Glossa media

Capitulum 5

Numérotation du verset Hbr. 5,1 

Omnis namque pontifex
ex hominibus
assumptus
pro hominibus constituitur
in his que sunt ad Deum,
ut offerat
dona
et sacrificia
pro peccatis,
Numérotation du verset Hbr. 5,2 

qui condolere possit
his qui ignorant
et errant,
quoniam et ipse circumdatus est
infirmitate,
Numérotation du verset Hbr. 5,3 

et propterea1
1 propterea] propter eam Weber
debet quemadmodum2 pro populo
2 quemadmodum] + Weber
ita etiam
pro semetipso offerre
pro peccatis.
Numérotation du verset Hbr. 5,4 

Nec quisquam
sumit sibi honorem,
sed qui vocatur a Deo
tamquam Aaron.
Numérotation du verset Hbr. 5,5 

Sic et Christus non semetipsum
clarificavit
ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum :
Filius meus es tu,
ego hodie genui te.
Numérotation du verset Hbr. 5,6 

Quemadmodum et in alio loco3
3 loco] om. Weber
dicit :
tu es sacerdos
in eternum
secundum ordinem
Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 5,7 

Qui
in diebus carnis sue
preces, supplicationesque
ad Deum4
4 Deum] eum Weber
qui posset5
5 posset] possit Weber
salvum illum
facere a morte6
6 facere a morte] inv. Weber
cum clamore valido,
et lacrimis offerens,
et7 exauditus est8
7 et] om. Weber |
8 est] om. Weber |
pro sua reverentia.
Numérotation du verset Hbr. 5,8 

Et quidem
cum esset
Filius Dei9, didicit
9 Dei] om. Weber
ex his
que passus est obedientiam,
Numérotation du verset Hbr. 5,9 

et consummatus
factus est omnibus obtemperantibus sibi,
causa
salutis eterne,
Numérotation du verset Hbr. 5,10 

appellatus a Deo
pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 5,11 

De quo
nobis grandis10 sermo
10 nobis grandis] inv. Weber
et ininterpretabilis
ad dicendum :
quoniam
imbecilles facti estis ad audiendum.
Numérotation du verset Hbr. 5,12 

Etenim
cum deberetis
magistri
esse propter tempus,
rursum indigetis
ut vos doceamini
que sunt11 elementa exordii sermonum Dei,
11 sunt] sint Weber
et facti estis
quibus lacte opus sit
non solido cibo.
Numérotation du verset Hbr. 5,13 

Omnis enim qui lactis
est particeps,
expers est sermonis iustitie
parvulus enim est.
Numérotation du verset Hbr. 5,14 

Perfectorum autem
est solidus cibus,
eorum qui
pro consuetudine exercitatos
habent sensus
ad
discretionem boni ac mali.

Capitulum 5

Numérotation du verset Hbr. 5,1 
marg.| {GME73.}Omnis namque secundum legem pontifex assumptus ex hominibus, id est de numero hominum constituitur dignitate maior pro hominibus in his que sunt ad Deum, id est ut Deo offerat dona primiciarum et huiusmodi et sacrificia animalium pro peccatis remittendis, qui his qui ignorant et errant, id est his qui per ignorantiam peccant, et his etiam qui scienter errant condolere possit per hoc, quoniam et ipse sicut ceteri homines circumdatus est infirmitate. Et propterea quoniam scilicet infirmus est sicut illi quemadmodum, id est qua necessitate, et populo debet offerre ita, id est eadem necessitate pro se. Et que necessitas illa sit ait: Pro peccatis et illorum et suis. Hoc non convenit Christo, cetera predicta conveniunt. Nec quisquam. Quod dixerat assumptus explanat. Quasi: Recte dixi assumptus. Nec enim quisquam sibi assumit honorem, sed ille constituitur pontifex qui vocatur a Deo, id est qui aliquibus signis Deo placere videtur tamquam aaron iudicio virge et incendio emulorum. In hoc quoque Christus ei convenit. Sic etenim Christus non {Zw58 f. 182v } semetipsum clarificavit ad hoc ut pontifex fieret sicut ipse ait: Ego non glorifico me ipsum. Sed ille clarificavit eum in baptismo et in transfiguratione dicens: Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite. Qui ante propheta teste locutus est ad eum dicens: Filius meus es tu, etc. Sic autem hoc de illius generosa nativitate pater dixit, quemadmodum et de pontificatus illius dignitate in alio loco eodem propheta teste dixit: Tu es sacerdos etc. Sacerdoti pertinet populo testamentum mandatorum et promissorum Dei tradere et pro transgressionibus eius offerre et interpellare. Ideo et Christus recte vocatur sacerdos, qui populo testamentum tradidit et pro ipso oravit et sacrificium obtulit. In sequentibus ergo de testamento dicturus, de oratione et sacrificio ita breviter ait: Qui in diebus etc. Quasi: Pater ad eum dicit: Tu es sacerdos. Recte utique. Nam ut de testamento quod per ipsum populo datum est taceamus, ipse est qui in diebus carnis sue, id est quando factus caro vere dolores nostros voluntate mortalis portabat, obtulit preces sepe antequam pateretur et supplicationes pro imminente passione ad eum, id est ad Deum, qui possit illum salvum facere a morte. Quasi: Non necessario timoris impulsu, sed causa salutis optate Obtulit autem illas preces et supplicationes cum clamore valido, id est forti intentione cordis, que recte intelligitur cum prolixius orasse dicitur et cum lacrimis. Hoc non legitur in evangelio, nisi cum pro Lazaro lacrimatus est. Has autem et sic offerens exauditus est, id est quicquid rogavit accepit pro sua reverentia, id est qua valde reverendus erat peccati immunitate et ea que passus est caritate. Et quidem. Quasi: Obtulit preces, obtulit etiam sacrificium, se ipsum scilicet obediendo usque ad mortem ut sibi obtemperantes salvaret. Quod ait ita: Etquidem etc., id est quamvis esset filius Dei natura, Deus cum ipso passus est multa, idem ipse secundum quod homo et ex his que passus est didicit, id est expertus est obedientiam qua voluntarie obedivit patri usque ad mortem, et consummatus resurrectione et consessione in dextera Dei factus est eterne salutis causa, sufficiens omnibus obtemperantibus sibi, id est salutem per ipsum esse credentibus. Que vere potest esse per illum, quoniam appellatus est a Deo qui non mentitur pontifex iuxta ordinem Melchisedech. De quo, id est de qua re, scilicet quibus rationibus non secundum ordinem aaron, sed secundum ordinem Melchisedech sacerdos esse dicitur, nobis faciendus est sermo dicendorum multitudine et rationum profunditate grandis. Nam multa in eo sunt sacramenta de persone scilicet dignitate et eternitate, de tribus et ritus mutatione, de ordinationis eius qualitate, et eiusdem contra multas unitate, de singulari sacrificii huius et testamenti excellentia et novitate, de peccatorum remissione per ipsum atque salute, de legis atque sacrificiorum illius temporis reprobatione et multa huiusmodi, de quibus sicut dictum est nobis grandis est sermo et ininterpretabilis est ad dicendum, non quoniam nobis non sint revelata mysteria ad exponendum, sed quoniam facti estis imbecilles ad audiendum, id est ad intelligendum. Hic increpationem interserit, qua illorum intentionem moveat ad ea que de Christo alta {Zw58 f. 183v } dicturus est. Etenim. Quasi: Vere imbecilles estis. Etenim cum deberetis esse aliorum magistri propter tempus, quo et ante conversionem vestram in lege et prophetis et a tempore conversionis priusquam ceteri sepe de Christo audistis indigetis, ut rursus, sicut quando primum cathezizati fuistis, vos doceamini que sunt elementa exordii sermonum Dei, id est symbolum fidei simpliciter absque subpositionibus rationum, et negligentia facti estis tales, quibus opus sit lacte non solido cibo.
marg.| {GME73.} [Augustinus] 1 Quicumque invisibilia que nondum vident et intelligibilia que nondum intelligunt credunt quodam lacte tenentur. Qui vero non solum credunt verum etiam in interioribus animi sensibus percipiunt solido cibo utuntur. Illi parvuli, isti perfecti dicuntur. Omnis autem sermo quo agitur ut quod dicitur non solum credatur, verum etiam intelligatur atque sciatur illis parvulis onerosus est magisque eos premit quam pascit. Omnis enim qui lactis est particeps, id est qui nutriendus est lacte doctrine simplicis qua credenda proponuntur absque suppositionibus rationum, expers est sermonis iustitie quem scilicet cum suarum rationum expositione iustis fieri convenit. Et quare expers supponit: Parvulus enim est qui nec minorum necdum etiam maiorum valet comprehendere rationem. Qui enim non capit verbum caro factum est, quomodo capiet in principio erat verbum? Perfectorum autem est, id est perfectis convenit solidus cibus eorum que cum suis rationibus exponuntur. Quos autem hoc loco perfectos velit intelligi declarat dicens: Eorum qui habent sensus non modo naturaliter acutos, verum etiam pro consuetudine studiis in vigilandi exercitatos ad discretionem non dico quarumlibet rerum generaliter, sed specialiter boni et mali, id est eorum que ad theologicam pertinent rationem.
1 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_5)

Notes :