Glossa media

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 

Unde,
fratres, sancti vocationis celestis
participes,
considerate
apostolum
et pontificem
confessionis nostre
Iesum Christum1,
1 Christum] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,2 

qui
fidelis est ei
qui fecit illum,
sicut et Moyses
in omni domo
illius.
Numérotation du verset Hbr. 3,3 

Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est,
quanto ampliorem honorem habet
domus,
qui
fabricavit eam2.
2 eam] illam Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,4 

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit Deus est3
3 est] om. Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,5 

Et
Moyses
quidem fidelis erat in tota domo
eius
tamquam famulus
in testimonium illorum4 que dicenda erant :
4 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Hbr. 3,6 

Christus vero
tamquam filius in domo sua
que domus
sumus nos,
si fiduciam
et gloriam spei
usque ad finem, firmam retineamus.
Numérotation du verset Hbr. 3,7 

Quapropter
sicut dixit5 Spiritus sanctus :
5 dixit] dicit Weber
hodie
si vocem eius audieritis,
Numérotation du verset Hbr. 3,8 

nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione
secundum diem temptationis
in deserto,
Numérotation du verset Hbr. 3,9 

ubi temptaverunt me patres vestri,
probaverunt
et viderunt
opera mea
Numérotation du verset Hbr. 3,10 

quadraginta annis6,
6 annis] annos Weber
propter quod
infensus
fui generationi huic,
et dixi :
semper errant corde.
Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
Numérotation du verset Hbr. 3,11 

sicut iuravi in ira mea :
si introibunt
in requiem meam.
Numérotation du verset Hbr. 3,12 

Videte fratres,
ne forte sit in aliquo vestrum
cor malum incredulitatis,
discedendi a Deo vivo,
Numérotation du verset Hbr. 3,13 

sed adhortamini
vosmetipsos
per singulos dies, donec hodie
cognominatur,
ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Numérotation du verset Hbr. 3,14 

Participes enim
Christi
effecti sumus,
si tamen initium substantie usque ad finem
firmum retineamus.
Dum
dicitur :
hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
corda vestra,
quemadmodum in illa exacerbatione.
Numérotation du verset Hbr. 3,16 

Quidam enim audientes
exacerbaverunt,
sed non universi
qui profecti sunt ab Egypto per Moysen.
Numérotation du verset Hbr. 3,17 

Quibus autem infensus est
quadraginta annis7?
7 annis] annos Weber
Nonne
nonne illis… in requiem (Hbr 3, 17-4, 3) Codd. : Md044 (f. 193r)
illis qui peccaverunt quorum cadavera
prostrata sunt
in deserto ?
Quibus autem iuravit
non introire in requiem ipsius,
nisi illis
qui increduli fuerunt ?
Et videmus quia non potuerunt intrare8
8 intrare] introire Md044 Weber
in requiem ipsius9
9 in requiem ipsius Rusch Sixtina Wordsworth (F D)] om. Weber cum LXX
propter incredulitatem.

Capitulum 3

Numérotation du verset Hbr. 3,1 
marg.| {GME73.1} 1 Unde quoniam scilicet semen Abrahe apprehendit vos, o fratres sancti, participes celestis benedictionis qua dictum {Zw58, f. 1v } est Abrahe: in semine tuo benedicentur omnes gentes, considerate etc. Quia tamen non ex operibus sed ex vocante gratia manet Dei propositum, non ait: benedictionis, sed vocationis celestis participes, considerate digna quadam ammiratione Iesum Apostolum a Deo missum et pontificem, id est mediatorem ad Deum, non modo fidei, sed etiam confessionis nostre, id est quem non modo corde credimus ad iustitiam, sed etiam ore confitemur ad salutem. Qui ei, id est Deo patri qui eum fecit ex semine David secundum carnem, fidelis est non suam sed patris gloriam querens, sicut Moyses fidelis fuit in omni, id est tota domo eius Dei patris Christi. Hic Moysi specialiter comparat Christum et prefert. Unde supponit: amplioris etc. Quasi: Recte dico considerate. Dignus enim habitus est glorie pre Moyse tanto amplioris quanto ampliorem honorem habet non dico ab operibus artifex, sed quoniam domus ipsa ille qui fabricavit eam. Non ait: Moyses quidem est servus, Christus vero Dominus, quod tamen latenter significat ubi ait: Ampliorem honorem quam domus habet ille qui fabricavit eam. Si enim domus est populus, Moyses autem de populo erat, de domo igitur erat. Omnis namque. Quasi: Recte dico ampliorem quam domus honorem habet qui fabricat eam, quia omni facture factor eius preponitur. Hec autem domus est factura. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Ergo et ista fabricata est ab aliquo. Quis est ille? Eo nomine per quod eius pre Moyse certa sit gloria subiecit dicens: Deus qui creavit omnia. Deinde quod Moysen servum, Christum vero dominum cum dicebat ampliorem quam domus habet honorem qui fabricavit eam, volebat intelligi, aperit cum de utrisque quam habent in domo fidelitate repetit et ait: Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo non sua, sed eius, id est Dei patris et Christi tamquam famulus in testimonium, id est non ut auctor faciendorum, sed testis illorum que antequam fierent predicenda erant. Christus autem fidelis tamquam filius patri in domo cum ipso patre suo. Quam vero domum velit hic et supra intelligi, tandem explanat dicens: Que domus sumus nos renati, si tamen fiduciam et gloriam spei, id est spem glorie future, firmam teneamus usque in finem vite, quando quod speratur habebitur.
1 [•III•] Hic incipit capitumlum 3 marg. Zw58
marg.| {GME73.}¶Qua propter etc. Sicut supra cum pre angelis et prophetis Christum commendasset in multis, intulit oportere nos observare que ab illo audivimus. Ita nunc quoque ostenso quod salvare possit et quod convenienter fecerit commendato etiam ipso pre Moyse specialiter, infert et utens verbis prophete monet, ne quis ab eo per infidelitatem promissam requiem amissurus discedat. Quasi: Pre Moyse famulo Christus Deus Dei filius amplioris glorie dignus habitus est, Quapropter sicut etc. Et est ordo verborum: Sicut dicit spiritus sanctus per prophetam de hoc tempore gratie, si audieritis vocem eius loquentis in filio, hodie, id est novissime in diebus gratie, nolite obdurare corda vestra, sicut etc. Similiter et ego vos ammonens {Zw58 f. 180v) dico: O fratres, videte ne forte etc. Dominus enim per prophetam ad eos qui post adventum Christi audituri erant vocem Dei loquentis in ipso dirigens verba dixit: Vos populus, vos oves eius, si hodie, id est in tempore gratie audieritis vocem eius, nolite obdurare corda vestra, id est non per infidelitatem sitis lapidei sicut fuerunt patres vestri in exacerbatione facta in deserto secundum diem, id est in die temptationis. In deserto inquam, ubi temptaverunt me an possem tanto populo ibi mensam parare. Probaverunt me et viderunt oculis opera mea magne virtutis quadraginta annis. Propter quod, id est quia temptaverunt, infensus, id est iratus fui generationi huic tam male et dixi prius per Moysen et prophetas, deinde per filium et Apostolos: hii semper errant, et hoc corde, id est serio. Ipsi vero quamvis eos sic et sic monerem non agnoverunt vias meas iustificationum. Quibus iuravi, id est firmiter statui non in pace mea quam iuravi sancto meo: si David mentiar etc., sed in ira mea dicens: Si introibunt in requiem meam terre promissionis. Quasi: Erit hoc vel hoc quodlibet impossibile. Videte. Quasi: Spiritus sanctus per prophetam eos, quibus in tempore gratie Christus erat locuturus, ita monet: Sicut autem per prophetam, ita et per me idem spiritus vos ammonet dicens: Videte, fratres, ne forte etc. Quasi: Quod facile potest contingere: In aliquo vestrum sit cor malum incredulitatis, id est cor incredibile de gratia facta sine lege per Christum, quod non leve putandum est, quoniam hoc est cor discedendi a Deo vivo. Quasi: A quo discedentes vitam perdunt, sed potius adhortamini vosmetipsos, alii alios, vel unusquisque se ipsum per singulos dies, donec, id est quamdiu cognominatur illud hodie, id est tempus gratie, de quo in predicto psalmo aiebat propheta: Nemo desperet quoniam siquis peccat dimittitur, et ideo vos frequenter adhortamini, ut non obduretur quis fallacia peccati, id est peccato infidelitatis fallente nos et in profundum iniquitatis ubi peccator contempnit nos impellente. Quod nobis non convenit. Sumus enim facti participes Christi, id est nos tamquam membra illi tamquam capiti per gratiam quodammodo uniti, si tamen retineamus usque ad finem vite firmum initium substantie eius, id est fidem per quam subsistere in eo incipimus et divine substantie participamus, dum dicitur hodie si vocem eius etc. Quidam enim. Quasi: Recte dico quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim quamvis audientes vocem Dei de requie in terra promissionis futura, tum in multis et maxime cum audirent inexpugnabiles viros esse in terra promissionis, exacerbaverunt eum dicentes: revertamur in Egyptum, sed non universi sicut iosue et caleph qui per Moysen profecti sunt ab Egypto. Quasi: Ita et vos a tenebris huius mundi per Christum. Quibus autem. Horum generationi que ab egypto sunt profecti infensus est, et hoc quadraginta annis. Hunc numerum annorum ideo commemorat, quoniam eo vita nostra signatur. Quia namque denarius numerus qui limes est plenitudinem significat, et quaternarius quatuor tempora decies quatuor temporum plenitudinem signat. {Zw58 f. 181v } Infensus ergo eis dicitur Dominus quadraginta annis, id est plenitudine vite sue peccantibus.
marg.| {GME73.}Unde supponit: Nonne his. Quasi: Certum est quod his qui peccaverunt, quorum cadavera ad manifestandam iram prostrata sunt in deserto sine sepultura feris et auibus exposita. Quibus autem iuravit non intrare in palestine promisssam bonis requiem, nisi illis qui increduli fuerunt Domino promittenti? Et iram Dei experti videmus quia non potuerunt intrare in illam palestine requiem ipsius, et hoc propter incredulitatem. Quasi: Similiter et vos non intrabitis in eternam, si increduli fueritis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_3)

Notes :