Glossa media

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 

Ideoque
et
nos
tantam habentes impositam nubem testium,
deponentes
omne pondus,
et circumstans nos peccatum,
per pacientiam
curramus
propositum nobis
certamen,
Numérotation du verset Hbr. 12,2 

aspicientes in auctorem fidei,
et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta,
atque
in dextera sedis Dei sedit.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 

Recogitate enim eum qui talem sustinuit
a peccatoribus adversus1
1 adversus] adversum Weber
semetipsum2
2 semetipsum] semetipsos Weber
contradictionem,
ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
Numérotation du verset Hbr. 12,4 

Nondum enim3
3 enim] om. Weber
usque ad sanguinem
restitistis, adversus peccatum
repugnantes,
Numérotation du verset Hbr. 12,5 

et obliti estis consolationis
que vobis tamquam filiis
loquitur dicens : fili mi,
noli negligere disciplinam Dei4,
4 Dei] Domini Weber
neque fatigeris
dum ab eo argueris.
Numérotation du verset Hbr. 12,6 

Quem enim
diligit Deus5 castigat,
5 Deus] Dominus Weber
flagellat
autem
omnem filium
quem recipit.
Numérotation du verset Hbr. 12,7 

In disciplina perseverate.
Tamquam
filiis offert vobis6 se7 Deus,
6 offert vobis] inv. Weber |
7 se] om. Weber |
quis enim filius quem non corripiat8 pater ?
8 corripiat] corripit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,8 

Quod si extra disciplinam estis
cuius
participes facti sunt omnes,
ergo adulteri
et non filii
estis.
Numérotation du verset Hbr. 12,9 

Deinde
patres quidem carnis nostre,
habuimus eruditores, et reverebamur eos9,
9 eos] om. Weber
num10 multo magis obtemperabimus Patri spirituum
10 num] non Weber
et vivemus ?
Numérotation du verset Hbr. 12,10 

Et illi quidem
in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos,
hic autem
ad id quod utile est
in recipiendo sanctificationem eius.
Numérotation du verset Hbr. 12,11 

Omnis autem disciplina
in presenti quidem videtur non esse gaudii
sed meroris, postea autem
fructum pacatissimum
exercitatis
per eam
reddet11 iustitie.
11 reddet] reddit Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,12 

Propter quod
remissas manus
et soluta genua
erigite,
Numérotation du verset Hbr. 12,13 

et gressus rectos facite pedibus vestris,
ut non claudicans quis12 erret
12 quis] om. Weber
magis autem sanetur.
Numérotation du verset Hbr. 12,14 

Pacem
sequimini cum omnibus, et sanctimoniam
sine qua
nemo videbit Deum13,
13 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,15 

contemplantes
ne quis desit
gratie Dei,
ne qua radix
amaritudinis
sursum germinans
impediat,
et per illam
inquinentur multi.
Numérotation du verset Hbr. 12,16 

Ne quis
fornicator
aut profanus
ut Esau,
qui propter unam escam vendidit primitiva sua,
Numérotation du verset Hbr. 12,17 

Scitote enim
quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem,
reprobatus est
non enim invenit
penitentie locum,
quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Non enim accessistis ad tractabilem
et accensibilem ignem
et turbinem
et caliginem et procellam et tube sonum, et vocem verborum,
quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Non enim portabant quod dicebatur,
et si bestia
tetigerit montem
lapidabitur.
Numérotation du verset Hbr. 12,21 

Et
ita terribile erat quod videbatur.
Moyses enim14 dixit :
14 enim] om. Weber
exterritus sum et tremebundus.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 

Sed accessistis ad Sion montem,
et civitatem Dei viventis,
Hierusalem celestem,
et
multorum millium angelorum frequentiam15,
15 frequentiam] frequentie Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,23 

et
Ecclesiam primitivorum,
qui conscripti sunt in celis,
et iudicem omnium Deum,
et spiritus
iustorum perfectorum,
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

et testamenti novi mediatorem Iesum,
et sanguinis aspersionem16
16 aspersionem] parsionem Weber
melius loquentem quam Abel.
Numérotation du verset Hbr. 12,25 

Videte
ne recusetis loquentem.
Si enim illi
non effugierunt17,
17 effugierunt] effugerunt Weber
recusantes eum
qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui
de celo18 loquentem nobis avertimur.
18 celo] celis Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,26 

Cuius vox
movit terram
tunc,
modo autem repromittit
dicens :
adhuc semel et19 ego movebo non solum terram
19 et] om. Weber
sed etiam20 celum.
20 etiam] et Weber
Numérotation du verset Hbr. 12,27 

Quod autem adhuc semel dicit :
declarat mobilium translationem
tamquam factorum,
ut maneant
ea que sunt immobilia.
Numérotation du verset Hbr. 12,28 

Itaque, fratres21, regnum immobile suscipientes,
21 fratres] om. Weber
habeamus22 gratiam,
22 habeamus] habemus Weber
per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
Numérotation du verset Hbr. 12,29 

Etenim Deus noster ignis consumens est.

Capitulum 12

Numérotation du verset Hbr. 12,1 
marg.| [GME73.12.1-] Ideoque etc. Post fidei commendationem redit ad illud quod ceperat, et eos ad patientiam pluribus rationibus exhortatur et primum eorum de quorum laboribus modo dixerat et ipsius Christi exemplo. Quasi: Illi antiqui tanta patienter sustinuerunt. Ideoque et nos habentes impositam in rationem exempli tantam, id est tam multam nubem1 id est collectionem testium prius deponentes tantum pondus, et circumstans nos peccatum, id est abrenuntiantes malis operibus que undique premunt nos per patientiam succincti atque expediti.
1 Hic incipit capitulum 12 : + [•XII•] marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,2 
marg.| [GME73.12.2-1] Curramus leti ad certamen nobis in illo exercendis propositum, fide aspicientes in   Iesum non solum   auctorem fidei in presenti, sed etiam   consummatorem gratia plene remissionis hic et perfecte beatitudinis in futuro.
marg.| [GME73.12.2-2] Qui proposito. Quasi: In quem aspiciendo illud maxime debemus attendere, quod gaudio vel terrene vel etiam terrene ad quam turbe volebant eum rapere dignitatis sibi proposito patienter sustinuit crucem humana confusione contempta, atque ideo exaltatus super omne nomen sedet regnans in dextra sedis Dei patris, eidem equalis.
Numérotation du verset Hbr. 12,3 
marg.| [GME73.12.3-] Recogitate enim. Quasi: Bene passionis eius etiam genus volens intelligi dico: sustinuit crucem.   Recogitate enim eum qui talem, id est tam vehementem contradictionem sustinuit et quam indignam, quia a peccatoribus adversus semetipsum, id est in propria persona, ut hec attendendo non fatigemini quibuslibet adversis deficientes animis, etsi corporibus deficitis. Ideo namque omnia terrena bona Christus contempsit, ut in illis non quereretur felicitas. Omnia mala sustinuit, ut in his non timeretur infelicitas.
Numérotation du verset Hbr. 12,4 
marg.| [GME73.12.4-] Nondum enim. Quasi: Dico ut non deficiatis nec tanta vobis infliguntur quod deficere debeatis. Nondum enim etc. adversus peccatum, id est infidelitatem quoniam Dominus in evangelio nomine peccati posse intelligi docuit dicens: de peccato quidem, quia non crediderunt in me   repugnantes ,
Numérotation du verset Hbr. 12,5 
marg.| [GME73.12.5-] et obliti estis etc. Loquitur in Proverbiis dicens: Fili mi etc.
Numérotation du verset Hbr. 12,6 
marg.| [GME73.12.6-] Disciplinam Domini quam flagellando facit, neque usque ad defectum fatigeris. Flagellat autem ex iustitia filium quem in hereditatem eternam [Zw58 f. 195v] recipit ex misericordia. Addit:   Omnem, quasi: Etiam unicum qui est sine peccato. Ex quo patet quod etiam adoptatum qui est cum peccato.
Numérotation du verset Hbr. 12,7 
marg.| [GME73.12.7-] Et ideo in disciplina usque ad mortem patienter ferendo per severitatem, quia non tamquam desperatis servis in temporali pace, sed   tamquam hereditatem sperantibus   filiis in virga discipline   offert se Deus etc.
Numérotation du verset Hbr. 12,8 
marg.| [GME73.12.8-] Quod si etc., facti sunt omnes quicumque sunt filii, ergo adulteri estis, id est ex patre diabolo et non filii Dei.
Numérotation du verset Hbr. 12,9 
marg.| [GME73.12.9-] Deinde etc. Quasi: Ex premissis rationibus patet, quod in disciplina debetis perseverare.   Deinde , id est ex his quoque sequentibus idem potest intelligi, quod scilicet   patres quidem etc., pater spirituum, id est animarum, que non de materia parentum ut corpora, et vivemus vita eterna.
Numérotation du verset Hbr. 12,10 
marg.| [GME73.12.10-] Quasi: Quam ex carnalium patrum eruditione non acquisivimus, et illi quidem, id est   patres carnis secundum voluntatem suam etiam de vanis et sine utilitate. Hic autem, id est pater spirituum, ad id quod est utile erudit nos verberum disciplina, quam sustinere debemus in recipiendo, id est dum per eum recipimus, immo ut recipiamus   sanctificationem eius. Hec autem sanctificatio nunc in huius vite laboribus incipit atque proficit, tandem vero in summa pace perficietur.
Numérotation du verset Hbr. 12,11 
marg.| [GME73.12.11-] [Augustinus] 2 Nam omnis disciplina, non quidem scientia que a discendo sic vocatur et grece dicitur epystemteen, sed ea que est pro peccatis correptio et per molestias eruditio, que grece phedya nominatur in presenti quidem etc. Postea in alia scilicet vita   fructum iustitie   pacatissimum, id est pacem quam patienter sustinentium meretur iustitia.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,12 
marg.| [GME73.12.12-] Propter quod, id est quoniam certa spe presentium laborum disciplinam pacis eterne fructus sequitur,   remissas manus et soluta genua erigite, id est non otio torpentes
Numérotation du verset Hbr. 12,13 
marg.| [GME73.12.13-] aut timore debiles hesitetis, et pedibus vestris, id est profectibus, operum   rectos intentione   gressus facite  , ut non erret quis claudicans, id est vel bona quod malum, vel mala quod bonum est intentione faciens.
Numérotation du verset Hbr. 12,14 
marg.| [GME73.12.14-] Et quoniam sustinentie fructus pax est, hic quoque pacem sequimini quasi fugientem, ut si fieri potest eam habeatis   cum omnibus et proprie vite sanctimoniam,   sine qua sanctimonia et maxima pace   nemo, etsi credat,   Deum videbit. Unde : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ».
Numérotation du verset Hbr. 12,15 
marg.| [GME73.12.15-] Contemplantes, id est attentione multa solliciti, ne quis desit gratie Dei. Non ait: Ne quibus desit gratia, sed nequis desit gratie Dei, ut ostendat quod cum ipsa ex Dei benignitate omnibus presto sit, eam tamen humane meritum pravitatis repellit. Ne qua radix non dico dulcedinis, sed amaritudinis, id est ne qua cogitatio quam sepe sequitur delectatio, que fructus vel hic erubescentie vel post vitam pene eterne facit, sursum germinans, id est elatione succrescens in opus atque contemptum impediat gratiam, et per illam amaritudinem non solum ille in quo sit, sed eius etiam exemplo inquinentur alii multi.
Numérotation du verset Hbr. 12,16 
marg.| [GME73.12.16-] Verbi gratia: Ne quis [Zw58 f. 196v] sit   fornicator aut prophanus ut Esau qui contra parentum suorum voluntatem alienas duxit uxores et tamquam abhominatus primogenita sua, id est dignitatem que primogenitorum est   vendidit propter unam escam lenticule rufe.
Numérotation du verset Hbr. 12,17 
marg.| [GME73.12.17-1] Scitote enim quoniam etc.   reprobatus est. Similiter si quis post mortem resipiscens hereditatem eternam desideret, a Domino reprobabitur. Tunc enim infructuosa est penitentia. In cuius rei figura nec Esau profuit.
marg.| [GME73.12.17-2] Non enim invenit etc. Ille tamen lacrime Esau magis indignationis quam humilitatis fuerunt. Unde ait: Venient dies luctus patris mei, ut occidam Iacob fratrem meum. Non enim etc. Quasi:
marg.| [GME73.12.17-3] [Augustinus] 3 Monui ne quis desit gratie Dei, et non dixi: ne cui desit gratia Dei, intelligens eam omnibus presto esse. Quod vere est.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,18 
marg.| [GME73.12.18-] Non enim accessistis, etc. Attende legis cum evangelio concordiam et eorum qui sub lege ab his qui sub gratia sunt multam distantiam. Quinquagesimo namque die a pascha quod est transitus vel filiorum Israel ab egypto vel Christi a morte, spiritus sanctus qui est Dei digitus venit et sono repente facto et igne viso, sed ibi plebem longe stantem territans et in lapide scribens, hic vero sine timore cuiusquam supra singulos sedens et in eorum cordibus scribens. Unde illis timor, nobis caritas que foras mittit timorem potest intelligi data. Hanc ergo differentiam Apostolus volens ostendere et gratiam presto esse ait:   Non accessistis ad tractabilem, id est palpabilem et motu corporis   accessibilem ignem etc. Dum lex dabatur, recte fuit ibi ignis tamen cum fumo, quia lex ignea humiles quidem per claritatem sue ostensionis illuminat et caritatem accendit, superbos vero errore tamquam fumo excecat. Turbo autem qui est ventorum commotio legis significat comminationem, caligo figurarum obscuritatem, procella ipsam que post comminationem fit rei ipsius effectu vindictam.
Numérotation du verset Hbr. 12,19 
marg.| [GME73.12.19-] Tube sonus archangeli vocem, in qua tamquam tuba dicitur Dominus ad iudicium de celo descensurus. Vox autem verborum quasi non rerum recte dicitur lex, id est iubens non vivans et futuram iustificationis atque salutis gratiam sola significatione ostendens, non rei ipsius effectu alicui conferens. Quam qui angelo loquente ad Moysen   audierunt [ r. ] 4   excusaverunt se rogantes, ne eis fieret verbum, et dicentes Moysi: Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,20 
marg.| [GME73.12.20-] Pre timore enim non portabant quod ab angelo   dicebatur, hoc scilicet:   Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Mystice montem tangit bestia, cum aliquis Deum offendit blasphemia, quem lex precipit lapidari sine misericordia.
Numérotation du verset Hbr. 12,21 
marg.| [GME73.12.21-] Et ita, id est adeo,   terribile erat quod videbatur, id est voces, lampades, sonitus bucine, montis fumus et huiusmodi, quod ipse   Moyses dixit etc.
Numérotation du verset Hbr. 12,22 
marg.| [GME73.12.22-] Sed modo cum « iugum suave est et onus leve »,   accessistis ad Sion montem in alto, scilicet sine timore [Zw58 f. 196v] Deum per fidem contemplaturi,   et ad   civitatem Dei viventis, id est ad   Hierusalem celestem quod est ad celestis pacis visionem, et ad   multorum milium angelorum frequentiam quorum in beatitudine futuri estis socii,
Numérotation du verset Hbr. 12,23 
marg.| [GME73.12.23-1] et ad   ecclesiam primitivorum quam scilicet primi ad fidem venientes Apostoli fundaverunt   qui conscripti sunt, id est cives preordinati   in celis, et ad   iudicem omnium Deum Christum scilicet, cui pater omnem iudicium dedit, et ad spiritum sanctum qui dicitur   iustorum et   perfectorum , quoniam eos in iustitia perficit.
marg.| [GME73.12.23-2] Vel ad spiritus , id est animas   iustorum quibus fide et desideri coniuncti estis.
marg.| [GME73.12.23-3] Vel ad Deum iudicem omnium et Deum spirituum iustorum et   perfectorum , quorum scilicet ipse Deus omnia in omnibus premium erit.
24
marg.| [GME73.12.24-1] Et ad   testamenti novi mediatorem Iesum, valde nobis necessarium. Quia namque incredibile videbatur quod promittebat Deus, id est ex hac mortalitate, infirmitate, abiectione, corruptione, pulvere homines futuros equales angelis Dei, recte non solum Scripturam hominibus fecit ut crederent, sed etiam   mediatorem posuit unicum filium suum, qui non modo ostenderet, sed etiam preberet viam, immo ipse esset via qua nos ad illam usque cum angelis equalitatem perduceret.
marg.| [GME73.12.24-2] Missus est ergo ille tamquam medicus, quem tamen non cognovit ideoque ipsum occidit egrotus. Sed et medici sanguinis aspersus valuit ad egroti medicamentum. Et ad huius sanguinis aspersionem veram, que legalibus figurabatur aspersionibus, accessistis   melius loquentem quam loquatur  sanguis Abel. Ille namque vindictam iste veniam, ille damnationem iste salutem clamat. Venit enim ut visitaret, sed occisus est ut sanaret.
marg.| [GME73.12.24-3] Attende quod cum premiserit: non accessistis etc. et post subiunxit   sed accessistis etc. non est elocutionis rationem secutus, ut priorum contraria poneret. Ex ipsis tamen prioribus vult eam intelligi. Ac si dixerit: Non accessistis ad ignem tractabilem et accessibilem, sed ad intractabilem et inaccessibilem, id est spiritum sanctum qui dicitur ignis, quem Christus misit in terram, ut ardeat et peccata consumat. Nec ad turbinem, id est ad vitiorum impetum qui maior est per legem, sed ad virtutum que per gratiam est serenitatem. Nec ad caliginem, id est figurarum obscuritatem, sed ad illuminantem et que intellectum dat etiam parvulis sermonem declarationem. Nec ad procellam, id est peccati que quocumque propellit hominem sub lege servientem, sed ad voluntatem Domino serviendi quietem. [ r. ] 5 Nec ad tube sonum, id est delectationis qui ex legis occasione fit motum, sed ad eam que omnem huiusmodi motum compescit et pacificat gratiam. Nec ad vocem verborum ubi gratia significatione monstratur, sed ad vocem rerum ubi res sepe significata perficitur. Videte. Quasi: Sanguis Christi melius loquitur quam sanguis Abel.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,25 
marg.| [GME73.12.25-] Videte ergo,   ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugierunt, id est penam non evaserunt   recusantes eum qui per angelum vel Moysen   loquebatur super terram terrena promittens,   multomagis non effugiemus nos qui advertimus eundem nobis de celo loquentem et spiritalia promittentem,
Numérotation du verset Hbr. 12,26 
marg.| [GME73.12.26-] cuius vox tunc cum [Zw58 f. 197v] legem dabat in Sina movit terram, ut comminatione terreret.
Numérotation du verset Hbr. 12,27 
marg.| [GME73.12.27-] Modo autem non dico: minatur, sed repromittit dicens in Aggeo: Adhuc semel loquar, et tunc ego movebo   non solum terram, sed etiam celum quod inferius est, de quo dicuntur aves celi. [ r. ] 6 Quid autem in his Aggei verbis intelligat exprimit dicens: Quod autem addit: adhuc, addens: semel, per: adhuc movebo declarat translationem mobilium tamquam factorum, quasi: que potest movere quoniam illa fecit. Per semel vero quod addit, declarat se illa sic movere, ut deinceps maneant ea ut sibi tunc data qualitate eterna, que iam in sue substantie forma sunt immobilia.
6 marg. Zw58
Numérotation du verset Hbr. 12,28 
marg.| [GME73.12.28-] Hac itaque Aggei auctoritate patet   regnum futurum esse   immobile quod, nos   suscipientes , id est certi quod suscipiemus,   habeamus gratiam, id est valde solliciti simus, ne quis desit gratie Dei,   per quam etc.,   cum metu quia Deus est,   et cum  reverentia quia Pater. Que illi debemus.
Numérotation du verset Hbr. 12,29 
marg.| [GME73.12.29-] Deus etenim noster est ignis, in quo peccata vel gratia remissionis vel sententia iuste damnationis   consumens .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_12)

Notes :