Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Idc. 2,1 

Ascenditque angelus Domini de Galgalis1 ad locum Flentium et ait: Eduxi vos de Egypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum;
1 Galgalis] Galgal Weber, Galgala P14417
Numérotation du verset Idc. 2,2 

ita dumtaxat ut non feriretis fedus cum habitatoribus terre huius et aras eorum subverteretis, et noluistis audire vocem meam, cur hoc fecistis?
Numérotation du verset Idc. 2,3 

Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam.
Numérotation du verset Idc. 2,4 

Cumque loqueretur angelus Domini hec verba2 ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt
2 hec v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,5 

et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino.
Numérotation du verset Idc. 2,6 

Dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
Numérotation du verset Idc. 2,7 

servieruntque Domino
cunctis diebus eius
et seniorum
qui longo post eum vixerunt tempore
et noverant
omnia opera Domini
que fecerat cum Israel.
Numérotation du verset Idc. 2,8 

Mortuus est autem
Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum
Numérotation du verset Idc. 2,9 

et sepelierunt eum in finibus possessionis sue in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.
Numérotation du verset Idc. 2,10 

Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos
et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera que fecerat cum Israel.
Numérotation du verset Idc. 2,11 

Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim
Numérotation du verset Idc. 2,12 

ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Egypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum
Numérotation du verset Idc. 2,13 

dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
Numérotation du verset Idc. 2,14 

Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
Numérotation du verset Idc. 2,15 

sed quocumque pergere voluissent manus Domini super eos erat3 sicut locutus est et iuravit eis et vehementer afflicti sunt.
3 super eos - erat] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 2,16 

Suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec eos4 audire voluerunt
4 eos] illos Weber
Numérotation du verset Idc. 2,17 

fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria.
Numérotation du verset Idc. 2,18 

Cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat afflictorum gemitus et liberabat eos de cede vastantium.
Numérotation du verset Idc. 2,19 

Postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo faciebant maiora5 quam fecerant patres eorum6 sequentes deos alienos7, servientes eis et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant.
5 f. m.] inv. Weber |
6 eorum] sui Weber |
7 alienos] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 2,20 

Iratusque est furor Domini in Israel et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit
Numérotation du verset Idc. 2,21 

et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
Numérotation du verset Idc. 2,22 

ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini
et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum
an non?
Numérotation du verset Idc. 2,23 

Dimisit ergo Dominus omnes nationes has8 et cito subvertere noluit nec tradidit in manus9 Iosue.
8 n. has] inv. Weber |
9 manus] manibus Weber |

Capitulum 2

Numérotation du verset Idc. 2,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 31va
Numérotation du verset Idc. 2,1 
ad litteram
marg.| marg.| {159} .1. Ascenditque angelus. Hic consequenter describitur transgressionis reprehensio, ut dicunt Hebrei, quod iste angelus fuit Phinees, tum quia angelus interpretatur nuntius, ipse autem fuit missus a Deo ad arguendum populum de transgressione mandatorum eius eo modo, qui sequitur, tum, quia Hebrei dicunt ipsum fuisse angelum in corpore humano assumpto apparentem, sicut dictum fuit Ios. 11. Ex positores autem catholici dicunt, quod non fuit Phinees, sed Angelus a Deo specialiter missus, et hoc videtur verius, quia quod Phinees fuerit angelus, falsum, et fictum videtur, quia scriptura ubique de eo loquitur, sicut de homine puro, et mortali. Quod autem ille, qui apparuit hic, fuerit homo purus, falsum videtur, ut magis apparebit ex sequentibus. Dicendum igitur, quod iste fuit angelus specialiter a Deo missus, ad reprehendendum filios Israel de transgressionibus suis, et apparuit sic, quod eius apparitio fuit nota populo. Et primo {160}apparuit in Galgalis, ubi filii Israel fuerunt circuncisi post transitum Iordanis, ut habetur Iosue 5. Et inde transtulit se ad alium locum, qui dicitur hic locus flentium per anticipationem, quia sic vocatus est locus ille, ex hoc, quod populus post reprehensionem angeli ibi flevit, ut postea dicetur.
marg.| .2. Et ait. Ex hoc patet, quod fuit vere angelus, quia loquitur in persona Dei sicut angelus loquebatur Mosi. quando autem homines sancti, et prophete denuntiabant mandatum Dei communiter premittebant. Hec dicit dominus, vel aliquid consimile, quod non fecit iste, sed absolute dixit. Eduxi vos, etc. Et propter hoc angelus sic loquens aliquando Deus, aliquando angelus nominatur, ut dictum fuit Ex. 3. cap. ita duntaxat, quia promissiones Dei de bono futuro intelligende sunt sub conditione si homines fideliter serviant Deo.
marg.| .3. Ut non feriretis fedus, etc. ut habetur Nm. 33. Dt. 7.
marg.| .4. Et noluistis audire vocem meam. Ut patet ex dictis capitu. prece.
prol.| { 159 }
Numérotation du verset Idc. 2,ad litteram 
marg.| .1. Ut habeatis hostes. ly ut, non tenetur hic causaliter, sed consecutive tantum, quia ex hoc, quod filii Israel transgressi sunt preceptum Domini, consecutum est illud malum super eos.
marg.| .2. Immolaveruntque, etc. Ex hoc etiam apparet, quod fuit vere angelus Domini ille, qui apparuit ibi : quia ex quo fuit fixum tabernaculum Domini in Silo, non erat licitum filiis Israel offerre hostias alibi, ut dictum fuit Ios. 22. nisi ex speciali revelatione divina, vel apparitione angelica. sicut Manue obtulit sacrificium quando angelus sibi apparuit, ut habetur infra cap. 13.
marg.| .3. Dimisit. Hic consequenter ponitur materie huius libri {160}brevis prelibatio, ubi primo ponitur federis populi ad Deum per Iosue renovatio. Secundo renovati transgressio, ibi : Et surrexerunt. Tertio transgressionis punitio, ibi : Iratusque dominus. Quarto punitionis sublevatio, ibi : Suscitavitque dominus. Circa primum dicitur sic. Dimisit ergo. Hoc factum fuit ante mortem eius, sed hic recolitur propter fedus quod renovavit Iosue inter Deum, et populum, ut dictum fuit Iosue ulti. quo facto dimisit unumquemque ire ad locum suum, ut ibidem dicitur, et hic recolitur, ut appareat, quod tempore Iosue, et seniorum, qui viderant mirabilia Dei, fedus istud fuit observatum, ut consequenter dicitur in littera, et patet usque ibi :
prol.| { 161 }
Numérotation du verset Idc. 2,ad litteram 
marg.| .1. Et sepelierunt. In hebreo habetur sic, in thimnath heres id est in thimnath solis, quia sicut dicunt Hebrei, super sepulchrum Iosue fuit posita similitudo solis in memoriam illius facti mirabilis, quod fecit solem stare, ut habetur Iosue 10. ut omnes transeuntes lugerent {162}mortem tanti hominis, pro quo dominus talia fecisset, et ideo civitas illa sic vocata est, que prius Thannath-sare vocabatur.
marg.| .2. Et surrexerunt alii, qui non noverant dominum, et opera, que fecerat cum, etc. Hic ponitur federis renovati transgressio per idololatriam. Et patet littera.
prol.| { 163 }
Numérotation du verset Idc. 2,ad litteram 
marg.| .1. Iratusque dominus. Hic consequenter ponitur transgressionis punitio, cum dicitur.
marg.| .2. Tradidit eos , quia bona filiorum Israel rapuerunt sibi, et corpora eorum vendiderunt hostibus extraneis : Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .3. Manus Domini , scilicet ad flagellandum, sicut ante transgressionem fuerat super eos ad adiuvandum.
marg.| .4. Suscitavitque dominus. Hic consequenter ponitur punitionis sublevatio, quia filii Israel in afflictione positi recurrebant ad dominum. Quia vexatio dat intellectum, et tunc Deus per iudices quos suscitabat prebebat eis remedium, sed postea {164}revertebantur ad vomitum, et ideo reiterabatur divina punitio, et iterum sublevatio modo predicto, sicut patebit in sequentibus huius libri, cuius materia hic breviter prelibatur, et patet littera usque ibi :
marg.| .5. Et ego. Experientia autem fit, ut cognoscatur aliquid ignotum, et ideo non experitur Deus aliquid, ad hoc, quod aliquid fiat sibi notum, cum nihil lateat ipsum, sed dicitur experiri aliquid, ut per hoc aliqua fiant nota aliis, que erant eis ignota, et hoc modo Deus experiebatur filios Israel in gentibus predictis, quia quandiu serviebant Domino prevalebant eis, quando autem derelinquebant dominum, eis subiiciebantur, et per hoc obedientia, et inobedientia filiorum Israel ad Deum hominibus erant note.
Numérotation du verset Idc. 2,moraliter 
marg.| marg.| {159} .1. Ascenditque angelus etc. Per istum angelum, qui de peccatis commissis arguit populum significatur bonus prelatus, vel predicator {160}arguens efficaciter peccata populi, et eum deducens usque ad lachrymas vere contritionis. Ideo subditur :
Numérotation du verset Idc. 2,moraliter 
marg.| marg.| { 159 } .1. Cumque loqueretur angelus Domini. Et quia non sufficiunt lachryme contritionis de communi cursu, nisi sequantur opera{160}satisfactionis, ideo subditur :
marg.| .2. Immolaveruntque ibi hostias etc. Unde dicit Apostolus Ro. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, etc.
Numérotation du verset Idc. 2,moraliter 
marg.| marg.| { 163 } .4. Suscitavitque dominus. Per istos iudices figurati fuerunt ecclesie sancti, pontifices, et doctores, quorum precibus, et meritis, et laboribus de manibus demonum frequenter liberatus {164}fuit populus Christianus, et aliquando a corporalibus inimicis, sicut per merita beati Basilii liberatus fuit a persecutione Iuliani Apostate, et per merita beati Sylvestri a persecutione Constantini, et aliorum, qui tunc ecclesiam persequebantur, et consimilia facta sunt frequenter precibus, et meritis aliorum sanctorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_2)

Notes :