Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 

Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti ut nos non1 vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes?
1 nos n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,2 

Quibus ille respondit: Quid enim tale facere potui quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
Numérotation du verset Idc. 8,3 

In manus vestras Dominus tradidit2 principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui quale vos fecistis? Quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum.
2 D. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,4 

Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et pre lassitudine fugientes persequi non poterant.
Numérotation du verset Idc. 8,5 

Dixitque ad viros Socoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,6 

Responderunt principes Socoth: Forsitan palme manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Numérotation du verset Idc. 8,7 

Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, et cum reversus fuero victor in pace3, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
3 et cum reversus fuero victor in pace ΣOM ΦP Ψ Ω ΩL] om. Weber etc., Cor2 (quod hic solet interponi sic ET CUM... PACE nec hebr. nec antiq. habent hic sed sunt verba Gedeon ad viros Phanuel cito post [v. 9])
Numérotation du verset Idc. 8,8 

Et inde conscendens venit in Phanuel, locutusque est ad viros loci illius4 similia. Cui et illi responderunt sicut responderant viri Socoth.
4 loci illius] eius loci Weber
Numérotation du verset Idc. 8,9 

Dixit itaque5 eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
5 itaque] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 8,10 

Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia6 viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium.
6 enim millia] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,11 

Ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe7 et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
7 Nobe] Nobee Weber
Numérotation du verset Idc. 8,12 

fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon comprehendit turbato omni exercitu eorum.
Numérotation du verset Idc. 8,13 

Revertensque de bello ante solis ortum,
Numérotation du verset Idc. 8,14 

apprehendit puerum de viris Socoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Socoth et descripsit septuaginta septem viros.
Numérotation du verset Idc. 8,15 

Venitque ad Socoth et dixit eis: En Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes.
Numérotation du verset Idc. 8,16 

Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Socoth.
Numérotation du verset Idc. 8,17 

Turrim quoque Phanuel subvertit occisis habitatoribus civitatis.
Numérotation du verset Idc. 8,18 

Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui et unus ex eis quasi filius regis.
Numérotation du verset Idc. 8,19 

Quibus ille respondit8: Fratres mei fuerunt filii matris mee. Vivit Dominus quia9, si servassetis eos, non vos occiderem.
8 respondit] ait Weber |
9 quia] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,20 

Dixitque Ietther10 primogenito suo: Surge et interfice eos. Qui non eduxit gladium. Timebat enim quia adhuc puer11 erat.
10 Ietther Weber ] Iephter Ω M, Iepther ΩS, Iether ΨDM ΩJ Ed1530 Rusch |
11 a. p.] inv. Ω MS |
Numérotation du verset Idc. 8,21 

Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge et irrue in nos quia iuxta etatem robur est hominis. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Numérotation du verset Idc. 8,22 

Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dminare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,23 

Quibus ille ait: non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur vobis12 Dominus.
12 vobis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,24 

Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis. Date mihi inaures ex preda vestra. Inaures enim aureas Ismaelite habere consuerant.
Numérotation du verset Idc. 8,25 

Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de preda
Numérotation du verset Idc. 8,26 

et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus reges Madian13 uti soliti erant et preter torques aureas14 camelorum.
13 r. M.] inv. Weber |
14 aureas] aureos Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,27 

Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
Numérotation du verset Idc. 8,28 

Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel nec potuerunt ultra cervices elevare15 sed quievit terra per quadraginta annos quibus Gedeon prefuit16.
15 c. e.] inv. Weber |
16 ΩJ. p.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,29 

Abiit itaque Ierobaal filius Ioas et habitavit in domo sua
Numérotation du verset Idc. 8,30 

habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores.
Numérotation du verset Idc. 8,31 

Concubina autem illius quam habebat in Sichem genuit ei filium nomine Abimelech.
Numérotation du verset Idc. 8,32 

Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est17 in sepulcro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri.
17 est] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,33 

Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati sunt in18 Baalim percusseruntque cum Baal fedus ut esset eis in deum
18 sunt in] cum Weber
Numérotation du verset Idc. 8,34 

nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu inimicorum suorum omnium19 per circuitum
19 inim. suorum – o.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,35 

nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona que fecerat Israeli.

Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 
ad litteram
marg.| marg.| {207} Dixeruntque. Hic consequenter describitur victorie perfectio, ubi primo ponitur occasione huius victorie contentio, secundo malignorum derisio. ibi :Cumque venissent, tertio adversariorum comprehensio , ibi : Zebee autem et Salmana. quarto derisorum punitio, ibi :Revertensque de bello. quinto adversariorum comprehensorum occisio, ibi :Dixitque ad Zebee et Salmana. sexto prede divisio, ibi :Dixeruntque. septimo sequens transgressio, ibi :Fecitque. Circa primum sciendum quod Iacob patriarcha benedicens filiis Ioseph, Manasse et Ephraim, preposuit Ephraim ipsi Manasse, ut habetur Ge. 48. Propter quod tribus Ephraim preponebat se tribui Manasse. Gedeon autem erat de tribu Manasse, ut patet ex dictis supra c . 6. Et ideo isti de Ephraim fuerunt indignati de hoc, quod Gedeon posset de victoria pre ipsis gloriari, ideo volebant contra ipsum contendere et pugnare secundum quod dicitur.
marg.| .1. Iurgantes. Quod videns Godeon maluit eis gloriam victorie tribuere, quam si seditio moveretur inter eos, dicens.
marg.| .2. Quid enim tale facere potui quale vos fecistis ? quasi dicat, vobis est attribuenda victoria, et non mihi. Ad quod rationem apparentem inducit dicens.
marg.| .3. Nonne melior. Loquitur parabolice, Racemus enim continet pauca grana, vindemia autem multa. Per hoc igitur significat, quod pauce persone capte et occise a filiis Ephraim, erant maioris ponderis, quam multitudo victa et occisa ab exercitu qui erat cum Gedeone, quem denominat {208} Abiezer, cuius domum vocaverat ad prelium, ut patet ex supradictis ca. 6. ut sic ex humilitate etiam non adscribat sibi victoriam dicte multitudinis, sed alteri. Vel potius quia ipse Gedeon erat de familia Abizer, et ideo factum illud non attribuit sibi, sed toti familie ab Abiezer denominate. Quod autem pauce persone capte a filiis Ephraim essent maioris ponderis, designat cum consequenter dicitur.
marg.| .4. In manus vestras Dominus tradidit id est spiritus superbie, quia non querebant nisi gloriam victorie. Ex hoc autem loco et forte similibus accepit postea Salomon parabolam, que habetur proverbiorum. 15.a.Responsio mollis frangit iram, sermo autem durus suscitat furorem.
marg.| .5. Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum. Hic consequenter describitur Gedeonis iniusta derisio. quia cum peteret refectionem ab illis qui erant de populo Israel, ut posset persequi adversarios fugientes, non solum non dederunt, sed etiam derisorie responderunt. et patet littera paucis exceptis.
marg.| .6. Dixitque ad viros Socoth. Socoth non est hic nomen mansionis filiorum Israel in exitu eorum de Egypto, quia locus ille est in Egypto, ut habetur Nm. 33. sed est locus ubi Iacob recedens ab Esau post confederationem fixit tabernaculum, et appellavit nomen illius loci Socoth, ut habetur Gn. 33. et erat locus ille prope Iordanem.
marg.| .7. Date obsecro panes. Confidenter petebat ab eis, quia erant de filiis Israel.
marg.| .8. Responderunt principes Socoth. negative. et derisorie.
marg.| .9. Forsitan palme manuum id est iam tenes eos captos. Et ideo merito Gedeon respondit .
prol.| { 209 }
Numérotation du verset Idc. 8,ad litteram 
marg.| .1. Conteram carnes. In penam debitam huius iniurie.
marg.| .2. Et inde. locus est ubi Iacob luctatus fuit cum angelo ; et ideo vocavit nomen loci illius Phanuel, ut habetur Gn. 32. et viri Phanuel responderunt derisorie sicut et precedentes.
marg.| .3.  Zabee autem. Hic consequenter describitur comprehensio adversariorum qui remanserunt. Et patet littera usque ibi :
marg.| .4.  Qui securi. quia erant ultra Iordanem, nec credebant quod Gedeon transiret Iordanem ad persequendum eos : et quia repente venit super eos, fuerunt de facili capti et debellati.
marg.| .5.  Revertensque. Hic consequenter describitur derisorum supradictorum punitio, cum dicitur : Revertensque de bello ante solis. In Hebr. habetur de milemaaleh id est de altitudine solis id est ante occasum solis, sole adhuc existente in alto. Ut exponunt Hebrei.
marg.| .6. In terrogavitque eum nomina etc. Tum quia volebat parcere multitudini populi, eo quod erant de filiis Israel : tum quia soli principes erat in culpa : ut patet per predicta.
marg.| .7.  En Zebee. Ad hoc enim reservaverat eos vivos ut ostenderet viris Socoth victoriam a Deo sibi datam.
marg.| .8.  Tulit ergo. quia traxit per spinas et tribulos, vel quia combussit eos igne facto de spinis secundum alios.
marg.| .9.  Dixitque. Hic consequenter describitur, adversariorum {210} comprehensorum occisio cuius causa in speciali tangitur cum queritur :
marg.| .10.  Quales. ibi enim manebant fratres Gedenis : et ideo sollicitus fuit querere quid fuisset ibi factum.
marg.| .11.  Similes id est speciosus forma pre aliis.
marg.| .12.  Fratres. Et ideo habuit specialem causam occidendi eos in vindictam fratrum suorum : quia propinquus occisi debebat homicidam interficere : ut habetur. Nu. 35.
marg.| .13.  Dixeruntque. Tum quia magis volebant habere mortem brevem per manum hominis fortis, qui poterat hominem interficere uno ictu, quam longam per manum pueri qui hoc non posset. Tum quia magis horrebant mori per manum pueri, qui in hoc non videtur differre a muliere quam per manum hominis perfecti, sicut et Abimelech letaliter vulneratus a muliere fecit se interfici per armigerum suum, ne diceretur quod a muliere interfectus esset, ut capitulo sequenti.
marg.| .14.  Dixeruntque. Hic consequenter describitur prede divisio peracta .n. victoria filii Israel obtulerunt Gedeoni quod dominaretur super eos usque ad tertiam generationem inclusive, qui renuit, eo quod dominus hoc dominium sibi retinuisset : sicut dictum est. sup. petiit in ut de preda sibi darentur in aures auree : quas nobiles Ismaelitarum portare consueverant , quod sibi concessum fuit, et patet littera.
marg.| .15.  Fecitque. Hic consequenter ponitur sequens transgressio , cum dicitur : Fecitqueid est vestem sacerdotalem que vocatur {211} superhumerale : ut habetur. Ex. 28. Sciendum tamen quod istud vestimentum non est solum de auro, sed etiam de lino et serico diversorum colorum et lapidibus pretiosis : sicut fuit ibidem. et secundum quod dicitur in scholastica historia. et Aug. idem videtur dicere, quod per istud ornamentum quod summi sacerdotis erat proprium, intelliguntur alia eius ornamenta : Iste enim Gedeon motus quadam devotione indiscreta, ut communiter dicitur ab expositoribus nostris voluit habere cultum divinum in domo sua sicut erat in Silo : quod tamen erat illicitum, ut habetur Ios. 22.
Numérotation du verset Idc. 8,ad litteram 
marg.| .1. Fornicatusque est omnis etc. Fornicatio in Scriptura in tali materia accipitur pro idololatria, licet enim Gedeon usus fuerit predictis ad cultum divinum tantum : tamen filii Israel post mortem eius usi sunt in cultu idolorum, ut dicunt doctores Hebraici et Latini.
marg.| .2.  Et factum est Gedeon, et omni domui eius in ruinam. Humiliatus etc. quia Gedeon in predictis peccavit, ut communiter dicunt doctores, propter quod et eius domus post mortem eius fere deleta fuit, ut habetur c. seq. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3.  Concubina autem illius etc. Dicunt aliqui quod fuit uxor eius, non tamen principalis : sed adiuncta : sicut de Abraham dicitur Gn. 25.a. Filiis autem concubinarum largitus est munera, et tamen non cognovit aliquam, que non esset uxor sua.
marg.| .4.  Mortuusque. Ex hoc videtur quod in gratia mortuus fuerit et per consequens quod a peccato predicto penituerit vel excusatus fuerit.
marg.| .5.  Postquam scilicet a cultu Dei.
marg.| .6. Et fornicati. per idololatriam.
marg.| .7.  Percusse, etc. de cetero in perpetuum .
marg.| .8. Nec fecerunt. quia interfecerunt filios eius : ut habetur ca. seq.
prol.| Ad maiorem predictorum intelligentiam vel potius studiosorum exercitationem potest queri, utrum Gedeon mortuus fuerit in peccato mortali : et videtur quod non, quia dicitur hic de eo, Mortuusque. quod non consuevit dici in Scriptura sacra, nisi de illis qui moriuntur in gratia secundum doctores Hebraicos et Latinos. Item ad Hebreos. 11. nominatur in catalogo sanctorum, ergo, etc. Contra, quia dictum est, quod fecit ornamenta sacerdotalia pro cultu divino exercendo in domo sua, quod erat illicitum, prout dictum fuit Iosue 22. quia ut ibidem dicitur : filii Israel voluerunt bellare contra Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, eo quod putabant eos fecisse altare ad sacrificia offerenda extra locum Silo etiam Domino. Item iste Gedeon ut dicunt expositores {212} communiter, in ornamentis predictis offerebat sacrificia Domino quod non erat licitum nisi filiis Aaron, ut habetur Nu. 3. si autem dicatur quod penituerit, non videtur rationabiliter dictum, quia si vere et perfecte penituisset, predicta destruxisset. Responsio. Questio ista est de facto per viam nature nobis ignoto, et ideo nihil est hic dicendum, nisi quantum potest trahi ex scriptura vel dictis sanctorum. Dicunt igitur doctores nostri quod mortuus fuit in gratia propter rationes allegatas pro parte ista. Dicunt tamen communiter, quod peccavit mortaliter vestes sacerdotales faciendo extra locum divini cultus, et eis utendo, cum non esset de tribu Aaron, nec etiam Levita, dicunt tamen quod ante mortem penituit. Ad illud autem quod contra hoc arguitur quod talia non destruxit potest dici quod penituit circa mortem cum iam erat ita debilis quod hoc facere per se non poterat, precepit tamen filiis suis hoc fieri : vel saltem vestes dictas ad locum divini cultus portari, quod quia factum non fuit, non sibi imputandum est, sed magis illis qui ad idololatriam ad quam proni erant, abusi sunt, ideo domus eius fere deleta fuit. Posset autem dici (scholastice tamen et absque assertione) quod Gedeon in predictis non peccaverit. Licet enim illicitum esset quandiu arca fuit in Silo alibi offerre sacrificia de communi cursu, ut dictum fuit Dt. 12. tamen speciali dispensatione divina poterat hoc fieri. et sic Gedeon sacrificium obtulit in civitate sua, ut dictum est. sup. 6 capitulo Et forsitan non solum fuit concessum pro illa die, sed etiam pro futuro tempore , et per consequens vestes sacerdotales facere et eis uti, quia cui conceditur principale, eidem accessorium conceditur, uti autem dictis vestibus est propter oblationem sacrificiorum et quod annexum est eis, ergo, etc. et sic patet responsio ad rationem contra hoc factam in arguendo. Sed contra hoc dictum videtur quod in littera dicitur. Et factus est ipsi Gedeon et domui eius in ruinam. Potest dici quod factum est domui eius in ruinam culpe, eo quod abusi fuerunt ad idololatriam : nec etiam in divino cultu habebant licentiam utendi eis sicut Gedeon. Factum est etiam domui Gedeonis in ruinam pene, ut dictum est, et per consequens ipsi Gedeon, inquantum pater quodammodo manet in filiis, secundum illud Eccl. 30.a. Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus, et per consequens pater punitur in filiis inquantum manet aliqualiter in eis. et sic ruina filiorum Gedeonis per penam redundat in ipsum non tamen quantum ad culpam.
Numérotation du verset Idc. 8,moraliter 
marg.| marg.| {207} .5. Cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit, etc. Per Gedeonem, qui debellatis hostibus in campo persecutus est eos fugientes usque ad locum in quo credebant se esse securos, prout in textu dicitur, Dominus Iesus Christus significatur : qui post eiectionem demonum de corporibus obsessis in mundo : intantum quod simul eiecit legionem, que facit sex milia sexcenta sexaginta sex, ut habetur Mar. 5. postea transivit ad eorum locum scilicet infernum ad ipsos depredandum. Per viros Socoth qui Gedeoni exprobraverunt, possunt intelligi vulgares Iudeorum, quia Socoth interpretatur tabernacula, et ideo viri Socoth idem est quod viri tabernaculorum. Sic autem nominari possunt vulgares Iudeorum, eo quod dixerunt 4. Reg. 12.d. Que nobis pars in David, et que hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Ipsi vero exprobraverunt Christo per Gedeonem significato. {208}Mat. 27.e. Pretereuntes autem blasphemabant eum , moventes capita sua et dicentes, Vah qui destruis templum Dei, etc. Per viros Phanuel intelliguntur scribe et sacerdotes. Phanuel enim interpretatur facies Dei, et secundum Greg. super Ezec. facies ad notitiam pertinet. Ipsi vero notitiam Dei per legem et prophetas habuerunt, et ipsi similiter exprobraverunt Christo dicentes : Alios salvos fecit, seipsum salvum non potest etc. ubi supra Sed sicut Gedeon exprobratus transiens hostes de bellavit ; Sic Salvator noster post opprobria in cruce sibi illata, per mortem suam ad infernum descendit, et ibidem demones simpliciter confudit. Et sicut Gedeon habita victoria de Madian, destruxit viros Socoth et Phanuel ; Sic Salvator noster post triumphum de demonibus, et ascensionem ad celos, populum Iudeorum et sacerdotes destruxit per Romanos, et templum per turrem Phanuel significatum concremavit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_8)

Notes :