Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 

Fuit itaque1 illo in2 tempore Iepte Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius mulieris meretricis3 qui natus est de Galaad.
1 itaque] om. Weber |
2 in ΩJ Rusch Ed1530 ] om. Webe r |
3 m. m.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,2 

Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui, postquam creverant, eiecerunt Iepte
dicentes:
Heres in domo patris nostri esse non poteris
quia de adultera matre natus4 es.
4 adultera matre natus] altera matre generatus Weber
Numérotation du verset Idc. 11,3 

Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob.
Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur.
Numérotation du verset Idc. 11,4 

In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel
Numérotation du verset Idc. 11,5 

quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
ut tollerent in auxilium sui Iepte de terra Tob.
Numérotation du verset Idc. 11,6 

Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,7 

Quibus ille respondit:
Nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
de domo patris mei
et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
Numérotation du verset Idc. 11,8 

Dixeruntque principes Galaad ad Iepte:
Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Numérotation du verset Idc. 11,9 

Iepte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas. Ego ero vester princeps5.
5 v. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,10 

Qui responderunt ei: Dominus qui hec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus.
Numérotation du verset Idc. 11,11 

Abiit itaque Iepte cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui.
Locutusque est Iepte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Numérotation du verset Idc. 11,12 

Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam?
Numérotation du verset Idc. 11,13 

Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Egypto a finibus Arnon usque Iaboc6 atque Iordanem. Nunc ergo7 cum pace redde mihi eam.
6 Iaboc] Ieboc Rusch |
7 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,14 

Per quos rursum mandavit Iepte et imperavit eis ut dicerent regi Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,15 

Hec dicit Iepte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,16 

sed, quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades.
Numérotation du verset Idc. 11,17 

Misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte ut transeam8 terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque9 ad regem Moab qui et ipse transitum prebere contempsit. Mansit itaque in Cades
8 transeam] + per Weber |
9 quoque] + et Weber |
Numérotation du verset Idc. 11,18 

et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab. Venitque ad10 orientalem plagam terre Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab. Arnon quippe confinium est terre Moab.
10 ad] contra Weber
Numérotation du verset Idc. 11,19 

Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Numérotation du verset Idc. 11,20 

Qui et ipse Israel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa11 et fortiter resistebat.
11 Iasa] Issa Weber
Numérotation du verset Idc. 11,21 

Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo et12 percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
12 et] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 11,22 

et universos fines eius de Arnon usque Iaboc13 et de solitudine usque ad Iordanem.
13 Iaboc] Ieboc Rusch
Numérotation du verset Idc. 11,23 

Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram eius?
Numérotation du verset Idc. 11,24 

Nonne ea que possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur? Que autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem.
Numérotation du verset Idc. 11,25 

Nisi forte melior es Balach filio Sephor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israel et pugnaverit contra eum
Numérotation du verset Idc. 11,26 

quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos? Quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis?
Numérotation du verset Idc. 11,27 

Igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon.
Numérotation du verset Idc. 11,28 

Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepte que per nuntios mandaverat.
Numérotation du verset Idc. 11,29 

Factus est ergo super Iepte spiritus Domini
et circuiens Galaad et Manasse
Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Numérotation du verset Idc. 11,30 

votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas
Numérotation du verset Idc. 11,31 

quicumque primus fuerit egressus de foribus domus mee mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino.
Numérotation du verset Idc. 11,32 

Transivitque Iepte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Numérotation du verset Idc. 11,33 

percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel que est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Numérotation du verset Idc. 11,34 

Revertenti autem Iepte in Maspha domum suam, occurrit unigenita filia sua14 cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos.
14 sua] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,35 

Qua visa scidit vestimenta sua et ait: Heu me15 filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero.
15 me] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 11,36 

Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Numérotation du verset Idc. 11,37 

Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi presta quod deprecor. Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Numérotation du verset Idc. 11,38 

Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Numérotation du verset Idc. 11,39 

Expletisque duobus mensibus
reversa est
ad patrem suum
et fecit ei sicut voverat
que ignorabat virum.
Exinde mos increvit16 in Israel et consuetudo servata est
16 increvit] increbuit Weber
Numérotation du verset Idc. 11,40 

ut post anni circulum conveniant in unum filie Israel et plangant filiam Iepte
Galaadite diebus quatuor.

Capitulum 11

Numérotation du verset Idc. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 33ra
Numérotation du verset Idc. 11,1 
ad litteram
marg.| marg.| {223} .1. Fuit itaque. Descripto pondere tribulationis, hic consequenter describitur modus liberationis : ubi primo describitur conditio ducis liberantis, secundo humiliatio ipsius deprecantis, ibi : Et misit nuntios. tertio prostratio adversarii rebellantis, ibi : Factus est ergo. Circa primum describitur ipsius Iephte eiectio, secundo ipsius in principem electio ibi : In illis diebus. Circa primum dicitur.
prol.| Fuit itaque etc. Galaad autem aliquando accipitur pro nomine unius terre : aliquando pro nomine unius civitatis in illa terra, et aliquando pro nomine unius hominis, et omnibus istis modis Iephte dicitur Galaadites : quia fuit natus de terra Galaad : et pater eius vocatus est Galaad : ut statim subditur in hoc. c. Et civitas sua vocata est Galaad, ut habetur infra. c. 12.
marg.| .2. Filius mulieris meretricis qui. Hebrei dicunt : Filius mulieris {224}hospitatricis, quia zonah nomen Hebraicum hic positum est equivocum ad meretricem et hospitatricem : ut dictum fuit Iosue 2. de Raab. et forsitan utraque significatio isti mulieri convenit.
marg.| .3. Habuit autem, etc. pater Iephte : uxorem aliam et veram.
marg.| .4. Heres in domo patris nostri esse non poteris ; quia de adultera matre natus. In hebreo habetur et in libris correctis. Quia de altera matre natus es.
marg.| .5. Congregatique sunt. In hebreo non habetur hoc : Et latrocinantes. Credibile enim est quod agebant predas de adversariis filiorum Israel tantum : sicut David et viri eius faciebant : ut habetur primi Regum vigesimoseptimo.
marg.| .6. In illis diebus. Hic consequenter Iephte in principem terre Galaad eligitur. unde subditur :
marg.| .7. Dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster. dum tamen tusis dux belli nostri.
prol.| { 225 }
Numérotation du verset Idc. 11,ad litteram 
marg.| .1. Quibus ille respondit , non statim credens eis, propter ea que passus fuerat ab eis.
marg.| .2. Nonne vos estis qui odistis me. licet supra dictum sit de fratribus suis tantum quod eiecerunt eum, tamen hic alloquitur senes illius populi generaliter, quia ad querimoniam et instinctum fratrum suorum senes qui erant iudices illius populi, eiecerant eum. Vel forte inter illos qui venerunt ad Iephte erant fratres sui, vel eorum aliqui ad quos principaliter direxit verbum suum : propter quod diligentius explicant intentum suum dicentes.
marg.| .3. Ob hanc igitur causam, etc. Qua explicata respondit Iephte :
marg.| .4. Si vere venistis ad me id est fideliter et absque fallacia, hoc dicit interrogando. Qui responderunt ei simpliciter adfirmando etiam iuramento cum dicitur.
marg.| .5. Dominus qui hec audit. quia nihil eum latet. Ipse mediator ac testis est. Iurare est Deum testem invocare, sequitur :
marg.| .6. Locutusque est Iephte, etc. ibi enim erant congregati Galaadite coram Domino, quia dominus presens est ubique, licet ibi non esset tabernaculum, et ideo ibi replicavit Iephte pacta que erant inter ipsum et populum, ut negotium esset firmum et solidum.
marg.| .7. Et misit nuntios. Hic consequenter ponitur supplicatio deprecantis. Ad cuius intelligentiam considerandum quod filiis Israel petentibus transitum pacificum per terram Sehon regis Amorrhei, non solum ipse negavit, sed eis occurrens {226}eosdem etiam ad prelium provocavit, propter quod dominus ipsum et terram suam in manus filiorum Israel tradidit, cuius terre unam partem Sehon abstulerat a filiis Moab, ut habetur Numer. 21. Rex autem iste Ammon de quo hic agitur, regnabat etiam in Moab, propter quod illam terram quam Sehon abstulerat de Moab tanquam suam repetebat, et a filiis Israel iniuste possessam dicebat, quod non erat verum sicut fuit declaratum Numer. 21. Igitur circa hoc primo ponitur ipsius Iephte petitio humilis, secundo regis Ammon responsio rationabilis, ibi : Quibus ille respondit, tertio responsionis evacuatio rationabilis ibi per quos rursum. Circa primum dicitur. Et misit nuntios. Volebat enim declarare titulum suum iustum, et ideo primo misit nuntios de pace tractanda, et in hoc se humiliavit, dicens.
marg.| .8. Quid mihi. Quasi diceret non habeo voluntatem bellandi te cum, nec tu habes causam contra me.
marg.| .9. Ut vastares id est meo regimini et defensioni commissam.
marg.| .10. Quibus. Hic consequenter ponitur responsio irrationabilis, cum dicitur.
marg.| .11. Quia tulit. quod erat falsum, quia Israel non abstulit a filiis Moab et Ammon aliquid de terra sua, ut habetur Nm. 11. et Deuteron. 2. sed solum a Sehon et Og. et illud fuit eis licitum, ut declaratum fuit Nu. 21. et iterum hic declarabitur per verba Iephte.
marg.| .12. Per quos. Hic consequenter ponitur dicte responsionis evacuatio rationabilis, ubi Iephte ostendit triplici ratione, quod illam filii Israel iuste possidebant, secunda ponitur ibi : Tradiditque eum. {227}tertia ibi : Nisi forte. Prima ratio accipitur ex hoc quod filii Israel in nullo impugnaverunt filios Ammon et Moab, sed Sehon eos impugnantem occiderunt, et per consequens quicquid possidebat iure belli acquisierunt. Hanc autem rationem Iephte tangit diffuse repetes processum filiorum Israel declinando a terminis Ammon et Moab. ut habetur Dt. 2. et N. 21. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Idc. 11,ad litteram 
marg.| .1. Egressus. Ipse enim Sehon ivit obviam filiis Israel etiam extra terram suam ad eos debellandum. Ex quo patet quod habuerunt contra enim iustum bellum et per consequens regnum eius iusto bello acquisitum a filiis Israel fuit ab eis et iuste possessum.
marg.| .2. Tradiditque eum. Hic ponitur secunda ratio, que accipitur ex auctoritate divina, quia est dominus celi et terre, et ideo potest terram ab uno possessam alteri dare pro sua voluntate, quod fecit de terra possessa a Sehon rege tradendo eam filiis Israel possidendam secundum quod dicitur Dt. 2. Ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon, Amorrheum , et terram eius incipe possidere, etc. et hanc rationem tangit Iephte, dicens. Tradiditque eum dominus in manu Israel cum. Et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Nonne ea. Quod dupliciter exponitur. Uno modo sic. Que possedit Chamos Deus tuus id est populus Moab qui Chamos colebat, ut sit sensus, quod illa pars terre Moab que actu possidebatur ab eo quando filii Israel debellaverunt Sehon, illa de iure erat populi Moab, non autem illa pars quam possidebat Sehon a filiis Israel acquisita. Alio modo, exponitur, ut sit confirmatio rationis precedentis Ad cuius intellectum est considerandum quod sicut fideles victorias suas attribuunt Deo vero, ita infideles victorias suas suo Deo falso. Dicit igitur. Nonne ea, etc id est possidere te fecit.
marg.| .4. Chamos Deus , secundum opinionem tuam.
marg.| .5. Tibi iure debentur id est reputans iure acquisita per victoriam.
marg.| .6. Que autem dominus. quasi diceret multo fortius illud quod obtinuimus Deo vero nobis victoriam prestante iuste est nobis acquisitum et possessum.
marg.| .7.  Nisi forte melior es, etc. Hic ponitur tertia ratio, que hic accipitur ex prescriptione, quia populus Israel fuerat in tam longeva et pacifica possessione huius terre, quod nullus de cetero deberet reclamare, et maxime quia iustus titulus precesserat : ut patet ex predictis, et hoc est quod dicitur : Nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab, qui erat rex Moab illo tempore quo debellatus fuit Sehon : ut habetur Nm. 22. qui licet vocaverit Balaam ad maledicendum filiis Israel non tamen repetebat terram Moab quam filii Israel abstulerant a Sehon : sed timebat ne perderet aliam partem : et terram Madian de qua erat natus, ut dictum fuit ibidem : nec aliquis alius rex post eum repetivit hanc terram. Ideo subditur :
marg.| .8. Aut docere potes quod iurgatus etc scilicet quicumque rex Moab post Balac.
marg.| .9. Contra Israel et pugnaverit. Ad recuperandum hanc terram.
marg.| .10. Quando habitavit in, etc id est toto tempore quod Israel habitavit in ista terra, et quantum fuerit illud tempus subdit dicens :
marg.| .11. Per trecentos annos. Quare, etc. deficiunt tamen aliqui, ut videbitur.
marg.| .12. Igitur non ego, etc. Hic ex predictis rationibus Iephte, concludit, quod habeat iustam causam defensionis, et rex Ammon iniustam {228}inuasionem. Antequam ultra procedatur, videndum est quid de trecentis annis predictis deficiat. Ad cuius intellectum considerandum quod sicut in scientiis humanitus inventis minus nota vel dubia per ea que sunt certa declarantur : sic in sacra scriptura, que est per divinam revelationem tradita passus dubius vel obscurus, per alium passum qui certus est et determinatus debet declarari. Isti autem trecenti anni non determinantur hic per scripturam, nisi relative tamen scilicet inquantum refert dictum Iephte arguentis prescriptionem : in qua allegatione solent homines allegare quantum possunt plus de tempore apparenter, et aliquando excedunt : nec tamen scriptura vel actor scripture hoc referens dicit falsum quia refert veraciter id quod dictum est, licet dicens excesserit vel defecerit. Sic est in proposito de Iephte, cuius verba non sunt autentica, inquantum sunt ipsius. Sacra autem scriptura. 3Rg. 6. determinat tempus quod fluxit ab exitu filiorum Israel de Egypto usque ad fundationem templi per Salomonem in principio quarti anni regni sui scilicet 480. anni. Si autem ab isto numero qui in Scriptura certus reputatur removeantur : tempus quod precessit ab exitu de Egypto usque ad debellationem Sehon, quando terra predicta fuit acquisita, ut dictum est, et tempus quod fluxit a principio principatus iephte, quando ista allegavit usque ad quartum annum regni Salomonis exclusive : in cuius principio templum fundavit : remanent tamen 267. anni : et sic a 300. predictis deficiunt 33. anni. Probatio assumpti : quia ab exitu de Egypto usque ad ingressum terre promissionis fluxerunt 40. anni : ut patet in pluribus locis sacre scripture. Sehon autem fuit debellatus quasi per unum annum ante ingressum terre promissionis vivente adhuc Moyse : et sic ante acquisitionem predicte terre fluxerunt anni 39. Item a principio principatus Iephte usque ad tertium annum regni Salomonis inclusive fluxerunt centum et 74. anni : quia Iephte iudicavit Israel sex annis : et post eum Abesan septem : et postea Ahialon decem : et post ipsum Abdon octo : ut habetur Iudic. 12. de his tribus. Post ipsum Samson 20. Iudi. 16. et post ipsum Heli. 40. ut habetur 1Rg. 4. postea Samuel cuius anni comprehenduntur cum annis Saulis : et fuerunt insimul iuncti 40. ut habetur Act. 13. Postea David regnavit annis 40. ut habetur 2Rg. 5. Post eum Salomon tribus annis ante fundationem templi, ut habetur 3Rg. 6. et isti anni simul iuncti cum precedentibus faciunt annos. 213. quibus si iungantur 267. anni predictis faciunt 480. annos, et sic patet quod supra dictum est. Anni autem 267. predicti scilicet a tempore debellationis Sehon usque ad principium ducatus Iephte sic accipiuntur per partes : unus annus ante ingressum terre promissionis de ducatu Moysi, ut patet per predicta, quadraginta quibus prefuerunt Iosue et Othoniel, ut habetur Iudic. 3. Tempus enim Iosue in Sacra Scripturanon determinatur : et ideo sub tempore Othoniel qui ei successit comprehenduntur octoginta. quibus prefuit Aod post Othoniel : ut habetur Iudic. tertio capitulo 40. anni Debore, ut habetur Iudic. 5 capitulo quadraginta Gedeonis Iudi. 8. Tres Abimelech Iudi. 9. vigintitres ipsius Thola, Iudi. 10 capitulo vigintiduo ipsius Iair. Iudic. 10 capitulo decem et octo anni quibus filii Israel fuerunt sine iudice servientes Philisthiim et filiis Ammon ante promotionem Iephte, ut habetur Iudic. 5. Et isti anni simul iuncti faciunt 267. et sic patet propositum.
prol.| { 229 }
Numérotation du verset Idc. 11,ad litteram 
marg.| .1. Factus est ergo super Iephte. Hic consequenter describitur prostratio rebellantis, scilicet regis Ammon, qui noluit acquiescere verbis rationabilibus ipsius Iephte, cuius modus describitur cum dicitur : Factus est ergo super Iephte : id est voluntas et audacia pugnandi pro populo in confidentia {230}divini adiutorii.
marg.| .2. Votum vovit Domino dicens. Licet autem illud votum processerit ex devotione, tamen factum fuit indiscrete : quia de domo sua primo poterat egredi obviam ei canis, qui non est animal immolatitium, imo nec in oblatione poterat recipi eius pretium. Cetera patent usque ibi :
prol.| { 231 }
Numérotation du verset Idc. 11,ad litteram 
marg.| .1. Revertenti autem, etc. Per reversionem Iephte post triumphum de adversariis, significatur reversio Christi per suam resurrectionem ab inferis demonibus superatis.
marg.| .2. Occurrit ei unigenita filia etc. per quam significatur ecclesia unigeniti Christi filia.
marg.| .3. Cum tympanis et choris. id est laudibus divinis de victoria Christi quam Iephte immolavit Domino : non per occisionem corporis secundum Hebreos, sed per observantiam virginitatis. sicut plenius dixi super locum istum in expositione litterali. Ecclesia vero virgo est per integritatem fidei : et est immolata Domino spiritualiter per hoc quod est divinis laudibus dedicata. unde dicitur Psalmo 49. Immola Deo sacrificium laudis. Et iterum Psalm. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Sunt etiam in ecclesia multe persone immolate Domino per observantiam virginitatis : sic filia Iephte, et etiam multe per confessionem in religione, que est quedam mors civilis propter {232}quod religiosi dicuntur mundo mortui, et pro talibus subditur :
marg.| .4. Filia mi decepisti me : et ipsa decepta es. Quod non potest intelligi secundum veritatem de Christo, qui decipi non potest, cum ipsa sit veritas : Ioan. 14.a. Ego sum via veritas et vita. Sed tantum secundum estimationem infidelium, potissime Iudeorum qui credunt Christum fuisse prophetam falsum : et sic decepisse ecclesiam sibi aggregatam : et etiam ipsum deceptum fuisse, aggregando sibi populum ex appetitu vane glorie. Similiter quantum ad personas religiosas secundum estimationem falsam hominum mundanorum est ibi deceptio ex utraque parte. nam religiosos estimant deceptos eligendo sibi talem vitam, propter Christum. et similiter Christum ab eis decipi, specialiter a mendicantibus religiosis, quos reputant hypocritas habentes speciem religiositatis propter questum, et non propter Christum : et sic faciunt Christo barbam de straminibus, secundum estimationem malorum, et sic dicitur.
prol.| { 233 }
Numérotation du verset Idc. 11,ad litteram 
marg.| .1. Decepisti me. In hebreo habetur : Turbasti, me et tu turbata es. Tum quia credebat eam immolandam. Tum quia non habebat aliam prolem.
marg.| .2. Aperui enim os meum, per votum supradictum.
marg.| .3. Et aliud facere non potero , quia votum est promissio Deo facta que debet impleri, eo tamen modo quo licitum est.
marg.| .4. Plangam virginitatem meam , quia tunc temporis opprobrium erat mori sine prole.
marg.| .5. Reversa est ad patrem. eam interficiendo et offerendo Domino in holocaustum, secundum quod dicunt expositores catholici. Unde dicit Hiero. quod fuit indiscretus in vovendo, et impius in adimplendo. Hebrei aperte dicunt, quod ipsam non immolavit, sed votum eius fuit relaxatum per ipsum Phinees. Et aliqui dicunt, quod fuit interpretatum per sapientes, quod non deberet votum adimpleri per mortem {234}filie innocentis. Unde quedam glossa Hebraica super istud verbum. Dimitte me ut circumeam montes, sic dicit id est sapientes in lege, quia forsitan invenient modum relaxationis seu interpretationis voti tui. Questio ista est de facto, et ideo de hoc nihil potest sciri, nisi quantum dicit expresse scriptura, vel quantum potest trahi ex ipsa. Igitur sine preiudicio et assertione per modum collationis potest dici quod filia Iephte non fuit sacrificata Domino per mortem corporalem, sed potius per civilem seu spiritualem, eo modo quo religiosi dicuntur mundo mortui, inquantum a mundanis actibus sunt segregati, et divinis obsequiis totaliter mancipati. Sic filia Iephte fuit sacrificata Domino per observationem virginitatis vivendo in orationibus ac ieiuniis et piis operibus. Hoc autem dictum videtur consonum ei quod dicitur Levit. ult. d. Omnis consecratio que Domino offertur ab homine non redimetur sed morte morietur. Et tamen ut ibidem dicitur ager poterat Domino consecrari, qui non est susceptivus mortis dicebatur tamen mortificari, quia transibat ad ius {235}sacerdotum vel templi, sicut bona ecclesie dicuntur amortizata. Similiter ibidem dicitur quod homo poterat Domino consecrari, non tamen propter hoc occidebatur, sed obsequiis templi seu sacerdotum deputabatur, prout ibidem diffuse fuit declaratum. Et sic potest dici quod filia Iephte fuit consecrata Domino seu sacrificata, quia divinis obsequiis deputata modo predicto. Item supra dictum est. Factus est ergo super Iephte spiritus Domini scilicet ad pugnandum contra filios Ammon, et tunc fecit votum supradictum, quod licet fuit indiscrete factum, tamen intelligendum non erat nisi per modum licitum et bonum, quia spiritus Domini non instigat nisi ad bonum. Item in littera dicitur quod Iephte concessit filie sue tempus duorum mensium. Cum igitur esset iudex populi et prudens homo, non est verisimile, quin in tempore intermedio colloquium habuerit de voto suo cum sapientibus, in lege maxime, cum votum suum iam esset divulgatum, nullus autem talis sibi consuluisset votum suum implendum per occisionem, filie innocentis, cum hoc sit manifeste contra preceptum legis Ex. 20. et contra intentionem legis Levi ul. ut patet ex predictis. Et ideo verisimile videtur, quod a sapientibus fuerit sibi dictum, votum suum impleri debere per modum supra dictum. Item Hebre. 11 Iephte ponitur in sanctorum catalogo : et ideo non videtur factum sic enorme asseri debere de illo, nisi ex Sacra Scripturaexpresse haberetur. Sed diceres sicut et communiter dicitur quod scriptura hoc expresse dicit sicut supra allegatum est : Reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat. Ad quod dicendum quod scriptura non dicit quod occiderit eam : sed quod votum impleverit, quod est intelligendum per modum licitum prout superius est expressum. imo si eam occidisset, nullo modo votum implevisset : quia emissio voti non potest fieri nisi de bono : nec per consequens eius impletio : et ideo argumentum magis videtur ad oppositum. Item sic argues : hic scribitur : Dimitte me, et plangam virginitatem meam. et postea subditur : Consuetudo servata est ut post anni circulum conveniant filie Israel, et plangant filiam Iephte : et ideo videtur quod fuerit occisa. Ad quod potest dici quod in principio Iephte credidit eam esse occidendam : et ipsa similiter audito verbo patris, et ideo dixit : Dimitte me, etc. sed antequam rediret Iephte mutavit propositum de consilio sapientum. Quod autem postea subditur : Consuetudo servata est, etc. Dicendum est, quod hec consuetudo facta est rationabiliter in memoriam filie Iephte : que parata fuit patri obedire usque ad mortem corporalem et obedire usque ad mortem civilem vel spiritualem : ut et relique filie Israel docerentur obedire parentibus Sed adhuc contra predicta arguitur quod immolatio innocentis sit Deo {236}accepta, sicut patet Gene. 22b. ubi Abraham commendatur de hoc quod voluit innocentem filium immolare. Ad quod dicendum quod non est simile, quia Abraham habuit de hoc preceptum divinum, ut habetur ibidem : Omnis autem homo quantumcumque innocens debitor est mortis propter peccatum primorum parentum ipsi Deo : qui hoc debitum potest repetere quandocumque vult, et quomodo vult. Et ideo Abraham bene fecit, Deo volens obedire in sui filii immolatione, sed quod aliquis ex voto emisso voluntarie interficiat innocentem, est illicitum. Item contra predicta arguitur : quia scribitur Gene. 9a. Crescite et multiplicamini, et Dt. 7 ca. Non erit apud te sterilis utriusque sexus. Observatio vero virginitatis excludit multiplicationem prolis, ergo videtur quod fuerit illicita tempore veteris legis : propter quod videtur inconvenienter dictum, quod filia Iephte fuerit Domino consecrata, vel sacrificata per observationem virginitatis. Dicendum quod illud preceptum : Crescite et multiplicamini etc. datum fuit Noe in exitu arce quando erant pauce persone humane scilicet octo tantum : quatuor viri, et quatuor mulieres : quia tunc genus humanum indigebat multiplicatione per carnalem generationem ordinatam ad divinum cultum : et ideo multiplicato genere humano cessavit illud preceptum in particularibus personis : quia in communitate humani generis multi sunt proni ad generationis actum, per quos impletur communitati preceptum factum. Quod autem additur illud Dt. 7 c. Non erit apud te sterilis, etc. non est preceptum : ut patet inspicienti textum, sed est quedam promissio facta observantibus legem matrimonii de fecunditate prolis habenda : sicut etiam tempore evangelii multiplicatio prolis personis existentibus in matrimonio reputatur beneficium divinum. Per hoc tamen non excluditur, quin observatio virginitatis sit Deo acceptior : que tamen reperitur in paucis personis, propter quod dicit salvator Mt. 19b. Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum celorum. qui potest capere capiat quasi d<icat> pauci tales inveniuntur. Quod autem observatio virginitatis non solum tempore evangelii, sed etiam tempore veteris testa. fuerit laudabilis et Deo accepta, patet per exempla, quia Helias propheta qui fuit valde perfectus et Deo acceptus virginitatem servavit, sicut habetur ex verbis Greg. hom. 19. super evangelia. Rasias etiam 2 Machab. 14. commendatur de hoc quod propositum continentie tenuerit. Beata etiam virgo Maria votum virginitatis emisit : et sanctus Ioseph sponsus eius cum ea, ut tenent doctores catholici : et tamen adhuc erat status veteris testamenti. Paulus etiam apostolus cum adhuc esset legis veteris emulator et evangelii persecutor, virginitatem servavit, et sic patet quod observatio virginitatis fuit Deo grata a tempore veteris legis.
prol.| {223}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 11
Numérotation du verset Idc. 11,moraliter 
marg.| .1. Fuit itaque illo in tempore. In hoc. c. littera nostra discrepat in pluribus ab Hebraica. Primo in hoc quod dicitur :
marg.| .2. Filius mulieris. Hebrei dicunt : Filius mulieris hospitatricis.Secundo in hoc quod dicitur : De adultera matre generatus es. Hebrei et libri nostri correcti habent : De altera matre natus es. Tertio in hoc quod dicitur.
marg.| .5. Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes , Hebrei non habent latrocinantes : sed tantum inopes. Ego autem intendo capitulum istud exponere mystice secundum litteram Hebraicam, quam reputo veriorem. Igitur per Iephte, qui dicitur vir fortissimus allegorice potest intelligi dominus noster Iesus Christus, qui tante fortitudinis est, quod portat omnia verbo virtutis sue. ut dr Heb. 1.a. et et bene dicitur filius mulieris hospitatricis id est virginis Marie : que ex plenitudine sue pietatis recipit omnes ad eam debite recurrentes in hospitium sue misericordie. Bern. Maria omnibus omnia facta est : sapientibus et insipientibus debitricem se {224}facit, omnibus sinum misericordie aperuit : ut de eius plenitudine acciperent universi. Que bene dicitur altera mater id est alterius conditionis quam cetere matres, nam ipsa sola mater et virgo. Hunc autem Iephte scilicet Iesum Christum reprobaverunt fratres sui scilicet Iudei, quorum erat frater secundum carnem, et ipse fugit ab eis in persecutione Herodis, Mt. 2. et in persecutione civium suorum qui voluerunt eum precipitare de supercilio montis, super quem fundata erat civitas eorum. ut habetur. Luce 4. Et congregati sunt ad eum viri inopes. id est apostoli et alii discipuli propter ipsum omnia relinquentes.
marg.| .6. Perrexerunt maiores, etc. Per istos maiores possunt intelligi Iudeorum doctores, quorum aliqui recurrerunt ad eius auxilium ante passionem suam credentes in eum, ut Nathanael. Io id est et Nicodemus qui erat magister in Israel. Io. 3. et plures alii quorum nomina non exprimuntur in evangelio de quibus dicitur Io. 12.f. De principibus autem multi crediderunt in eum, etc. Et loquitur evangelista de tempore ante Christi passionem, ut patet intuenti.
prol.| { 233 }
Numérotation du verset Idc. 11,moraliter 
marg.| .1. Decepisti me et ipsa, etc. Per talem vero modum loquendi dixit Hier. 20.b. Seduxisti me domine, et seductus sum. Hieremias enim erat propheta sanctus, et per consequens erat certus, quod Deus cum sit veritas prima, non potest aliquem seducere, nec ab aliquo posse seduci, et ideo cum dicebat, seduxisti me domine, non loquebatur secundum estimationem propriam, sed secundum dictum falsorum prophetarum qui asserebant ipsum esse seductum, ut patet in pluribus capitulis Hier. Moral. autem per Iephte potest intelligi, homo litteratus, potens in scripturis, ut de Apollo dicitur Act. 13. qui fugiens molestias secularium, {234}fugit ad religionis desertum ; quod vocari potest terra Thob id est bona, nam ibi percipiuntur consolationes divine. Osee 2 capitulo Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius, et canet. Sed talis aliquando requiritur ad regimen ecclesie, sicut B. Gregorius et plures alii, et pro secularibus pugnat contra adversarios orationibus et doctrinis, sed aliquando post habitam victoriam occurrit ei filia. id est vana gloria, que solet in talibus consurgere. Dicitur autem talis gloria hominis filia, eo quod ex hominis fomite procedit, de qua debet dicere. Decepisti me, etc. diminuendo meritum. Et ipsa decepta es etc. nam fortius insurgit ad ipsam immolandum per maiorem sui humilitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_11)

Notes :