Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 

Descendit igitur Samson in Thamnatha1 vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim
1 igitur... Thamnatha] om. | Thamnatha ΩSJP Weber ] scrips. hic et ubique , Tannata Ω M, Thamnata V Cava ΩL Rusch
Numérotation du verset Idc. 14,2 

ascendit et nuntiavit patri suo et matri sue2 dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum quam queso ut mihi accipiatis uxorem.
2 sue] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,3 

Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philistiim qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe quia placuit oculis meis.
Numérotation du verset Idc. 14,4 

Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quereret occasiones3 contra Philistiim. Eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli.
3 occasiones Ω MS Rusch ] occasionem Weber
Numérotation du verset Idc. 14,5 

Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sevus et4 rugiens et occurrit ei.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,6 

Irruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta decerperet5 nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare.
5 decerperet ΠD² ΦRAZGVP² P ΨDFM Ω ΩP ] discerperet ΘAMG ΨB ΩL, discerpens Amiatinus ... Clementina , concerpens L T Ed1530 , concerperet Weber , deciperet Cor3 (al. antiq.)
Numérotation du verset Idc. 14,7 

Descenditque et locutus est mulieri que placuerat oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 14,8 

Et post aliquot dies revertens6 ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis. Et ecce examen apum7 in ore8 leonis erat ac favus mellis.
6 revertens ΩJ ΩL Rusch Weber ] revertentes ΩS |
7 apum V ... Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] apium Amiatinus Weber |
8 ore Rusch Weber ] corpore Cor1 (hebr. habet IN CORPORE LEONIS et hic et infra [v. 9]), Cor2 (pro ore ponunt CORPORE quod modernus hebr. habet utrobique sed, usque nunc, omnes libri habuerunt quod dicitur ORE), Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Idc. 14,9 

Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Numérotation du verset Idc. 14,10 

Descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim iuvenes facere consueverant9.
9 consueverant plerique codd., edd. ] consuerant V Λ L F Amiatinus Weber
Numérotation du verset Idc. 14,11 

Cum ergo10 cives loci vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo.
10 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Idc. 14,12 

Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas.
Numérotation du verset Idc. 14,13 

Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema ut audiamus.
Numérotation du verset Idc. 14,14 

Dixitque eis: De comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Numérotation du verset Idc. 14,15 

Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson. Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos11 ad nuptias ut spoliaretis?
11 v. n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,16 

Que fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: Odis12 me et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero.
12 Odis] Odisti Weber
Numérotation du verset Idc. 14,17 

Septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo, cum ei esset molesta13, exposuit. Que statim indicavit civibus suis.
13 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,18 

Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid fortius leone14? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
14 f. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,19 

Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Numérotation du verset Idc. 14,20 

Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 33v b
Numérotation du verset Idc. 14,1 
ad litteram
marg.| marg.| {245} .1. Descendit. Hic consequenter describitur occasio inuasionis Philisthinorum, que occasio data est Samsoni ex acceptione uxoris de Philistheis : ut patebit in sequentibus. Et ideo circa hoc primo describitur dicte uxoris petitio. secundo petite dispensatio, ibi : Descendit itaque. tertio dispensati acceptio, ibi : Et post aliquot dies, quarto inuasionis occasio, ibi : Cum igitur cives. Circa primum dicitur : Descendit villa est Philisthinorum ad quam venit Samson ad videndum festum quod faciebant Philisthei, quibus serviebant Hebrei sub tributo : propter quod secure poterant ad loca eorum declinare.
marg.| .2.  Numquid. hoc dicebant parentes Samsonis : quia prohibitum est Dt. 7.a. ne contrahant matrimonia cum alienigenis. Ideo subditur :
marg.| .3.  Parentes. Ex hoc autem, quod scriptura excludit parentes Samson tamen ab hac notitia, videtur, quod Samson cognoverit per revelationem voluntatem Domini circa hoc : aliter .n. peccasset si mulierem alienigenam accepisset uxorem, nisi sciret Domini voluntatem, qui poterat in precepto dispensare. Sed adhuc videtur, quod parentes eius male fecerunt illam mulierem petendo pro filio : quia hoc prohibetur Dt. 7. ubi dicitur. Filiam eius scilicet alienigene non accipies filio tuo uxorem. Dicendum quod Samson eis voluntatem Domini revelavit, licet non sit scriptum. Erant .n. devoti : et ideo non est verisimile, quod fecissent contra preceptum Domini : nisi Samson eis dixisset hoc esse de voluntate Domini : et bene debebant ei credere, eo quod fuerat per angelum annuntiatus et mirabiliter natus, ut supra dictum est.
marg.| .4.  Et quereret. Sciebat .n. Samson in generali per revelationem : quod contractus illius matrimonii esset occasio rebellandi Philistheis, licet adhuc ignoraret modum in particulari. Sed queritur hic quare ad hoc querebatur occasio cum Philisthei habitarent in terra Hebreis promissa, ut patet ex supradictis c.3. De illis habitatoribus preceperat dominus filiis Israel, quod eos exterminarent sine misericordia : ut habetur Nu. 33. et Dt. 7. propter quod videtur, quod non erat querenda alia occasio. Dicendum quod propter peccata Hebreorum dominus permiserat Philistheos ad tempus eis dominari, {246}et inter ipsos erant aliqua pacta iuramento firmata, quod erat licitum Hebreis facere in tali casu, ut dictum fuit Iosue 21. et 23. propter quod non licebat Hebreum Philistheos tunc invadere absque nova occasione. et 2Par. ult. c. Inter mala Sedechie regis, propter que fuit captivatus et civitas destructa, dicitur. A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et hoc notatur cum subditur :
marg.| .5.  Eo enim. quod dominium erat predicto modo firmatum.
marg.| .6.  Descendit. Hic describitur predicte mulieris desponsatio : premittitur tamen casus accidens in via, cum dicitur.
marg.| .7.  Apparuit , scilicet Samsoni quasi ad devorandum eum. Separaverat enim se Samson a parentibus suis pro aliqua necessitate, et tunc occurrit ei leo ita, quod parentes eius non viderunt.
marg.| .8. Irruit autem id est spiritus fortitudinis. Illa .n. fortitudo non inerat ei ex complexione seu virtute naturali : alioquin non recessisset ab eo, quando fuit rasus : ut habetur : infra 16 capitulo sed erat illa fortitudo quedam gratia gratis data, que non semper adest homini, sicut spiritus prophetie non semper aderat prophetis, sed quando expediebat secundum ordinationem divinam : et hoc modo videtur dicendum de fortitudine Samsonis, propter quod occurrente leone dicitur hic, quod irruit in eum spiritus Domini id est motus illius fortitudinis.
marg.| .9.  Nihil. ad ostendendum, quod non fecit gladio vel baculo.
marg.| .10.  Descenditque scilicet de matrimonio contrahendo : et tunc facta fuerunt sponsalia. Et post. Hic consequenter describitur mulieris desponsate acceptio in matrimonium. ideo subditur :
marg.| .11.  Revertens. In terponitur tamen casus contingens in via, cum dicitur :   Declinavit   .
marg.| .12. Et ecce id est congregatio apum. Queritur hic quomodo apes, que abhorrent fetida ibi mellificaverunt. Potest dici quod apum diverse sunt species : et alique sunt rusticane, et non abhorrent talia, cuiusmodi erant iste, unde et alique mellificant in foraminibus terre. Sequitur :
marg.| .13. Descendit. quia locus ubi manebat mulier erat demissior, quam locus ubi manebat pater Samsonis.
marg.| .14. Et fecit filio. pro celebratione nuptiarum secundum consuetudinem illius terre.
prol.| { 247 }
Numérotation du verset Idc. 14,ad litteram 
marg.| .1. Cum. Hic consequenter describitur rebellionis occasio duplex, secunda ponitur in principio 15. cap. Circa primum dicitur :   Cum   ergo scilicet magnum et robustum.
marg.| .2. Dederunt. ut si Samson vellet aliquid agere contra eos, isti resisterent ei : tamen fuerunt ei assignati sub specie societatis et honoris nuptiarum.
marg.| .3. Quibus locutus. ut inde inter ipsos oriretur questio seu contentio.
marg.| .4. Proponam id est verbum dubium et occultum : quod Gallice dicitur, devinaille.
marg.| .5. Dabo id est lineas vestes.
marg.| .6.  Dixitque. problema suum.
marg.| .7. De comedente. per hoc obscure proposuit, quod invenerat mel in cadavere leonis : quia mel est dulce : et leo est fortissimus bestiarum : et in illa parte leonis : quia mel, quod est comestibile, que est instrumentum comestionis scilicet in ore.
marg.| .8. Nec. licet multum cogitassent.
marg.| .9. Cumque. Non est intelligendum quod esset dies septimus convivii, imo erat quartus : sed vocatus est septimus, quia erat sabbathum occurrens inter convivium nuptiarum. {248}Cetera patent usque ibi ;
marg.| .10.  Septem , 1. pro maiori parte septem dierum : quia a quarta die incepit, ut patet ex predictis.
marg.| .11. Tandemque. Hic accipitur dies septima pro septima die convivii, non pro sabbatho.
marg.| .12. Et illi dixerunt. qui si tardassent usque post occasum amisissent, quia finita fuisset dies septima, quia dies est latio solis super terram.
marg.| .13.  Quid dulcius. In tellectus patet ex predictis.
marg.| .14. Si non. Ille qui arat investigat terram inferius, ita fecerunt isti, qui solutionem quam invenire non poterant, investigaverunt per uxorem Samsonis : quam vocat vitulam propter muliebrem insolentiam.
marg.| .15. Irruit itaque. In vindictam iniurie sibi facte. Tum quia problema per seipsos solvere debebant, non per aliam personam ut patet ex modo loquendi supra posito, ubi dicitur : Quod si solveritis mihi, etc. Tum quia per metum mortis incussum uxori sue et amicis eius solutionem inquisierant : Sequitur
marg.| .16. Iratusque. contra Philistheos et uxorem suam eo, quod revelaverat secretum suum.
marg.| .17. Ascendit in domum, etc. ab uxore ad tempus discedendo.
Numérotation du verset Idc. 14,moraliter 
marg.| .1. {245} Descendit ergo Samson in Thamnatha. Per Samsonem qui perrexerit ad accipiendum sibi Gentilem uxorem, allegorice signatur Christus, qui in primitiva ecclesia coniunxit sibi per fidem ipsam Gentilitatem, Iudea pro maiori parte incredula remanente. Propter quod dixerunt Apostoli Iudeis. Act. 13.g. Vobis {246} oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus. Et per illam predicationem coniunxerunt Christo et non sibi Gentilitatem per fidem : non enim erant sponsi, sed eius paranymphi :
marg.| .7. Apparuit catulus leonis sevus, et rugiens, et occurrit ei. Per quem{247}intelligi potest Saulus Christum impugnans, propter quod dixit ei Act. 9.a. Saule, Saule quid me persequeris ? Per hoc autem, quod verbo Christi prostratus fuit in terram tanquam mortuus, apparuit, quod poterat eum lacerare sicut Samson leonem occurrentem laceravit. Per hoc autem quod in ore leonis mortui inventus fuit favus mellis, significata fuit melliflua doctrina Pauli mundo mortui : sicut dixit Galat. 6 capitulo Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi id est in eius doctrina dulci, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Numérotation du verset Idc. 14,moraliter 
marg.| .7. De comedente. Hoc autem problema solvi non potuit, nisi per uxorem Samsonis, per quod significatum fuit : quod mutatio Sauli de {248}persecutore amarissimo in dulcissimum doctorem, non potest intelligi nisi per ecclesiam Christi sponsam : que novit virtutem sponsi potentis facere de persecutore defensorem, et de lupo pastorem. Aliter per leonem laceratum potest intelligi corpus Christi flagellis et clavis plagatum : quod ipsemet per Samsonem figuratus laceravit, inquantum ad passionem voluntarie se obtulit : et de eius corpore mortuo exivit sanguis et aqua. ex quibus virtutem habent ecclesie sacramenta, inter que principale est Eucharistie sacramentum, in quo habemus dulcissimum cibum. De quo figuraliter dicitur Sapien. 16 capitulo Panem paratum de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem : et omnis saporis suavitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_14)

Notes :