quando quidem per hanc hostiam peccata remissa sunt, iam non restat aliqua oblatio promittendo peccato.
marg.| {GME60.10.} Habentes itaque etc. Finito grandi sermone quo per verum pontificem Christum gratiam esse factam et legem debere cessare rationibus et Scripturarum auctoritatibus demonstratum est, sequitur moralis instructio in qua eos hortatur ad multa quidem que ad vite presentis pertinent honestatem, sed maxime ad patientiam et fidem et pacem et munditiam et fraternitatis caritatem, quam in plurimis exhibendam ostendit. Quasi: Sicut predictis rationibus clarum est hostia Christi consummat Itaque, o fratres, fiduciam habemus introitu, id est quod intramus in vera sancta sanctorum in sanguine, id est per sanguinem Christi, quam viam ad sancta sanctorum nobis ipse Christus initiavit qui primus intravit, viam dico novam, quam ante ipsum nullus intravit et viventem, id est deinceps nulli electorum interclusam, sed manentem omnibus illuc transituris per velamen, id est per carnem suam, scilicet per carnis qua velabatur divinitas sacramentum, et ipse ipsum sacerdotem pre ceteris omnibus magnum super domum Dei, id est super Ecclesiam pro qua semper interpellat. Et hanc habentes fiduciam accedamus non specietenus tantum, sed vero corde, id est voluntate quecumque imperfecta et visibilia deserentes, atque in plenitudine fidei, id est in fidem plenitudinis que scilicet est de invisibilibus, quibus fideles perficiendi sunt transeuntes quod et debemus et possumus, quia sumus aspersi, id est spiritali aspersione mundati corda et abluti corpus aqua baptismi omnino ex eo quod verbo ad elementum accedente sacramentum est munda. Et siquid, immo quicquid ingruat adversitatis teneamus indeclinabilem non modo spem nostram, verum etiam confessionem spei nostre, que nullomodo confundit. Deus enim, qui ea que speramus promisit, fidelis est, id est vere reddit promissa.
marg.| {GME60.10.}Et consideremus. Quasi: Teneamus spei nostre confessionem. Et consideremus invicem alter alterum in prouocatione caritatis et bonorum operum, id est ut in caritate et bonis operibus ad caritatem et bona opera nos invicem prouocemus. Collectionem nostram, id est eos qui nobiscum tenent ecclesiasticam unitatem non deserentes sicut est consuetudinis quibusdam, qui vel timore persecutoribus cedunt aut propria presumptione a peccatoribus aut imperfectis ut iusti atque perfecti esse videantur recedunt, sed consolantes confidenter eam promittendo laborantibus quietem, peccantibus remissionem, imperfectis consummationem, et ut maxime de laborantibus loquar tantomagis consolantes, quantomagis videritis appropiantem per passionem retributionis diem. Quasi vero quis dicat, etiam si collectionem nostram deserere aut aliter peccare placeat nobis, tamen salvabimur vel oblatione legalium {Zw58 f. 191v } hostiarum, vel Christi repetita in sacrificium morte, vel illa una qua passus est etiam peccata sua pertinaciter amantibus facta remissione dicimus nihil horum posse esse. [r.] 5 Nobis enim peccantibus voluntarie, id est in voluntate peccandi etiam in fine vite manentibus post acceptam notitiam veritatis, qua per solam hostiam Christi electi ab ipso hic iustificari, postea salvari intelliguntur, iam non relinquitur pro peccatis hostia, id est ad peccata remittenda, nec legalium valet oblatio, nec Christi iterabitur passio, nec per ea que ipse passus est in peccandi voluntate pertinaces salvantur.
5 marg. Zw58
marg.| {GME60.10.}Terribilis autem. Quasi: Non relinquitur pro peccatis hostia, sed relinquitur quedam terribilis etc. et ignis emulationis, id est ignis emulator. Sensus: Sola pena restat que consumptura est adversarios Christi, de qua non est dubitandum. Nam quis prevaricatione faciens irritam etc.
marg.| {GME60.10.}Quanto magis ergo putatis etc. Conculcaverit contempnendo, et sanguinem eius confirmatorem novi testamenti pollutum duxerit non credendo ipsum solum ad peccatorum remissionem sufficere, in quo tamen sanguine sanctificatus est, id est sanctificationis sacramentum accepit, et qui spiritui gratie, id est qui gratis datus dat gratis, fecerit contumeliam, dicendo neminem iustificari per spiritum sine legis operibus.
marg.| {GME60.10.} Scimus enim. Quasi: Vere qui hec faciunt patientur supplicia. Scimus enim quam verus et potens est ille qui dixit: Mihi reservate omnium iniuriarum vindictam. Quasi: Qui aliorum suas quoque iniurias vindicat. Et iterum Scriptura dicit, quia Dominus etiam suum, id est a se electum populum iudicabit, id est ut a malis segregetur suppliciorum exactione probabit. Horrendum est autem in manus Dei viventis incidere, id est ab eo subito deprehendi. Ut autem non incidatis, rememoramini pristinos dies, in quibus fidei luce illuminati magnum certamen passionum, id est magnas ab eis qui in vobis fidem impugnantes vobiscum certabant passiones sustinuistis, non modo propriarum doloribus passionum, sed etiam aliorum compassione dolentium. Quod ita ait: Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus, id est per illata vobis opprobria et tribulationes quod grave est, facti estis omnibus spectaculum quod gravius est. In altero autem effecti estis compassione socii taliter non dico laborantium, sed inter vos conversantium, id est similium vel opprobriorum vel tribulationum sustinentia exemplum patientie vobis prebentium. Nam et vinctis. Quasi: Benedico in altero et in altero. Nam et vinctis compassi estis, adeo ut illis egentibus omnia vestra communia faceretis et rapinam temporalium bonorum vestrorum que propter hoc etiam amisistis cum gaudio tamquam munus aliquod a Domino suscepistis cognoscentes etc. substantiam, id est vitam eternam quam vos habere confiditis. Hanc itaque confidentiam vestram nolite per impatientiam amittere. Patientia enim etc., ut per eam maxime voluntatem Dei facientes, dum in huius vite hieme seminatis venientes cum exultatione promissionem eternorum fructuum reportetis, que non diu differetur. Adhuc enim non nisi modicum restat immo minus mo- {Zw58 f. 192v } dico, sed quantulumcumque et mox qui venturus est remunerator veniet et non tardabit reddere suis merentibus quod promisit. Interim autem attendite quod ait Dominus in abacuc: Iustus meus ex fide, id est per gratiam ad quam fides dirigit vivit vita eterna. Quasi: Credite iustificari, id est per solam gratiam per eamdem in eternum victuri. Quod si se ab hac fide subtraxerit, etc. et ideo non vivet. Nos autem non sumus filii subtractionis, id est non debemus de fide apostatare per hoc trudendi in perditionem, sed sumus filii fidei, tendentes in acquisitionem anime, id est vite spiritualis in anima future.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_10)

Notes :