Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Idc. 12,1 

Ecce autem in Ephraim orta est seditio1.
1 e. s.] inv. Weber
Nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum? Igitur incendimus domum tuam.
Numérotation du verset Idc. 12,2 

Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos ut preberetis mihi2 auxilium et facere noluistis.
2 p. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,3 

Quod cernens posui animam meam in manibus meis3 transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui ut adversum me consurgatis in prelium?
3 a. m. - in m. meis] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,4 

Vocatis itaque ad se cunctis viris de4 Galaad pugnabat contra Ephraim, percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse.
4 de] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,5 

Occupaveruntque viri5 Galaadite vada Iordanis per que Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: Obsecro ut me transire permittas, dicebant ei Galaadite: Numquid Ephrateus es? Quo dicente ‘non sum’
5 viri] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 12,6 

Interrogabant eum: Dic ergo sebboleth6, quod interpretatur spica7. Qui respondebat thebboleth8, eadem littera spicam exprimere non valens9. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia10.
6 sebboleth Λ Fa Π ΣTO B Amiatinus M ΦRAZGVP O ΘHAM P* ΨBDF ΩJ ΩL Rusch Ed1530 ] seboleth T ΨM Ω M, sebbolet ΣM, sibboleth ΘG² P², scibboleth Clementina , schibboleth aliae edd. , sebbolech X ΩP, sebolech ΩS, sedbolech V Cava , + sibboleth per sin zibboleth per zamach ΘG |
7 quod interpretatur spica] Cor1 (hebr. non habet) |
8 thebboleth Amiatinus Fa ΠD* ΘM ΩJ ΩL ] chebboleth Rusch , thebbolech ΩP, tebblech V, tebboleth O Λ L ΣTO M ΘHA Weber , tebbolech Cava X, gebboleth ΠD² Φ ΨDF, ieboleth ΨM, tebbolet ΣM, tebolet Λ H B, theboleth ΨB, teboleth Ω M, thebolech ΩS, cebboleth Ed1530 , sebboleth T* P*, seppolith T², zibboleth ΘG² (zi- in ras. ), sibboleth P² Clementina |
9 eadem... valens] Cor1 (hebr. non habet) |
10 42 ΩL ΩP Rusch Weber ] 43 Ω M |
Numérotation du verset Idc. 12,7 

Iudicavit itaque11 Iepte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad.
11 itaque] –que Weber
Numérotation du verset Idc. 12,8 

Post hunc iudicavit Israel Abessan
de Bethleem
Numérotation du verset Idc. 12,9 

qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit, uxores introducens in domum suam. Qui septem annis iudicavit Israel
Numérotation du verset Idc. 12,10 

mortuusque est ac sepultus in Bethleem.
Numérotation du verset Idc. 12,11 

Cui successit Ahialon12 Zabulonites et iudicavit Israelem decem annis
12 Ahialon Rusch Clementina ] Ailon ΩJM, Deialon Ω M
Numérotation du verset Idc. 12,12 

mortuusque est ac sepultus in Zabulon.
Numérotation du verset Idc. 12,13 

Post hunc iudicavit13 Israel Abdon filius Hellel Pharathonites14
13 iudicavit] + in Weber |
14 Pharathonites] scrips. hic et ubique , Pharatonites Rusch , Farathonites Weber |
Numérotation du verset Idc. 12,14 

qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit15 Israel octo annis.
15 iudicavit} + in Weber
Numérotation du verset Idc. 12,15 

Mortuusque est ac sepultus in Pharathon terre Ephraim in monte Amalech.

Capitulum 12

Numérotation du verset Idc. 12,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 33r b
Numérotation du verset Idc. 12,1 
ad litteram
marg.| marg.| {237} .1. Ecce autem. Descripta tribulatione et modo liberationis, hic consequenter describitur impetus seditionis. Et primo huiusmodi seditio describitur. secundo tempus trium iudicum succincte subditur, ibi : Post hunc iudicavit . Circa primum dicitur : Ecce autem etc. Illi enim de hac tribu erant superbi et glorie mundane cupidi, propter causam dictam superius in principio 8 capitulo et Ideo dolebant de hoc quod victoria ipsi Iephte adscribebatur, qui non erat de eorum tribu. Et ideo querebant occasionem contra eum di.
marg.| .2. Vocavique vos, etc. mentiebantur, ut patet ex sequentibus : sed gratis querebant occasionem dissensionis. et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Posui animam etc id est necessitate regente exposui periculo vitam meam pugnando cum paucis contra filios Ammon. sequitur :
marg.| .4. Pugnabat contra, etc. cuius causa subditur :
marg.| .5. Quia dixerat fugitivus etc. quod exponunt aliqui de Iephte qui fuit eiectus a fratribus suis, ut dictum est supra in principio 11. ca. sed illud quod sequitur de Ephraim, non bene consonat huic expositioni, quia non fuit de tribu Ephraim. Et ideo melius exponitur de populo Galaad : de quo subditur :
marg.| .6. Et habitat, etc. ly   habitat , non est in hebreo : sed sic habetur ibi : Fugitivus est Galaad in medio Ephraim, et in medio Manasse, {238}id est nullius momenti est aut reputationis in comparatione ad hanc tribum et ad illam, ut exponunt Heb. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Dic ergo etc. Istud quod interpretatur spica non est in hebreo sed appositum est a translatore. Hebrei autem dicunt quod schibboleth non accipitur hic in ista significatione : sed pro cursu vel impetu aque : quod Gallice dicitursil. Schibboleth enim est nomen equivocum ad utrumque, videtur tamen magis quod hic accipiatur pro sensu quem dicunt Hebrei quia Ephratei petebant ut permitterentur transire fluvium Iordanis. Et ideo de hoc examinabant eos utrum essent de Ephraim aut non. unde secundum Heb. sic dicebant eis : dic schibboleth fluvium transibo.
marg.| .8. Qui respondebat. Chebbolet. Ad cuius intellectum sciendum quod apud Heb. littera scilicet duplicatur. una vocatur Schin : et habet fortem sonum ubicumque ponatur, in principio, medio vel fine dictum, sicut nostrum scilicet quando ponitur in principio dictionis vel in fine. Alia vocatur Samech, et habet talem sonum sicut nostrum scilicet quando pronunciatur ab homine linguam blesam habente : et sonus eius appropinquat ad sonum littere que apud nos sonat. c. pro qua littera in Latino ponitur ch. unde adhuc in antiquis abbatiis que sequuntur modum pronuntiandi antiquum sic pronuntiant : dicendo Macheus ubi scribitur Mattheus. Illi autem de Ephraim vel per corruptionem lingue, vel per consuetudinem pro littera Schin pronuntiabant litteram Samech : sicut homo blesus pro hoc nomine Simon diceret Chimon. ideo subditur :
prol.| { 239 }
Numérotation du verset Idc. 12,ad litteram 
marg.| .1. Eadem littera spicam. quia pro littera Schin pronuntiabat Samech.
marg.| .2. Statimque. Per hoc scientes quod esset de Ephraim.
marg.| .3. Post hunc. Hic consequenter scribitur breviter tempus trium iudicum : quorum primus fuit.
prol.| {240}
marg.| .4. Abesan. alias Abechsan de Bethlehem. Hebrei dicunt quod iste fuit Booz, secundus fuit Ahialon, tertius fuit Abdon.
marg.| .5. Qui habuit quadraginta id est mulos, secundumtranslationem istam, ly asinarum, non habetur in hebreo : et per hoc intelliguntur equi iuvenes fortes et electi : sicut dictum fuit supra 10c. de filiis Iair.
prol.| {237}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 12
Numérotation du verset Idc. 12,moraliter 
marg.| .1. Ecce autem. Per Ephraitas qui interpretantur agentes, significantur clerici cupidi qui non student nisi ad augendum pecunias per lites et fraudes, et per prebendas malo titulo acquirendas ; et similiter per Ephraitas intelliguntur religiosi proprietarii. Hos igitur vocavit Christus per Iephte significatus, ad pugnam contra diabolum precibus devotis et sanctis exhortationibus et doctrinis, sed ipsi noluerunt venire. Insuper et domum Iephte id est ecclesiam Christi nituntur incendere igne cupiditatis, luxurie, et ambitionis. Sed per Galaaditas qui acervi testimonii interpretantur, confusibiliter debellantur, per acervos vero testimonii dicte sacre scripture significantur : per que predicti clerici et religiosi {238}viles et confusibiles declarantur, et in transitu Iordanis id est mortis, iugulantur iugulo mortis eterne. Quod autem per Iordanis transitum mors significetur, patet : quia Iordanis rivus iudicii interpretatur. Totus vero decursus vite presentis est quidam defluxus usque ad transitum mortis, qui est particulare iudicium hominis. Ecclesiast. 38 capitulo Memor esto iudicii mei : sic enim erit et tuum, mihi heri, et tibi hodie. Causa vero dicte iugulationis est, eo quod in fine vite non possunt dicere schibboleth id est spicam : que absolute sumpta significat spicam granis bonis plenam, per que signantur opera bona quorum defectum patiuntur. sed dicere possunt Chebboleth : quod interpretatur spica palee : quia secundum veritatem dici possunt spice plene paleis vanitatis et cenodoxie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_12)

Notes :