Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Idc. 18,1 

In diebus illis non erat rex in Israel et tribus Dan querebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Numérotation du verset Idc. 18,2 

Miserunt ergo1 filii Dan stirpis et familie sue quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent. Dixeruntque eis: Ite et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Miche2 requieverunt ibi.
1 ergo] igitur Weber |
2 Miche] Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 18,3 

Et agnoscentes vocem adolescentis Levite, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti?
Numérotation du verset Idc. 18,4 

Qui respondit eis: Hec et hec prestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos.
Numérotation du verset Idc. 18,5 

Rogaverunt autem3 eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum.
3 autem] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 18,6 

Qui respondit eis: Ite cum pace. Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis.
Numérotation du verset Idc. 18,7 

Euntes igitur4 quinque viri venerunt Lais, videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta consuetudinem Sidoniorum5 securum et quietum, nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
4 igitur] itaque Weber |
5 c. S.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 18,8 

Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt:
Numérotation du verset Idc. 18,9 

Surgite et ascendamus6* ad eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare. Eamus et possideamus eam, nullus erit labor.
6 ascendamus Weber ] eamus Rusch Ed1530
Numérotation du verset Idc. 18,10 

Intrabimus ad securos in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum que gignuntur in terra.
Numérotation du verset Idc. 18,11 

Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis
Numérotation du verset Idc. 18,12 

ascendentesque manserunt in Chariathiarim Iude qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Chariathiarim.
Numérotation du verset Idc. 18,13 

Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Miche7,
7 Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,14 

dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile. Videte quid vobis placeat.
Numérotation du verset Idc. 18,15 

Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levite qui erat in domo Miche8, salutaveruntque eum verbis pacificis,
8 Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,16 

sexcenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium.
Numérotation du verset Idc. 18,17 

At illi qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sexcentis viris fortissimis haud procul exspectantibus.
Numérotation du verset Idc. 18,18 

Tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
Numérotation du verset Idc. 18,19 

Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum, venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israel?
Numérotation du verset Idc. 18,20 

Quod cum audisset acquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et profectus est cum eis9.
9 profectus est -c. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 18,21 

Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
Numérotation du verset Idc. 18,22 

iamque a domo Miche essent procul, viri qui habitabant in edibus Miche conclamantes secuti sunt
Numérotation du verset Idc. 18,23 

et post tergum clamare ceperunt. Qui, cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? Cur clamas?
Numérotation du verset Idc. 18,24 

Qui respondit: Deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia que habeo et dicitis: Quid tibi est?
Numérotation du verset Idc. 18,25 

Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas.
Numérotation du verset Idc. 18,26 

Et sic cepto itinere perrexerunt. Videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam.
Numérotation du verset Idc. 18,27 

Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem et que supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
Numérotation du verset Idc. 18,28 

nullo penitus ferente presidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea
Numérotation du verset Idc. 18,29 

vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israel que prius Lais dicebatur.
Numérotation du verset Idc. 18,30 

Posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Moysi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis sue.
Numérotation du verset Idc. 18,31 

Mansitque apud eos idolum Miche omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.

Capitulum 18

Numérotation du verset Idc. 18,ad litteram 
marg.| .1. In diebus illis. Hic consequenter describitur idololatrie spoliatio. ubi primo describitur spoliandi occasio, secundo spoliantium occupatio, ibi : Profectique. tertio spoliati conquestio, ibi : Cumque iam. quarto spoliantium abusio, ibi : Posuerunt. Circa primum sciendum : quod occasio spoliationis Miche fuit missio exploratorum a filiis Dan : qui eundo ad locum explorandum diverterunt in domum Miche ad hospitandum ibi : qui erat homo potens et dives et de filiis Israel. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Tribus Dan. Licet enim accepisset sortem possessionis sue ab ipso Iosue : ut habetur Iosue 19. sicut et alie tribus : tamen in sorte cuiuslibet tribus adhuc manebant Gentiles, qui non erant adhuc deleti, nec expulsi per filios Israel : et maxime in sorte Dan : quia Amorrheus arctavit filios Dan in monte : nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent, ut habetur supra cap. 1. et sic intelligendum est quod subditur :
marg.| .3. Usque ad illum, scilicet sufficientem pro tanta multitudine, ideo subditur :
marg.| .4. Miserunt, scilicet ad explorandam civitatem Lais quomodo possent eam capere ad habitandum ibi :
marg.| .5. Et intrassent. erat enim homo dives, et poterat eos recipere.
marg.| .6. Et agnoscentes. per loquelam enim cognoverunt quod esset de Bethlehem. Licet enim omnes filii Israel haberent unum idioma, scilicet {268} Hebraicum, tamen aliquando aliter pronuntiabatur in diversis partibus terre Israel. Sicut idioma Gallicum aliter in Normandia, et aliter in Picardia.
marg.| .7. Utentesque id est loco ei assignato ad manendum, ad quem divertebat ad dormiendum, et ad alia sibi necessaria. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Rogaverunt id est falsum Deum. Iam enim dixerat quod idola colebat, ut patebit infra. Iam enim multi de Israel declinaverant ad idololatriam.
marg.| .9. Dominus. Dicunt aliqui quod hoc dixit eis de capite suo, volens eis loqui placentia. Alii vero dicunt quod hoc dixit eis ex responso demonis loquentis in idolo, vel in Theraphim modo supradicto. Deus enim permittit aliquando demones dare talia responsa idololatris, quia ex malitia sua demerentur quod sic in erroribus nutriantur, et talia responsa aliquando sunt vera.
marg.| .10. Venerunt Lais. sic debe scribi. Illa enim civitas que vocatur Lachis, fuerat capta ante ab ipso Iosue, ut habetur Iosue 10. Et ista que vocatur hic Lais, vocatur Lesem, Iosue 19.
marg.| .11. Videruntque. et per consequens improvisum ad resistendum adversariis repente supervenientibus.
marg.| .12. Iuxta. quia Sidon erat civitas fortis, et munita. Et ideo habitatores eius non timebant ab extraneis. ita nec isti de Lais, quamvis non haberent civitatem ita fortem.
marg.| .13. Et procul. ita quod non poterant cito iuvari ab illa civitate.
marg.| .14. Atque. id est non habentem fedus societatis cum aliquibus aliis per quos succurri ei possit. Cetera patent.
prol.| { 269 }
Numérotation du verset Idc. 18,ad litteram 
marg.| .1. Profecti igitur. Hic consequenter describitur spoliantium occupatio. Sexcenti enim viri bellatores de tribu Dan euntes ad capiendum civitatem Lais exploratam, dum transirent iuxta domum Miche, abstulerunt idola et ornamenta sacerdotalia, ducentes secum sacerdotem, de consensu tamen ipsius. Et patet littera paucis exceptis que discurrentur exponendo.
marg.| .2. Manserunt. Non in civitate, sed extra, ut patet ex hoc quod subditur :
marg.| .3. Post, etc.  Nostis id est cognoscere debetis. Ex quo patet quod predictum est, scilicet quod sciebant quinque viri supradicti idola esse in domo Miche per Levitam qui eis indicaverat : aliter non aliis potuissent hoc indicasse.
marg.| .4. Quod in domibus. Capitulo precedenti dictum est quid significent ista.
marg.| .5. Videte. videlicet de ablatione idolorum et ornamentorum ad hoc pertinentium. Et quia erant proni ad idololatriam, consenserunt quod hoc fieret.
marg.| .6. Sexcenti. Parati iuvare illos qui ingressi fuerant ad tollendum predicta si indigerent. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Qui cum. Bellatores enim ita fecerunt, ne Michas et illi qui cum eo erant sequentes talia raperent, vel parvulis nocerent, qui defendere se non possent.
marg.| .8. Iamque. Hic consequenter describitur spoliat conquestio. Et patet littera usque ibi :
prol.| {270}
marg.| .9. Deos. In hebreo habetur : Et quid mihi amplius ? quasi diceret illa que tulistis, ita pretiosa erant mihi, quod parum aut nihil appretior residuum : et sic intelligenda est translatio nostra que habet : Et omnia que habeo. Non enim abstulerunt bona Miche alia cum esset de filiis Israel, quos spoliare nolebant, sed tantum acceperunt illa que erant ad cultum idolorum pertinentia : quod credebant ad religionem pertinere, non ad furtum. Et hoc est quod subditur :
marg.| .10. Cave ne ultra loquaris ad nos id est cum familia tua et bonis tuis. Cetera patent ex supradictis usque ibi :
marg.| .11. Erat autem civitas. In hebreo habetur : In torrente Rohob.
marg.| .12. Posueruntque. Hic consequenter describitur spoliorum abusio : quia illis que abstulerant de domo Miche, abusi sunt ad idololatriam exercendam. Et hoc est quod dicitur : Posueruntque sibi. Per hoc intelliguntur alia ad idololatriam pertinentia, que sibi posuerunt, scilicet ad exercendum idololatriam. ideo subditur :
marg.| .13. Et Ionathan. Iste est Levites quem adduxerunt de domo Miche.
marg.| .14. Ac filios eius sacerdotis. predictorum idolorum.
marg.| .15. Usque ad diem captivitatis sue. que facta est per Salmanasar regem Assyriorum, ut habetur 4. Reg. 17. Et secundum hanc expositionem ly captivitatis sue, refertur ad tribum Dan. Hieron. autem super librum Paral. dicit, quod refertur ad domum Domini id est usque ad captionem arce per Philistheos que habetur 1Rg. 4. quia tunc translatum fuit tabernaculum de Silo. Et hoc dictum consonat littere sequenti, cum dicitur.
marg.| .16. Mansitque. quasi dicat, non amplius.
Numérotation du verset Idc. 18,moraliter 
marg.| marg.| {267} .1. In diebus illis non erat rex in Israel : Et tribus Dan. Secundum doctores de Antichristo loquentes, ipse nascetur de tribu Dan. Propter quod Apoc. 7. Inter servos Domini signatos non fit mentio de tribu Dan. Igitur per tribum Dan convenienter potest Antichristus cum sibi adherentibus designari. Per viros autem de tribu Dan missos ad considerandam terram, de signantur eius prenuntii ad predicationem et dilatationem sui Imperii. Per Lais que dicitur civitas magnarum opum et eius terram, Hierusalem et Iudea designantur, eo quod {268}Iudea dicitur in Sacra Scripturaoptima terra fluens lacte et melle. Per hoc autem quod viri de tribu Dan spoliaverunt Micham, et domum eius antequam caperent Lachis significantem Hierusalem, significatur quod Antichristus alias terras saltem plures, antequam capiat Hierusalem, subiugabit sibi. Per hoc autem quod tribus Dan posuit idolum in Lachis, figuratum fuit, quod Antichristus in Hierusalem sit ponendus, sicut idolum adorandus. Unde dicit Apostolus secunde <ad> Thessalonicenses, secundo capitulo1 de ipso. Qui extollitur supra omne id quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, tamquam sit Deus. Per hoc autem quod subditur :
1 capitulo] scrips., c. codd., capite Ed1590 Ed1603 Ed1634
Numérotation du verset Idc. 18,moraliter 
marg.| marg.| { 269 } .15. Usque ad diem. significatur quod Antichristus per Christum{270}sit deiiciendus, sicut dicitur 2Thes. 2. “Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui : et destruet illustratione adventus sui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_18)

Notes :