Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Idc. 10,1 

Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola1 filius Phua2 patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim
1 Thola] Tholaa Ed1530 |
2 Phua Λ L T Φ ΘG Ψ Ω MLP Ed1530 Clementina ] Fua ΩJ, Phoa ΩS Weber |
Numérotation du verset Idc. 10,2 

et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque est ac sepultus3 in Sanir.
3 est – ac sepultus] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,3 

Huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
Numérotation du verset Idc. 10,4 

habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum que ex nomine eius sunt appellate4 Avothiair5 id est oppida Iair usque in presentem diem in terra Galaad.
4 s. a. ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] inv. cett. Weber |
5 Avothiair ... Ψ Ω M ΩJ Ed1530 Weber ] Anothiair ΩS Rusch , Hauoth Iair Clementina |
Numérotation du verset Idc. 10,5 

Mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon6.
6 Camon ΩP Rusch Weber ] Chamon ΩL
Numérotation du verset Idc. 10,6 

Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim7 et Astharoth et diis Syrie ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon8 et Philistiim dimiseruntque Dominum et non colebant eum.
7 Baalim plerique codd., edd. Weber] Bahalim Edmaior. |
8 Ammon Cor2 ( AMMON per m geminam antiq. secundum hebr. ubique scribunt) ΩL Rusch Weber ] Amon ΩP |
Numérotation du verset Idc. 10,7 

Contra quos Dominus iratus tradidit eos in manus9 Philistiim et filiorum Ammon
9 manus] manu Weber
Numérotation du verset Idc. 10,8 

afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei que est in Galaad,
Numérotation du verset Idc. 10,9 

in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis.
Numérotation du verset Idc. 10,10 

Et clamantes ad Dominum dixerunt: Peccavimus tibi quia dereliquimus Dominum10 Deum nostrum et servivimus Baalim.
10 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,11 

Quibus locutus est Dominus: Numquid non Egyptii et Amorrei filiique Ammon et Philistiim
Numérotation du verset Idc. 10,12 

Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum?
Numérotation du verset Idc. 10,13 

Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos. Idcirco non addam ut ultra vos liberem.
Numérotation du verset Idc. 10,14 

Ite et invocate deos quos elegistis. Ipsi vos liberent in tempore angustie.
Numérotation du verset Idc. 10,15 

Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos.
Numérotation du verset Idc. 10,16 

Que dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino11 Deo qui doluit super miseriis eorum.
11 Domino] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 10,17 

Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
Numérotation du verset Idc. 10,18 

Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex12 nobis contra filios Ammon ceperit dimicare erit dux populi Galaad.
12 ex] e Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset Idc. 10,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 32v b
Numérotation du verset Idc. 10,1 
ad litteram
marg.| marg.| {219} Post Abimelech. Hic describitur quinta tribulatio filiorum Israel a que liberati fuerunt per Iephie. Et primo ponitur pondus tribulationis, secundo modus liberationis, c. 11. tertio impetus seditionis. 12 capitulo Prima in duas, quia primo describitur tempus pacis, secundo tribulationis, ibi : Filii autem Israel ut opposita iuxta se posita magis elucescant. Tempus autem pacis describitur sub duobus iudicibus successive presidentibus. Tempus autem secundi ponitur ibi : Huic successit Iair. De primo dicitur.
marg.| .1. Post Abimelech. Non dicit rex, sicut de Abimelech, qui inique usurpavit sibi nomen regium. Iste autem rediit ad modum pristinum quo iudices preerant, scilicet per modum directionis et consilii magis quam per modum dominii.
marg.| .2. Thola. Patruus est frater patris, et ideo secundum istam translationem Phua fuit frater Gedeonis. Sed sequens littera videtur repugnare, cum dicitur, Vir de Issachar. Gedeon autem fuit de tribu Manasse, ut dictum est supra 6. ca. tribus autem erant incommiste. Ad quod potest dici quod incommistio tribuum fuit sub precepto, ne commiscerentur sortes hereditatum, ut dictum fuit Nm. 35. ideo mulieres que non{220}habebant hereditatem, poterant nubere cum viris alterius tribus, ut dictum fuit ibidem : quia ex hoc non sequebatur commistio sortium. Mater autem Gedeonis secundum ista fuit huius conditionis : sic successive contraxit uni viro de tribu Manasse : et alteri de Issachar. Sciendum tamen quod ubi translatio nostra habet Phua patrui Abimelech : in hebreo habetur filii Dodo et secundum Hebreos est hoc nomen proprium patris ipsius Phua. et secundum hoc non oportet dicere quod Phua et Gedeon fuerunt fratres ex parte matris. Sciendum etiam quod Dodo apud Hebreos est etiam nomen commune, et significat patruum suum, et secundum hoc processit translatio nostra. Sicut in Latino idem nomen aliquando est proprium et commune, equivoce tamen : sicut hoc nomen Romanus aliquando accipitur pro proprio nomine unius hominis, aliquando pro nomine adiectivo communi ad omnem hominem Romanum, translatio autem nostra discrepat hic ab Hebraica, ut patet per predicta.
marg.| .3. Huic successit. Hic describitur tempus secundi iudicis. Et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Sedentes. id est mulos, secundum translationem istam. In hebreo non additur asinorum, et ideo secundum doctores Hebraicos per pullos intelliguntur hic equi iuvenes electi.
marg.| marg.| { 221 } .1. Filii autem. Hic consequenter describitur tempus tribulationis. ubi primo describitur culpa cum dicitur : Filii autem que explicantur magis in particulari, cum dicitur.
marg.| .2. Et servierunt idolis. Et nominantur hic septem idololatrie, ut patet in littera. Secundo ponitur debita pena cum dicitur : Contra quos. Et patet : Tertio penitentia cum subditur : Peccavimus tibi. Et sequitur :
marg.| .3. Quibus locutus etc scilicet per Phinees, qui adhuc vivebat : ut dicunt Hebrei. Tamen si dictum eorum est verum, erat multum antiquus, quia a tempore quo filii Israel debellaverunt Sehon et Og. et Balac usque ad tempus Iephte, qui liberavit filios Israel de hac tribulatione, fluxerunt anni trecenti, ut habetur cap. sequenti deficiunt tamen aliqui : ut dicetur. et tamen ex tunc Phinees iam erat homo perfectus : quia fuit ductor exercitus contra Madianitas : ut habetur Nm. 31. Potest etiam dici quod fuit per alium prophetam : quia non nominatur hic quis ille fuerit.
prol.| {222}
marg.| .4. Numquid non. Hic nominantur septem gentes a quibus tribulationes passi sunt filii Israel contra septem idololatrias supra nominatas in quibus deliquerant.
marg.| .5. Idcirco non. Tales negationes divini auxilii intelligende sunt sub conditione scilicet si vere non peniteant illi qui sunt in afflictione positi, ut patet ex sequentibus.
marg.| .6. Ite, et invocate. Ironice loquitur : ut de peccatis magis doleant et confundantur. ideo subditur :
marg.| .7. Dixeruntque filii Israel, etc. Et quod hec penitentia vera fuit, patet ex sequentibus.
marg.| .8. Omnia de finibus suis alienorum deo rum idola. Et ideo prius negatum auxilium concessit dominus. Ideo subditur :
marg.| .9. Qui doluit super miseriis eorum, Itaque filii Ammon, etc. id est ad bellum mutuo se convocantes et exhortantes contra Israel.
marg.| .10. Qui primus ex nobis etc. Hoc dixerunt principes de Galaad, ut aliquis cum maiori diligentia esset dux in bello : quia ad victoriam consequendam multum valet diligentia ducis et constantia ipsius.
Numérotation du verset Idc. 10,moraliter 
marg.| marg.| {219} .1. Post Abimelech. In hoc capitulo mihi non occurrit aliquid exponendum {220}mystice quod sit alicuius momenti : propter quod pertranseo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_10)

Notes :