Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 

Abiit quoque1 in Gazam et vidit ibi mulierem meretricem2 ingressusque est ad eam.
1 quoque] obsc. |
2 m. m.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,2 

Quod cum audissent Philistiim
et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson
circumdederunt eum
positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio prestolantes ut facto mane exeuntem occiderent.
Numérotation du verset Idc. 16,3 

Dormivit autem Samson usque ad medium noctis3
3 m. n. Ω MS Rusch Clementina ] inv. ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber
et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera
impositasque humeris portavit ad verticem montis que4 respicit Hebron
4 que ΨDFM Rusch Ed1530 ] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 16,4 

Post hec amavit mulierem que habitavit5 in valle Soreth6 et vocabatur Dalida7.
5 habitavit Ω M ΩS Rusch Ed1530 ] habitabat ΩJ ΩL ΩP Weber |
6 Soreth T ΦRAGVP P* ΨDFM Ω M ΩJ ΩS P Rusch ] scrips. hic et ubique , Sorec ΣM Cor2 Cor3 (al. SERECH vel S.) ΩL Ed1530 Clementina , Sorech Weber |
7 Dalida B² ΦZ Ω M ΩS ΩP] scrips. hic et ubique , Dalila B* ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber ; Cor1 (hebr. et moderne interpretationes et omnes antiq. habent DALILA. I osephus etiam dicit DALILA ); Cor2 ; Cor3 (vel DALIDA. Hieronymus et antiq. et hebr. habent DALILA et sic est in interpretationibus sed modo communius dicitur DALIDA ) |
Numérotation du verset Idc. 16,5 

Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt: Decipe eum et disce ab illo in quo habeat tantam8 fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos.
8 h. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,6 

Locuta est ergo Dalida ad Samson: Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
Numérotation du verset Idc. 16,7 

Cui respondit Samson: Si septem nerviceis9 funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
9 nerviceis Ω Ed1530 Rusch Clementina ] nervicis Cor3 (al.) ΩL Weber , nerviciis ΩP
Numérotation du verset Idc. 16,8 

Attuleruntque ad eam satrape Philistinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum
Numérotation du verset Idc. 16,9 

latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei exspectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa10 tortum sputamine11, cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10 stuppa ΩJ Rusch ] stuppe Weber |
11 sputamine ΩJ Rusch ] putamine Weber , « FILUM... SPUTAMINE idest sputo. Quidam dicunt STUPAMINE idest CROSSA STUPA et hec littera satis consonat hebr. » Cor1 ; « antiq. iuxta hebr. FILUM STUPE TORTUM VEL STAMINIS pro quo hebr. habet sic: SI RUMPERET VITTAM STUPE ... alii cum STUPA iungunt STUPAMINE. HU dalricus PUTAMINE a puto putas quod est secare » Cor2 ; « al. FILUM DE STUPE TORTUM PUTAMINE , al. FILUM STUPE TORTUM aut STAMINIS PUTAMINE , al. FILUM STUPE TORTUM AUT STAMMINE CUM ODOREM etc., hebr. DIRUMPIT VINCULA QUOMODO RUMPERETUR FILII DE STUPIS VEL RELIQUIIS STUPARUM CUM ODORARET IGNEM » Cor3 |
Numérotation du verset Idc. 16,10 

Dixitque ad eum Dalida: Ecce illusisti mihi et falsum locutus es. Saltem nunc indica mihi12 quo ligari debeas.
12 mihi Amiatinus M Φ Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber ( Cava Λ Π T)
Numérotation du verset Idc. 16,11 

Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis.
Numérotation du verset Idc. 16,12 

Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit: Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis preparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Numérotation du verset Idc. 16,13 

Dixitque Dalida rursum ad eum: Usquequo decipis13 me et falsum loqueris? Ostende de14 quo vinciri debeas. Cui respondit Samson15: Si inquit16 septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terre fixeris infirmus ero.
13 decipis] decipies Λ L X ΣM Φ Θ P ΨFM Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP |
14 de Rusch ] om. Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Weber cett. |
15 Cui... Samson L M Ω MS ΩJ* ΩP Rusch ] om. ΩJ²L Cor3 ( rubr. sublin. ) |
16 inquit] om. Clementina |
Numérotation du verset Idc. 16,14 

Quod cum fecisset Dalida, dixit ad eum: Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Numérotation du verset Idc. 16,15 

Dixitque ad eum Dalida: Quomodo dicis quod amas17 me cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua18.
17 amas] ames Weber |
18 m. f. - tua] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,16 

Cumque molesta esset ei19 et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.
19 e. ei] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,17 

Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum quia Nazareus, id est consecratus Domino20 sum de utero matris mee. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines.
20 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idc. 16,18 

Vidensque21 illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac22 mandavit: Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant.
21 Vidensque] Videns Weber |
22 ac] atque Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,19 

At illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem
et rasit septem crines eius et cepit abicere23 eum et a se repellere. Statim enim24 ab eo25* fortitudo discessit26.
23 abicere Ω Weber ] abigere ΘHGRusch Clementina |
24 Statim enim ΩSJL Rusch Weber ] Statimque Ω MP |
25 ab eo Ω MS ΩJ ΩL ΩP Weber ] de eo Rusch |
26 f. discessit Ω MJ Rusch Weber ] fortitudo recessit Φ ΘAM P Ψ ΩS ( inv. ) Cor3 (al. r.) ΩL ΩP |
Numérotation du verset Idc. 16,20 

Dixitque: Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod recessisset ab eo Dominus27.
27 recessisset ab eo - D. ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber , ab eo recessisset Dominus ab eo Ω M, Cor3 (moderni: AB EO RECESSISSET DOMINUS )
Numérotation du verset Idc. 16,21 

Quem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.
Numérotation du verset Idc. 16,22 

Iamque capilli eius renasci ceperant
Numérotation du verset Idc. 16,23 

et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Numérotation du verset Idc. 16,24 

Quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat. Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras28 qui delevit terram nostram et occidit plurimos.
28 adv. nostrum - in m. n.] in manus nostras adversarium nostrum ΩJ ΩL , in manus nostras adversarium Weber ; Cor3 (antiqui non habent NOSTRUM , moderni habent et hebr.)
Numérotation du verset Idc. 16,25 

Letantesque per convivia sumptis iam epulis preceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas.
Numérotation du verset Idc. 16,26 

Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus et29 recliner super eas et paululum requiescam.
29 et] ut Weber
Numérotation du verset Idc. 16,27 

Domus autem erat plena30 virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson.
30 e. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,28 

At ille, invocato Domino, ait: Domine Deus memento mei et redde mihi nunc fortitudinem pristinam31 Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
31 m. n. Ω M ΩS ΩL Rusch ] inv. Ω JP Weber | f. pr. Rusch ] inv. pristinam fortitudinem Ω MJSLP Weber
Numérotation du verset Idc. 16,29 

Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
Numérotation du verset Idc. 16,30 

ait: Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem que ibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat.
Numérotation du verset Idc. 16,31 

Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui32 Manue iudicavitque Israel viginti annis.
32 sui] om. Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 34ra
Numérotation du verset Idc. 16,1 
ad litteram
marg.| marg.| {255} .1. Abiit. Hic consequenter describitur ipsius Samsonis mors et consummatio : et quia mors eius fuit per mulierem procurata, ideo primo describitur qualiter cum una periculo se exposuit. secundo qualiter per alteram morti succubuit, ibi :   Post hec amavit. Circa primum dicitur :   Abiit. que erat civitas Philisthinorum mortem ipsius querentium.
marg.| .2. Et vidit. In hebreo habetur :   Mulierem hospitalariam, quia nomen ibi positum equivocum est ad utramque significationem : sicut dictum fuit supra 11 capitulo de matre Iephte, et Iosue. secundo de Raab, et propter hoc non invaserunt eum ibi Philisthei : quia secundum legem terre securitatem debebat habere in loco hospitii : sed posuerunt insidias in porta civitatis, ut eum exeuntem occiderent, et forsitan utraque significatio conveniebat illi mulieri : quia in aliquibus terris hospitatrices se de facili exponunt hospitibus suis.
marg.| .3. In gressusque est ad eam. Quod cum audissent Philisthiim, et percrebuisset. hoc intelligitur de concubitu carnali secundum sensum translationis {256}nostre. secundum autem Hebreos intelligitur de ingressu hospitii : et forte utrumque fuit ibi : Cetera patent ex dictis usque ibi :
marg.| .4. Apprehendit. Porta proprie loquendo est muri apertura, fores autem sunt ostia quibus apertura clauditur : unum tamen pro alio frequenter ponitur.
marg.| .5. Post hec. Hic consequenter ostenditur qualiter Samson per aliam mulierem morti succubuit, ubi primo describitur mulieris fraudulenta inquisitio. secundo veritatis apertio, ibi :   Cumque   molesta ei esset; tertio ipsius Samsonis comprehensio. ibi :   Quem cum apprehendissent. Circa primum ponitur mulieris triplex tentatio. secunda ibi :   Dixitque   , ad eum.; tertia, ibi :   Dixitque   Dalila. Circa primum dicitur :   Post hec   amavit mulierem   . Utrum autem fuerit Hebrea vel Philisthea non habetur in textu : videtur tamen magis, quod fuerit Philisthea : eo quod fuerit ita sollicita decipere Samsonem adversarium Philistheorum, et vocabatur Dalila : sic enim debet scribi et pronuntiari.
marg.| .6. Veneruntque. ut quem non poterant superare virtute, caperent fraude. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Idc. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {257} .1. Si septem nerviceis id est factis de nervis.
marg.| .2. Necdum siccis. quia tales funes extenduntur et non rumpuntur .
marg.| .3. Latentibus. quia non audebant invadere Samsonem donec viderant per experientiam, quod vincula non posset rumpere.
marg.| .4. Qui rupit vincula. valde faciliter, ideo subditur :
marg.| .5. Quomodo. quia mulieres quando filant immiscent aliquid de sputo suo.
marg.| .6. Dixitque. Hic ponitur secunda tentatio mulieris ad deceptionem Samsonis cum dicitur.
marg.| .7. Saltem. fingebat enim ista mulier quod ex magno amore ad Samsonem desiderabat scire fortitudinis sue conditionem, sicut amans desiderat scire intima sui amici.
marg.| .8. Si ligatus. Hanc conditionem novitatis addidit Samson ad suam primam responsionem, ita quod funes non essent tantummodo nervicei et humidi : sed etiam omnino novi, et hoc dicebat Samson ad colorationem sui mendacii.
marg.| .9. Dixitque Dalila. Hic ponitur tentatio tertia, cum dicitur.
marg.| .10. Usquequo. celando secretum tuum amice tue.
marg.| .11. Si, inquit, septem. In hebreo habetur septem cincinnos, vel floccellos, cesaries enim capitis sui distincta erat per septem floccellos, vel cincinnos.
prol.| {258}
marg.| .12. Cum licio plexueris id est cum forti ligamento.
marg.| .13. Dixitque quasi d<icat> hoc est falsum manifeste, cum proprium sit amantium secreta sua invicem revelare.
marg.| .14. Cumque. Hic consequenter describitur veritatis apertio : quia per molestiam mulieris in portune petentis veritatem rei aperuit ad sui interitum .
marg.| .15. Ferrum. quia de ritu Nazareorum erat, quod non raderentur eorum capilli toto tempore consecrationis sue, ut dictum fuit supra 14 capitulo
marg.| .16. Si rasum. Quia sicut dictum fuit supra ista fortitudo non erat virtute nature, sed erat quoddam donum gratie gratis date : que in necessariis et expedientibus fuit in eo quamdiu tenuit ritum Nazarei propter quod ipso violato per rasuram non affuit sibi. Sed contra hoc videtur quod votum Nazarei violabatur per tactum et etiam aspectum mortui. ut habetur Nm. 6. Samson autem multos iam ante interfecerat, ut patet ex supradictis. Dicendum quod non fuit simile de Samsone et aliis Nazareis, qui erant consecrati ad tempus et ad vacandum orationibus et piis operibus. Samson autem fuit consecratus per totam vitam, et sua consecratio erat ordinata ad alia opera scilicet ad liberationem Israel de manu Philisthinorum, ut habetur sup. 13. cap. propter quod interficiendo Philistheos consecrationem suam non violavit, sed magis adimplevit.
marg.| .17. Vidensque. revelando veritatem : hoc enim preceperat per quod nomen Domini nominavit, dicens se consecratum Domino, non enim nominasset {259} nomen Domini dicendo mendacium.
Numérotation du verset Idc. 16,ad litteram 
marg.| .1. Ascendite adhuc semel : quia nunc mihi aperuit totum cor suum. Ex hoc videtur quod illi iidem prius fuerant apud ipsam ad comprehendendum Samsonem : sed videntes eius fortitudinem per ruptionem vinculorum ipsum non invaserant : sed latenter ad sua loca recesserant, et per hoc etiam Samson fuit deceptus revelando secretum suum mulieri ignorans quod machinaretur in mortem eius.
marg.| .2. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Ut tonsor melius posset radere eum quam si in lecto iaceret.
marg.| .3. Et rasit septem crines eius : et cepit abigere eum et a se repellere. In hebreo habetur : septem floccellos. quia rasit totam cesariem septem floccellis distinctam : ut predictum est.
marg.| .4. Statim enim ab eo fortitudo recessit. Cuius causa predicta est.
marg.| .5. Dixitque. Volebat enim experiri sicut prius utrum fortitudo discessisset ab eo.
marg.| .6. Egrediar scilicet a vinculis, ipsa enim ligaverat ipsum ad experiendum certitudinaliter si raso capite posset vincula rumpere : {260}quod cum non posset, Philisthei invaserunt eum securi.
marg.| .7. Quem. Hic consequenter describitur Samsonis comprehensio, ubi primo describitur eius incarceratio, secundo illusio, ibi : Iamque capilli. tertio mors et consummatio, ibi : Qui dixit puero. Circa primum dicitur : Quem. Dono fortitudinis destitutum.
marg.| .8. Statim eruerunt. ne si forte evaderet, damna eis inferret.
marg.| .9. Et clausum in carcere molere fecerunt id est graviter laborare, ne gratis panem comederet, aliqui autem exponunt molere id est coitare vel coire cum magnis mulieribus quas adducebant Philisthei : ut de illis magni homines et robusti nascerentur apti ad prelium.
marg.| .10. Iamque capilli, etc. Hic consequenter describitur ipsius illusio in festo Philisthinorum, cum dicitur.
marg.| .11. Convenerunt. Gratias reddendo idolo suo de captione Samsonis, quam attribuebant idolo.
marg.| .12. Qui delevit terram nostram. Per incendium terre nascentium ut supra dictum est 15. cap.
marg.| .13. Preceperunt. id est ut materiam risus eis preberet : quia cecus erat : et ideo impingebat aliquando ad parietem, aliquando ad columnam : et aliquando cadebat : ex quibus ridebant Philisthei.
prol.| { 261 }
Numérotation du verset Idc. 16,ad litteram 
marg.| .1. Qui. Hic describitur mors eius et consummatio.
marg.| .2. Dimitte me. Tum quia ex collisionibus predictis erat fatigatus ut requiesceret : tum ut per earum impulsum cum Dei adiutorio de quo sperabat, domum cadere faceret : ideo subditur :
marg.| .3. At ille. Quia videbat quod eius delusio revertebatur in opprobrium divinum, eo quod captio Samsonis attribuebatur idolis, et de hoc idola laudabantur ab idololatris.
marg.| .4. Ut ulciscar me de hostibus. Hoc enim dixit non livore vindicte, sed zelo iustitie et honoris divini nominis : ita quod Philisthei Deum blasphemabant idola laudando, ideo non peccavit, Philistheos occidendo, nec etiam occidendo secum ipsis, prout subditur :
marg.| .5. Moriatur. Et accipitur hic anima per toto composito, quod est corruptibile, licet anima sit immortalis. Non enim Samson intendebat se occidere per se sed tantum per accidens : quia non poterat blasphematores nominis divini occidere nisi seipsum cum eis occidendo. Preterea voluntas Domini erat, quod hoc fieret : quod patet per hoc, quod fortitudinem {262}mitaculose sibi reddidit ad hoc faciendum. Quilibet autem debitor est mortis ipsi Deo : et hoc debitum potest repetere quando vult, et quomodo vult : et ideo Samson non peccavit se cum aliis occidendo ex Dei voluntate et instinctu divino. Credendum est etiam quod de peccatis prius perpetratis penituit : et quod illa mors pena peccatorum suorum fuit, quam non solum acceptavit, sed etiam pro ea dominum rogavit et ideo computatur in catalogo sanctorum ad Heb. 11.
prol.| Moraliter. Samson Nazareus est homo per baptismum Domino consecratus. Dalila que situla interpretatur, est sensualitas, per quam voluptas carnis quasi per situlam hauritur. Per hanc Samson decipitur, quia per sensualitatem homo aliquando a gratia in baptismo recepta deiicitur. Septem crinibus denudatur, quia septem donis Spiritus Sancti spoliatur. Oculis privatur per mentis excecationem. Catenis ligatur per peccandi assuefactionem : carcere clauditur per obstinationem, sed tunc capilli eius incipiunt recrescere, quando divine faciei respectu incipit penitere, qui moriens triumphat de hostibus, quia moriendo peccato triumphat de demonibus.
Numérotation du verset Idc. 16,moraliter 
marg.| marg.| {255} .1. Abiit. Per descensum Samsonis in Gazam significatus fuit descensus Christi ad inferos : secundum beatum Greg. et plures doctores alios. Sed ab hoc multum dissonare videtur quod subditur :
marg.| .2. Et vidit ibi : Propter quod sciendum quod Hebrei dicunt hanc esse litteram : Mulierem hospitatricem, et hoc verius videtur sicut dixi plenius in expositione litterali. Secundum hoc igitur per descensum Samsonis in Gazam, figuratus fuit descensus Christi ad limbum patrum, qui bene significatur per mulierem hospitatricem : eo quod ibi sancti patres erant hospitati usque ad acceptionem sue beatitudinis, de qua iam erant certi.
marg.| .4. Dormivit autem Samson usque ad medium noctis : et inde. Per hoc autem Christi resurrectio fuit figurata, que fuit secundum communem opinionem doctorum in aurora : et sic in secunda medietate noctis, nam dies sequens incipit ab ortu solis. Est enim dies latio solis super terram.
marg.| .5. Apprehendit ambas porte fores. Quia Christus resurgens infernum fregit et spoliavit patribus ibi detentis : et deduxit eos usque ad montem patrie celestis. Moraliterautem per Samsonem Nazareum significatur homo contemplativus, intentus circa Deum, tamen propter necessitatem populi descendit ad activam, predicando et exhortando ad bonum : et surgendo ab hac occupatione aufert portas civitatis diaboli : que sunt favor humanus, et timor mundanus, et inclusos ducit ad patriam celestem, in spe de presenti, et in re de futuro.
marg.| marg.| {256} .6. Post hec. Doctores nostri dicunt, et bene : quod in hoc facto Samson non fuit figura Christi. Nam in principio huius operis dictum fuit, quod res una numero diversa signat, et incompossibilia, propter diversas proprietates, sicut leo ratione constantie signat Christum, et ratione voracitatis diabolum. Et eodem modo contigit de eadem persona, que ratione virtutis Christum signat : et ratione vitii nullo modo signat ipsum, sed magis oppositum. Sicut Salomon in edificatione templi Domini fuit figura Christi, qui edificavit ecclesiam. In hoc autem, quod edificavit idolorum templa 2. Regum 11. non potuit esse figura Christi, sed magis diaboli : Sic est in proposito. Samson .n. In predictis bene fuit figura Christi : sed non in eius deceptione per Dalilam. Samson igitur deceptus a Dalila secretum sue consecrationis eidem illicite revelavit. Et in hoc significat hominem Domino consecratum per professionem in religione, vel ordinem sacrum : qui per blanditias mulieris deceptus trahitur ad impudicos tactus et amplexus : et sic excecatur primo tenebris ignorantie et secundo ligatur vinculo consuetudinis perverse : et in carcere peccati deputatur ad molendum id est ad coitus exercitium secundum Hebreos. Vel aliter ad molendum id est ad opus laboriosum et malum, quod est opus peccati, secundum quod dicitur, Sapien. 5.b. In persona peccatorum : Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini non ambulavimus : Per hoc autem, quod capillis Samsonis renascentibus ipse plus nocuit Philistheis quam {257}ante fecerat, significatur quod aliquando homo Deo consecratus et dicto modo deceptus ex respectu divine gratie reilluminatur : et contra demones et vitia fortius quam ante casum preliatur. Potest et aliter dici quod per Samsonem qui ante tonsionem capillorum {258}fuit fortissimus, et post tonsionem capillorum fuit sicut ceteri homines infirmus, significantur religiosi ad bonum opus tepidi : qui ante depositionem capillorum per religionis ingressum erant fortes et agiles ad luctandum et saltandum et huiusmodi, et post ingressum religionis infirmi sunt et debiles ad bene operandum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_16)

Notes :