Capitulum 11
Numérotation du verset
Hbr. 11,1
Est autem fides
sperandarum1
1 sperandarum] sperandorum
Weber
substantia
rerum
argumentum non apparentium2.
2 appparentium] parentum
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 11,2
In hac
enim testimonium
consecuti sunt
senes.
Numérotation du verset
Hbr. 11,3
Fide intelligimus
aptata esse secula verbo Dei,
ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Numérotation du verset
Hbr. 11,4
Fide
plurimam
hostiam Abel quam Cain obtulit Deo,
per quam
testimonium
consecutus est esse iustus,
testimonium perhibente muneribus eius Deo,
et per illam
defunctus adhuc loquitur.
Numérotation du verset
Hbr. 11,5
Fide
Enoch translatus est
ne videret mortem,
et non inveniebatur
quia transtulit illum Deus,
ante translationem enim
testimonium habebat
placuisse Deo.
Numérotation du verset
Hbr. 11,6
Sine fide autem
impossibile est Deo placere quemquam3.
3 Deo...quemquam] placere
Weber
Credere enim oportet accedentem
ad Deum,
quia est
et
inquirentibus
se remunerator sit4.
4 sit] fit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 11,7
Fide Noe
responso accepto de his que adhuc non videbantur,
metuens
aptavit arcam in salutem domus sue per quam
damnavit
mundum,
et iustitie
que per fidem est heres est institutus.
Numérotation du verset
Hbr. 11,8
Fide
qui vocatur Abraham
obedivit
in locum exire quem accepturus erat in hereditatem, et exiit nesciens quo iret.
Numérotation du verset
Hbr. 11,9
Fide demoratus5 est in terra repromissionis,
5 demoratus] moratus
Weber
tamquam in aliena
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
Numérotation du verset
Hbr. 11,10
Exspectabat enim
fundamenta
habentem civitatem
cuius artifex et conditor Deus.
Numérotation du verset
Hbr. 11,11
Fide et ipsa Sara sterilis
virtutem
in conceptione6 seminis accepit,
6 conceptione] conceptionem
Weber
etiam preter tempus etatis, quoniam
fidelem credidit esse eum7 qui repromiserat8
7 eum]
om. Weber
|
8 repromiserat] promiserat
Weber
|
Numérotation du verset
Hbr. 11,12
Propter quod
et ab uno
orti sunt et hoc9 emortuo tamquam sidera celi in multitudinem,
9 hoc] hec
Weber
et sicut arena
que est ad oram maris innumerabilis.
Numérotation du verset
Hbr. 11,13
Iuxta fidem defuncti sunt
omnes isti,
non acceptis
repromissionibus,
sed a longe eas aspicientes,
et salutantes, et confitentes
quia peregrini et hospites sunt super10 terram.
10 super] supra
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 11,14
Qui enim hec dicunt, significant se patriam inquirere.
Numérotation du verset
Hbr. 11,15
Et si quidem illius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi,
nunc autem meliorem appetunt, id est celestem.
Ideo
non confunditur
Deus
vocari Deus eorum
paravit enim illis
civitatem.
Numérotation du verset
Hbr. 11,17
Fide
obtulit Abraham, Isaac cum temptaretur
et unigenitum offerebat in quo11 susceperat
11 in quo] qui
Weber
repromissiones,
Numérotation du verset
Hbr. 11,18
ad quem dictum est : quia in Isaac vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset
Hbr. 11,19
arbitrans
quia et a mortuis
potens est suscitare12 Deus,
12 est suscitare]
inv. Weber
unde eum et in parabolam13
13 parabolam] parabola
Weber
accepit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,20
Fide
et de futuris
benedixit Isaac
Iacob et Esau.
Numérotation du verset
Hbr. 11,21
Fide et14 Iacob moriens, singulis
14 et]
om. Weber
filiorum
Ioseph benedixit,
et adoravit fastigium virge eius.
Numérotation du verset
Hbr. 11,22
Fide
Ioseph moriens de profectione
filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,23
Fide Moyses,
natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem,
et non timuerunt regis edictum.
Numérotation du verset
Hbr. 11,24
Fide Moyses
grandis factus negavit se esse filium filie pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei,
quam temporalis
peccati habere iocunditatem,
Numérotation du verset
Hbr. 11,26
maiores estimans divitias15 thesauro Egyptiorum improperium Christi,
15 estimans divitias]
inv. Weber
aspiciebat enim in remunerationem.
Numérotation du verset
Hbr. 11,27
Fide reliquit Egyptum
non veritus animositatem regis,
invisibilem enim tamquam videns
sustinuit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,28
Fide
celebravit
Pascha
et sanguinis effusionem,
ne qui vastabat
primitiva
tangeret eos.
Numérotation du verset
Hbr. 11,29
Fide
transierunt mare Rubrum
tamquam per aridam terram,
quod experti Egyptii devorati sunt.
Numérotation du verset
Hbr. 11,30
Fide muri Hiericho corruerunt circuitu16 dierum septem.
16 corruerunt circuitu] ruerunt circuiti
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 11,31
Fide Raab meretrix non periit cum incredulis
excipiens exploratores cum pace.
Numérotation du verset
Hbr. 11,32
Et
quid adhuc dicam ?
Deficiet enim me tempus
enarrantem de Gedeon,
Barach,
Samson,
Iepte,
David et Samuel, et prophetis,
Numérotation du verset
Hbr. 11,33
qui per fidem
devicerunt regna, operati sunt iustitiam,
adepti sunt
repromissiones,
obturaverunt ora leonum,
Numérotation du verset
Hbr. 11,34
extinxerunt impetum ignis,
effugaverunt17 aciem gladii,
17 effugaverunt] effugerunt
Weber
convaluerunt de infirmitate,
fortes facti sunt
in bello,
castra verterunt
exterorum,
Numérotation du verset
Hbr. 11,35
acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos,
alii autem
distenti sunt
non suscipientes redemptionem
ut meliorem invenirent
resurrectionem.
Numérotation du verset
Hbr. 11,36
Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres,
Numérotation du verset
Hbr. 11,37
lapidati sunt,
secti sunt,
temptati sunt,
in occisione gladii
mortui sunt,
circuierunt
in melotis
in pellibus caprinis, egentes,
angustiati,
afflicti,
Numérotation du verset
Hbr. 11,38
quibus
dignus non erat mundus,
in solitudinibus errantes in montibus,
et in18 speluncis
18 in]
om. Weber
et in cavernis terre.
Numérotation du verset
Hbr. 11,39
Et hii omnes
testimonio fidei probati,
nunc19
19 nunc]
om. Weber
non acceperunt repromissionem,
Numérotation du verset
Hbr. 11,40
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis
consummarentur.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Hbr. 11,1
marg.|
[GME73.11.1]
1
Est autem fides
etc. Adhuc eos ad patientiam exhortaturus de fide interserit et eius dignitatem et usum plurima exemplorum luce ostendit. Quasi: Iustus ex fide vivit.
Est autem fides
etc. A
1
Hic incipit capitulum 11 : + [•XI•] marg. Pi125
marg.|
[GME73.11.1-2]
[Augustinus]
2 Hic dicendum, quod fides est veritatis cuiuslibet rei cum assensione perceptio. Plurima tamen sunt que, si quis aliter quam sint etiam cum assensionem percipiat, non dicitur infidelis. Non enim Iacob dicendus est infidelis eo quod viventem filium a bestia credebat occisum, neque petrus qui cum vere educebatur de carcere existimabat se visum videre. In eodem quoque rerum genere, si quis prout est etiam cum assensione rei veritatem percipiat, non ideo fidelis vocatur ut, si de vi et numero elementorum, de motu et ordine et de effectibus siderum, de generibus et naturis creaturarum, de spatiis locorum et temporum, de signis eventurorum, et postremo si quis rerum potuit cognoscere causas, unde tremor terris, qua vi maria alta tumescunt obicibus ruptis rursumque in se ipsa residunt et multa huiusmodi sicut se habent percipiat, non ideo a nobis fidelis esse dicitur. Ex quibus manifestum est rerum invisibilium et ad religionem pertinentium per quandam excellentiam fidei vocari. Hec ergo quanti sit meriti primum demonstrat Apostolus dicens: Fides est substantia rerum sperandarum, id est per quam ea que nondum videntur promissa fidelibus premia iam quodammodo in eis subsistere dicuntur. Sicut enim per solam gratiam electis invisibilia premia post hanc vitam, ita et per solam gratiam eisdem in hac vita invisibilium cum assensione perceptionem se daturum promisit. Cum igitur alterum promissorum dando invisibilium fidem implevit, de alterius, id est invisibilium in futuro premiorum impletione indubios reddidit. Unde addit: Argumentum non apparentum3. Hac fide non tantum hoc tempore gratie, sed etiam ante iusti appellati sunt multi.
2
marg. Fi33 Zw58
3 apparentum]
sic Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,2
marg.|
[GME73.11.]
Senes
enim, id est antiqui patres
sunt consecuti,
id est habuerunt a Deo et hominibus testimonium iustitie. Quod autem fides sit invisibilium assensio plurimis apparet exemplis.
Numérotation du verset
Hbr. 11,3
marg.|
[GME73.11.]
Fide
namque
intelligimus secula
esse
aptata verbo Dei.
Secula vocat que esse ceperunt ex nihilo ut mundum et ea que nascuntur in mundo, que omnia primo Deus simul fecisse legitur, deinde ordinata distinctione formasse.
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
4 Illam vero omnium simul informem et confusam creationem aliqui vocaverunt chaos, Moyses abyssum, et etiam propter infirmos qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere vocavit eam nominibus visibilium, hoc est celum et terram et aquam, non quia ipsa iam hic erat, sed quia hoc esse poterat immo futura erat. Quod autem informis materia fuerit quam his nominibus appellaverit ex eo intelligitur, quod cum dixisset: in principio fecit Deus celum et terram, subiunxit: Terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebre erant super faciem abyssi et spiritus Domini ferebatur super aquas. Invisibilis recte fuisse dicitur propter obscuritatem. Tenebre quoque esse5 super faciem abyssi dicuntur non quia tenebre aliquid sint quod abysso superfuisse [Zw58 f. 192v] credatur, sed quia ubi lux non est tenebre esse dicuntur que sunt absentia lucis, sicut silentium non est aliquid sed absentia soni, et nuditas non est nisi absentia vestimenti, et inanitas non nisi absentia corporis. Aque etiam hic nomine recte vocata est illa materia, quia in terra omnia formari atque nutriri ab humore incipiunt, ad que formanda super aquam fuisse Dei spiritus dicitur sicut rebus ex materia fabricandis voluntas artificis materie superfertur. Tot autem vocabulis et non uno illam informem materiam appellavit, ne si uno putaretur hoc esse quod illo solet intelligi. In hac ergo materia omnia simul creata postea Deus divisit, ut ex invisibilibus quod erant ipsa hec que vero nomine vocantur celum, terra, aqua fierent visibilia. Unde potest dici quod ex invisibilibus, id est iuxta invisibile exemplar quod erat in sapientia Dei facta sunt hec visibilia.
4
marg. Zw58
5 esse] + vel fuisse
interl. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,4
marg.|
[GME73.11.]
Fide plurimam.
Quod antiqui testimonium iustitie consecuti sunt manentes in invisibilium fide per aliquid ostendit dicens: Fide assentiendo invisibilibus abel Deo obtulit hostiam plurimam, id est que apud Deum pluris fuit quam ea quam obtulit Cain6, per quam fidem esse iustus testimonium consecutus est etiam a Christo dicente: a sanguine Abel iusti, et etiam Deo perhibente testimonium muneribus eius, cum ea igne de celo misso consumpsit, et per illam fidem, id est in illa fide manens defunctus adhuc exempli ratione ceteris omnibus, ut ex fide iustificari se putent loquitur.
6 Cain] + Nota usque ad calcem pagine protelata Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,5
marg.|
[GME73.11.5]
Fide
quoque intelligitur quod
Enoch
in paradisum, unde Adam eiectus est, est translatus, ne non dico sentiret in se, sed nec etiam videret in aliis mortem, et non
inveniebatur
in aliqua mundi parte,
quia transtulit illum
Dominus quasi qui poterat eum ab omnium conspectu abscondere. Et merito creditur a Deo translatus.
Ante translationem enim habebat testimonium,
id est multi testabantur
placuisse
eum
Deo.
Hoc autem erat per fidem.
Numérotation du verset
Hbr. 11,6
marg.|
[GME73.11.6.1] Nam
impossibile est aliquem placere Deo sine fide
invisibilium. Et quorum maxime aperit dicens: Quemlibet enim accedentem ad Deum oportet
credere,
id est cum assensione percipere de universorum auctore, quia est vere simpliciter et immutabiliter id quod est, nec est aliud esse ei, et aliud aliquid esse. Quod ipse intelligi voluit cum ait: Ego sum qui sum. Et: qui est misit me ad vos. Item de morali cultu, quod universorum intentione ille solus inquiritur, et de premiis quibus ipse sit remunerator inquirentibus, non aliud quam se.
marg.|
[GME73.11.6.2] Attende quod hoc loco generaliter una omnium temporum est fides diffinita, secundum cuius partes vel modos vel temporum diversitatem dicitur alibi iustorum quidam esse profectus ex fide in fidem.
7
marg.|
[GME73.11.7.1]
Fide Noe
accepto
responso
a Domino dicente: finis est omnis carnis, metuens de his que adhuc non videbantur, id est de diluvio, aptavit etc.
Per quam
fidem vel per quam arcam, quam cum videret fabricari non credidit,
damnavit
, id est damnabilem ostendit mundum, et est
institutus
a Deo in exemplum aliorum heres, id est possessor
iustitie
que per fidem invisibilium est.
Numérotation du verset
Hbr. 11,8
marg.|
[GME73.11.8.1]
Fide qui
nunc
vocatur Abraham,
cum prius vocaretur Abram, Domino dicentia: Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi [Zw58 f. 193v] demonstrabo, obedivit etc.
a Cf. Act. 7, 3.
marg.|
[GME73.11.8.2] Attende quod iam egresso de terra Chaldeorum et iam constituto in Mesopotamia dictum est ei hoc. Unde potest intelligi, quod non corpus quod iam inde exierat, sed animum quo inde non exierat cum adhuc revertendi spe et
desiderio
teneretur avellit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,9
marg.|
[GME73.11.9]
Fide
alterius et melioris quam non videbat terre
moratus
est etc.
cum Isaac
, id est qualiter
Isaac
etc. Cur?
Tamquam
et
in aliena
et
in casulis?
Numérotation du verset
Hbr. 11,10
marg.|
[GME73.11.10]
Exspectabat enim,
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 11,11
marg.|
[GME73.11.11]
Fide et ipsa Sara
etc. Recte ait ‘
fide’
etsi enim non plena fide ex gaudio prius risit, post tamen verbis angeli in fide solidata fuit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,12
marg.|
[GME73.11.12]
Propter quod,
id est quia fidelem credidit et ab uno utero vel a patre Abraham
et hoc emortuo orti sunt tamquam
etc. Emortuum ad opus concipiendi dicit uterum Sare, non modo propter sterilitatem, sed quia erat etiam preter tempus etatis. Quod tamen tempus etatis minime noceret si vir senex non esset. Nam femina etiam provectioris etatis, si ei solita mulierum menstrua adhuc fluant, de iuvene parere potest, de seniore non potest. Ipsum vero Abraham senem ad opus gignendi emortuum dicit, non absolute sed quantum ad senectutem sare. Senior enim gignere potest, sed non nisi de adolescentula non potest, sicut ipse Abraham post mortem sare de cethura gignere potuit.
Tamquam sidera
dicit quantum ad bonos, qui virtutum luce et multitudine recte sideribus comparantur. Sicut arena dicit quantum ad malos, qui sicut arena steriles sunt et multi ad oram maris, id est iuxta ritus amare et que omni vento doctrine movetur gentilitatis.
Numérotation du verset
Hbr. 11,13
marg.|
[GME73.11.13]
Iuxta fidem,
id est firma fide invisibilibus adherentes
defuncti sunt omnes isti
non acceptis in terra repromissionibus, sed a longe sicut naute terram quam desiderant eas etc. et confitentes, quia non habent hic manentem civitatem sed peregrini etc. Et recte dico a longe eas ascpicientes.
Numérotation du verset
Hbr. 11,14
marg.|
[GME73.11.14]
Qui enim dicunt hec,
quia
hospites et peregrini sunt super terram
significant etc. Nunc autem, quoniam cum tempus haberent ad illam de qua exierant revertendi nolebant reverti, patet quod
meliorem,
etc.
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
7 Ideoque ille qui dicitur Deus angelorum et generaliter omnium creaturarum non confunditur vocari specialiter Deus eorum ut Deus patrum nostrorum et Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Non autem frustra hunc honorem eis tribuit, sed quia in eis novit sinceram et precipuam caritatem et quia specialiter in his tribus consummavit mirabile sacramentum futuri populi. Per liberas enim genuerunt non solum in libertatem, ut Abraham per Saram, Isaac per Rebeccam, Iacob per Liam et Rachel, verum etiam in servitutem ut Isaac per rebeccam Esau, cui dictum est: eris servus fratris tui, et per ancillas genuerunt non solum in servitutem sicut Abraham per agar Ismaelem, verum etiam in libertatem sicut Iacob per Balan Dan et Neptalim et per zelpham gad et aser. Ita et in populo Dei per spiritales nascuntur non solum boni liberi sicut per paulum illi quibus ipse dixit: imitatores mei estote sicut et ego Christi, verum etiam mali servi sicut per Philippum symon, et per carnales non solum mali, sed et boni servi quibus dicitur: Que dicunt facite, secundum opera autem eorum nolite facere. Hoc sacramentum in populo Dei quisquis [Zw58 f. 193v] prudenter agnoscit unitatem spiritus in vinculo pacis usque in finem, quibusdam coherendo, quosdam tolerando custodit.
7
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,17
marg.|
[GME73.11.17]
Fide
invisibilium
Abraham obtulit,
id est offerre voluit Isaac
cum temptaretur
a Domino, id est cum sibi ipsi et etiam aliis quam firme fidei esset cum ostenderet et unigenitum offerebat, etc.
Numérotation du verset
Hbr. 11,18
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Hbr. 11,19
marg.|
[GME73.11.] Si quis autem querat quomodo Deum veracem esse credebat, ait:
Arbitrans
etc. Unde quoniam scilicet tantam fidem habebat et
in parabolam
eum
accepit,
id est non solum re, sed etiam significatione.
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
8 Per Isaac enim intelligitur Christus de quo Apostolus: Proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum. Qui crucem suam sicut Isaac ligna quibus imponeretur portavit. Per arietem quoque qui cornibus inter vepres herebat quo immolato sacrificium impletum est idem Christus intelligitur, qui antequam immolaretur est spinis iudaicis coronatus.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,20
marg.|
[GME73.11.]
Fide et de futuris
que non videbantur habita
Isaac benedixit Iacob et Esau
hac scilicet figura minorem maiori proponens, quod Christianus populus posterior erat priori iudaico populo preponendus. Iacob quoque moriens singulos filiorum Ioseph, id est Manassen et Ephraim, fide de his qui non videbantur habita benedixit et cancellatis manibus maiori minorem preposuit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,21
marg.|
[GME73.11.]
Et adoravit fastigium virge eius
ad litteram, forte tulerat a filio virgam quando ei idem filius iurabat, et dum eam teneret post verba iurantis mox adoravit eum. [
r.
]
9 Non enim pudebat eum ferre tantis per insigne potestatis filii sui, ubi regnum Christi futurum in gentibus prefigurabatur.
9
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,22
marg.|
[GME73.11.] Fide invisibilium Ioseph etc., et de ossibus inde deportandis mandavit.
Numérotation du verset
Hbr. 11,23
marg.|
[GME73.11.] [
Haimo
] Sciendum quod non solum tribus Ioseph ossa patris sui, sed etiam relique tribus ceterorum patriarcharum ossa secum in terram promissionis detulerunt sepelieruntque ea in sychem, que fuit in possessione tribus Ioseph. [
Nota4
]
10 Abraham quoque et Isaac et Iacob in spelunca duplici ubi Adam et Eva quiescebant sepulti sunt. Quod non cura sepulchrorum voluerunt, sed ut in terra illa Domino resurgente resurgerent. Moyses quoque ex quo natus est fide parentum occultatus est in carecto fluminis mensibus etc. eo quod vidissent elegantem infantem. Ab ipso enim ortu et magna fuit illi infusa gratia venustatis, unde per ipsum magnum quid parentes eius speraverunt futurum et non timuerunt regis edictum, qui omnes masculos filios Iudeorum necari preceperat.
10
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,24
marg.|
[GME73.11.]
Fide Moyses grandis factus
etc. Improprium Christi, quod scilicet a fratribus suis quos liberare volebat similiter sustinuit sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi enim Christo dixerunt: demonium habes, et isti Moyse: vis nos interficere sicut interfecisti Egyptium? Quod tamen patienter sustinuit sicut et Christus.
Numérotation du verset
Hbr. 11,25
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Hbr. 11,26
marg.|
[GME73.11.]
Aspiciebat enim in
eternam patienter sustinentium
remunerationem.
Cum autem quidam hebreus qui faciebat iniuriam fratri suo increpatus [Zw58 f. 194v] a Moyse diceret eidem Moyse: numquid interficere me vis sicut interfecisti Egyptium? reliquit Egyptium Moyses et fugit in terram madian hac fide quod eum Dominus liberaret. Ideoque quamvis exterius se timere regem ostenderet, verum est tamen quod non est veritus animositatem regis. Noluit tamen ibi manere, ne causa iactantie videretur se in apertum periculum precipitare et quod diabolicum est Deum temptare. Sancti enim, quamdiu habent quod faciant, non debent temptare Deum, sed cedere sicut Dominus sepe cessit Iudeis et etiam precepit suis dicens: Si vos persecuti fuerint in civitate una, fugite in aliam.
Numérotation du verset
Hbr. 11,27
marg.|
[GME73.11.] Vel fide reliquit Egyptium cum educeret inde filios Israel, non veritus etc.
Numérotation du verset
Hbr. 11,28
marg.|
[GME73.11.]
Fide
qua populum Israel credidit transiturum
celebravit pascha et sanguinis
quo postes linirentur
effusionem, ne
angelus percutiens qui vastabat primogenita Egyptiorum tangeret eos. Quod utique factum est in figura liberandorum per sanguinem Christi.
Numérotation du verset
Hbr. 11,29
marg.|
[GME73.11.] Fide qua preter argumenta nature Deo crediderunt
transierunt mare
etc. Quod, id est credentibus hanc esse factam gratiam Egyptii experti sunt, in eo quod sine fide transire presumentes devorati sunt, sicut et per baptismum fideles transeunt remissis peccatis tamquam Egyptiis cum diabolo principe tenebrarum summersis.
Numérotation du verset
Hbr. 11,30
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Hbr. 11,31
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Hbr. 11,32
marg.|
[GME73.11.] Fide quam Israelite preter nature rationes habebant
muri Hiericho corruerunt
completo a levitis arcam portantes et eneis tubis clangentibus circuitu septem dierum, sicut et huius mundi obstacula ad voces predicantium cadunt, dum ecclesia tamquam arca circumquaque per orbem terrarum Christo tamquam iosue duce movetur. Raab etiam meretrix fide qua terram promissionis Iudeis tradendam credidit non periit etc. Sic et ecclesia prius fornicata cum idolis duo testamenta per Apostolos tamquam exploratores a Christo missos credendo excepit et ita non cum infidelibus periit. Et quid adhuc dicam? Quasi: Multa credentium exempla posui et adhuc possem ponere plura, sed si voluero singula persequi que et a quibus fide sunt facta, deficiet me vite tempus enarrantem de gedeon etc. qui per fidem vicerunt regna sicut in libris iudicum et regum legitur, operati sunt iustitiam obediendo divinis preceptis.
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
11 Unde non culpatur Abraham sed potius laudatur qui filium suum occidere voluit. Quod autem Iepte filiam suam occidit, ut quasi impleret quod voverat scilicet se immolaturum Deo quod sibi redeunti de prelio victori primitus occurreret, queritur an pro iussu Dei habendum sit. Et similiter quod samson se cum hostibus oppressit. Et dicimus quod hec non aliter nisi quia spiritus latenter iusserat excusatur.
11
marg. Zw58
+ D.M.
Numérotation du verset
Hbr. 11,33
marg.|
[GME73.11.]
[Hieronymus]
12 Vel non laudantur hic Iepte et Samson in aliquo nisi quod
per fidem
hostes superaverunt: adepti sunt repromissiones vel vincendi hostes ad litteram, vel vitia superandi vel quelibet alia.
Obturaverunt ora leonum,
plurale pro singulari.
12
marg. Zw58
, + Nota 3
Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,34
marg.|
[GME73.11.] [Zw58 f. 194v] Hoc enim solus Daniel fecisse legitur: Extinxerunt impetum ignis ut tres pueri missi a nabuchodonosor in fornacem.
Effugarunt aciem gladii,
id est exercitus armatorum ut iosue, Samson, David, et alii multi. Convaluerunt de infirmitate ut Iob et Ezechias. Fortes facti sunt in bello, quo pauci multos vicerunt duce iosue vel samson vel iuda machabeo vel aliis. Castra exterorum, id est inimicorum sepe in fugam verterunt.
Numérotation du verset
Hbr. 11,35
marg.|
[GME73.11.] Mul
i
eres etiam
mortuos filios suos acceperunt de resurrectione,
id est per resurrectionem ut eos qui per Eliam et Eliseum suscitati sunt.
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
13 Hic dicendum quod in veteri testamento sepe patribus in his que dicta sunt et huiusmodi aliis terrena est a Deo collata felicitas, ne illius quamvis ad veterem hominem pertinentis alius quam ipse putaretur esse largitor. In Christo autem novo homine novis nova promittuntur, id est eterna que modo sunt in fide postea erunt in specie. Unde et ipse Christus tamquam derelictus a Domino in conspectu omnium patitur et etiam moritur. Sed resurrectionem suam non aliis nisi suis ostendit, ut ibi discerent quid sibi sperarent. Unde et Iacobus veteris et Novi Testamenti dispensationem dividens sustinentiam inquit: Iob audistis et finem Domini vidistis. Non ait: Sustinentiam et finem Iob cui duplicia in temporalibus restituta sunt, sed ait: sustinentiam Iob et finem Domini. Tamquam diceret: Mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia bona speretis que illi aucta redierunt, sed eterna potius que in Domino precesserunt.
13
marg. Zw58
marg.|
[GME73.11.]
[Augustinus]
14 Tamen et in Novo Testamento non defuerunt temporali felicitate pollentes et in ea misericordiam Dei experientes et in illis patribus Veteris Testamenti, quamvis rara tamen fuerunt, aliqua exempla patientie a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie de quibus supponit dicens:
Alii autem
etc. Quasi: Tam magna per fidem fecerunt, tanta etiam per fidem passi sunt, quod alii distenti sunt in tormentis ut Machabei non suscipientes redemptionem, id est non curantes presentem a tormentis liberationem ut meliorem etc.
14
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,36
marg.|
[GME73.11.]
Alii vero ludibria
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 11,37
marg.|
[GME73.11.]
Lapidati sunt
ut Ieremias in Egypto, Ezechiel in Babylone.
Secti sunt
ut Isaias. Hoc quoque plurale pro singulare est satis consueta locutio ut in Psalmob: « Astiterunt reges terre » pro Herode « et principes » pro Pilato.
Temptati sunt
promissionibus.
In occisione gladii mortui
sunt ut Urias, Iosias et alii multi.
Circuierunt
diversa loca mundi in melotis, id est vilibus rudis lane tunicis induti. Est enim melotida rudis lana. In pellibus caprini, id est vilibus et asperis pellibus tecti. Vel quod dicit: in melotis, exponit dicens: In pellibus caprinis.
b Ps. 2, 2.
marg.|
[
Haimo
]
15 Dicunt enim quidam melotam esse genus vestis facte ex pellibus caprinis, qua propter asperitatem Elias usus est et adhuc aliqui utuntur Egyptii. Alii dicunt esse ex pellibus cuiusdam [Zw58 f. 195v] animalis quod vocatur taxus et melus, cuius pellis hyspida esse fertur.
15
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 11,38
marg.|
Sequitur: Egentes necessariis, angustiati cura animi, afflicti diversis tribulationibus
quibus,
id est quorum conversatione,
non erat dignus mundus,
id est amatores mundi,
in solitudinibus errantes
ut Elias et filii prophetarum sub Iezabel, quos Abdias tunc quinquagenos pavit
, in montibus
et
in speluncis
naturalibus
et in
factis
cavernis terre.
Numérotation du verset
Hbr. 11,39
marg.|
[GME73.11.]
Et hii.
Quasi: Tanta antiqui fideles fecerut aut passi sunt, et tamen hii omnes probati esse iusti ex gratia testimonio fidei, vel probati esse fideles testimonio fidei, id est operibus quibus eos esse fideles ostendebatur, non tunc acceperunt beatitudinis repromissionem, immo usque ad adventum Christi ad inferos descendebant, Deo pro nobis melius providente, ne scilicet sine nobis consummarentur plena remissione aut perfecta beatitudine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_11)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_11)
Notes :