Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Idc. 9,1 

Abiit autem Abimelech, filius Ierobaal, in Sichem ad fratres matris sue et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matrisque1 sue dicens:
1 matrisque] matris Weber
Numérotation du verset Idc. 9,2 

Loquimini ad omnes viros Sichem. Quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum.
Numérotation du verset Idc. 9,3 

Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: Frater noster est.
Numérotation du verset Idc. 9,4 

Dederuntque illi septuaginta pondera2 argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
2 pondera] pondo Weber
Numérotation du verset Idc. 9,5 

et venit in domum patris sui in Ephra et occidit fratres suos
filios Ierobaal septuaginta viros
super lapidem unum. Remansitque Ioathan filius Ierobaal minimus
et absconditus est.
Numérotation du verset Idc. 9,6 

Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universe familie urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum que stabat in Sichem.
Numérotation du verset Idc. 9,7 

Quod cum nuntiatum esset Ioathan ivit et stetit in vertice montis Garizim
elevataque voce clamavit et dixit: Audite me viri Sichem, ita ut3 audiat vos Dominus4.
3 ut] om. Weber |
4 Dominus] Deus Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,8 

Ierunt ligna
ut unguerent super se regem dixeruntque olive:
Impera nobis.
Numérotation du verset Idc. 9,9 

Que respondit5: Numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear?
5 respondit] responpit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idc. 9,10 

Dixeruntque ligna ad arborem ficum:
Veni et super nos regnum accipe.
Numérotation du verset Idc. 9,11 

Que respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna promovear6?
6 promovear] commovear Weber
Numérotation du verset Idc. 9,12 

Locuta sunt quoque ligna ad vitem:
Veni et impera nobis.
Numérotation du verset Idc. 9,13 

Que respondit: Numquid possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines et inter ligna cetera promoveri7?
7 promoveri] commoveri Weber
Numérotation du verset Idc. 9,14 

Dixeruntque omnia ligna ad ramnum:
Veni et impera super nos.
Numérotation du verset Idc. 9,15 

Que respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite. Si8 autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani.
8 Si] Sin Weber
Numérotation du verset Idc. 9,16 

Nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Numérotation du verset Idc. 9,17 

et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Numérotation du verset Idc. 9,18 

qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros
super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancille eius
super habitatores Sichem eo quod frater vester sit.
Numérotation du verset Idc. 9,19 

Si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobaal
et domo
eius hodie letamini in Abimelech et ille letetur in vobis.
Numérotation du verset Idc. 9,20 

Sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sichem et de oppido Mello et devoret Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,21 

Que cum dixisset fugit et abiit in Bera
habitavitque ibi ob metum9 Abimelech fratris sui.
9 ob metum] metu Weber
Numérotation du verset Idc. 9,22 

Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Numérotation du verset Idc. 9,23 

Misitque Dominus10 spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem qui ceperunt eum detestari
10 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,24 

et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in11 ceteros Sichimorum12 principes qui eum adiuverant.
11 in Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] inter Π T M * ΦRAZGV ΘG Ψ, om. ΘA; IN ABIMELECH FRATREM SUUM ET INTER CETEROS : varietas ista prepositionum plus imputat Abimelech quam principibus cum hebr. utrobique habeat SUPER Cor2 |
12 Sichimorum ΣTM ΨB ΩSJP Ed1530 Clementina ] Siccimorum Ω M, Sychimorum ΩL Rusch , Sycimorum Edmaior. (Σ L Φ) Clementina , - marum Weber Edmaior. (V F X T Π Cava Λ L* Amiatinus O ΘHA M ² ) |
Numérotation du verset Idc. 9,25 

Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium13 et dum illius prestolabantur14 adventum exercebant latrocinia agentes predas de pretereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
13 s. m.] inv. Weber |
14 prestolabantur] prestolantur Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,26 

Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sichimam15. Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem
15 Sichimam ΣO ΨB Ed1530 ] scrips. , Sychimam Rusch , Sycimam Weber
Numérotation du verset Idc. 9,27 

egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,28 

clamante Gaal filio Obed. Quis est iste16 Abimelech et que est Sichem ut serviamus ei? Numquid non est ipse17 filius Ierobaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor18 patris Sichem. Cur ergo19 servimus ei?
16 iste] om. Weber |
17 ipse] om. Weber |
18 Emor ΩL plerique codd., edd. Rusch] Emmor Weber |
19 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,29 

Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech. Congrega exercitus multitudinem et veni.
Numérotation du verset Idc. 9,30 

Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Numérotation du verset Idc. 9,31 

et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis et oppugnat adversum te civitatem.
Numérotation du verset Idc. 9,32 

Surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
Numérotation du verset Idc. 9,33 

et primo mane oriente sole irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Numérotation du verset Idc. 9,34 

Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quatuor locis.
Numérotation du verset Idc. 9,35 

Egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu porte civitatis. Surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Numérotation du verset Idc. 9,36 

Cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum20 et hoc errore deciperis.
20 c. h.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,37 

Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terre descendit et unus cuneus venit per viam que respicit quercum.
Numérotation du verset Idc. 9,38 

Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est21 quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum.
21 hic populus est] iste est populus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,39 

Abiit ergo Gaal exspectante22 Sichimorum23 populo et pugnavit contra Abimelech
22 ex(s)pectante Λ H F B M ΦRAGVZ ΘH ΨBDM Ω Ed1530 ] spectante Amiatinus ... Cor3 (al.) Clementina Weber |
23 Sichimorum] Sycimarum Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,40 

qui persecutus est eum fugientem et in urbem compulit. Cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Numérotation du verset Idc. 9,41 

et Abimelech sedit in Ruma, Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
Numérotation du verset Idc. 9,42 

Sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,43 

tulit exercitum suum et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et irruit in eo24
24 eo Λ H B* Rusch ] eos Ω ΩL Weber
Numérotation du verset Idc. 9,44 

cum cuneo suo oppugnans et obsidens civitatem, due autem turme palantes per campum adversarios persequebantur25.
25 persequebantur] sequebantur Weber
Numérotation du verset Idc. 9,45 

Porro Abimelech omni die illo26 oppugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsa quoque27 destructa ita ut sal in ea dispergeret.
26 d. i.] inv. Weber |
27 quoque] -que Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,46 

Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat munitus valde28.
28 m. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,47 

Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos
Numérotation du verset Idc. 9,48 

ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi precidit arboris ramum impositumque ferens humero dixit ad socios: Quod me vidistis facere cito facite.
Numérotation du verset Idc. 9,49 

Igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur ducem. Qui29 circumdantes presidium30 succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter et31 mulieres habitatorum turris Sichem.
29 Qui] quos Weber |
30 presidium] presidio Weber |
31 et] ac Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,50 

Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu.
Numérotation du verset Idc. 9,51 

Erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant simul viri32 ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula.
32 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,52 

Accedensque Abimelech iuxta turrim33 pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
33 turrim Ω MLS Rusch Ed1530 Clementina ] turrem hic et ubique Weber
Numérotation du verset Idc. 9,53 

Et ecce una mulier fragmen mole desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
Numérotation du verset Idc. 9,54 

Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens interfecit eum.
Numérotation du verset Idc. 9,55 

Illo quoque34 mortuo omnes qui cum eo erant de Israel reversi sunt in sedes suas
34 quoque] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 9,56 

et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis.
Numérotation du verset Idc. 9,57 

Sichimitis35 quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioathan, filii Ierobaal.
35 Sichimitis] scrips. , Sychimitis Rusch , Sycimitis Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Idc. 9,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 32v b
Numérotation du verset Idc. 9,1 
ad litteram
marg.| marg.| {213} .1. Abiit autem. Hec est pars incidentalis : in qua describitur ruina domus Gedeonis, de qua facta fuit mentio ca. pre. Circa quod primo describitur ipsius Abimelech promotio iniqua. secundo maledictio digna, ibi : Quod cum nuntiatum esset. tertio sequens ultio divina. ibi : Misitque dominus. Circa primum describitur primo ambitio Abimelech, cum dicitur : Abiit. cuius mater nominatur concubina ca. prec. et ancilla in isto, ut videbitur, per quod denotatur quod inter filios Gedeonis fuit minus nobilis et minoris reputationis : et tamen anhelabat ad dominium pre aliis et regnum .
marg.| .2.  Ad fratres. ut per eos inclinaret alios ad votum suum .
marg.| .3.  Quid. per hoc innuebat, quod omnes alii filii Gedeonis vellent super populum dominari  : quod erat falsum sed hoc fingebat ad habendum intentum .
marg.| .4.  Simulque quasi d<icat> si promotus fuero defendam vos et promovebo. Consequenter describitur eius indebita promotio cum dicitur .
marg.| .5.  Dederuntque. Pondo indeclinabile est : et significat pondus indeterminatum secundum aliquos secundum alios idem est quod libra. In hebreo autem habetur : septuaginta argenteos de phano Baalberith. nomen est illius phani, eo quod habitatores Sichem ibi percusserunt fedus cum Baal. Berith enim fedus interpretatur . ibi autem thesaurus communis reponebatur .
marg.| .6.  Qui. In hebreo habetur :   Et cervicosos.
marg.| .7.  Et occidit etc. ut solus posset dominari. unde sequitur,
marg.| .8.  Congregati sunt autem etc. Mello autem prout accipitur. 3Rg. nomen est cuiusdam voraginis que erat in Hierusalem, quam Salomon coequavit terre, sed hic Mello nomen est urbis.
marg.| .9. Et constituerunt regem etc. In hebreo habetur:   Iuxta ulmum statue   que   erat in Sichem. Ibi enim erat quedam statua pro idololatria. et ibi constitutus est iste rex cuius promotio fuit iniquissima.
marg.| .10.  Quod cum nuntiatum. Hic consequenter describit promoti et promoventium maledictio. In qua primo ponitur parabola, cum dicitur : Ierunt et primo parabola, ponitur. et secundo ad propositum applicatur. ibi :   Nunc igitur. Circa primum sciendum quod aliqui expositores nostri dicunt, quod per ligna in generali intelligitur communis populus Sichem, per cedros, principales qui fuerunt Abimelech. {214}Per olivam : de qua exprimitur oleum et ficum que habet dulcem fructum, et vitem que facit fructum plurimum : intelliguntur alii filii Gedeonis, qui erant pingues in divitiis : dulces in mansuetudine : et multiplicati in prole. Per rhamnum autem que est arbor vilis, intelligit Abimelech, qui erat de ignobili matre, qui regnavit aliis occisis. et secundum hoc patet expositio littere. Sed quintum ad aliquid videtur littera obviare, in qua dicitur. Ierunt. quia viri Sichem non iverunt ad requirendum alios filios Gedeonis ut dominarentur eis : sed magis dederunt pecuniam ad interficiendum eos : propter quod dicunt expositores predicti, quod similitudo non tenet in omnibus : sed tenet quantum ad hoc, quod Sichimite tractabant inter se dicentes, Si requireremus alios filios Gedeonis ut dominarentur nostri, et defenderent nos ipsi nos despicerent propter nobilitatem et magnificentiam suam ; nec curarent de nobis. quasi dicerent, melius est quod nos promoveamus istum Abimelech minus nobilem, et qui est propinquus noster ex parte matris. Hebrei vero exponunt aliter parabolam istam quantum ad olivam, ficum, et vitem, et magis litteraliter, ut videtur, dicentes quod per ista significantur tres persone notabiles, in beneficiis exhibitis populo Israel scilicet Gedeon, Debora, et Othoniel : qui oblatum sibi dominium super filios Israel recusaverunt : eo quod Dominus illud dominium sibi retinuerat : ut dictum est sup. De Gedeone autem quod recusaverit, patet In capitulo prec. et de aliis duobus idem dicunt Hebrei, licet non sit scriptum, quia non omnia sunt scripta. Dicunt igitur quod per olivam significatur Othoniel, qui fuit de tribu Iuda, ut dictum fuit supra capituloid est Tribus autem Iuda vocatur oliva, Ier. 11. ca. “Olivam uberem pulchram, fructiferam, speciosam vocavit dominus nomen tuum”. Per ficum que habet fructum dulcem, intelligitur Debora, que in hebreo scribitur Dibora. et interpretatur apis, que facit mel dulce, et sicut ficus fructum dulcem, ita quod proprietas huius arboris respondet interpretationi nominis. Per vitem vero intelligitur Gedeon, qui erat de filis Ioseph, eo quod Ioseph vocatus est filius accrescens, Gene. 49. Vitis autem ramus crescit notabiliter in una estate. Secundum hunc igitur sensum exponitur sic littera.
marg.| .11.  Ierunt ligna id est filii Israel generaliter non Sichimite specialiter.
prol.| {215}
Numérotation du verset Idc. 9,ad litteram 
marg.| .1. Dixeruntque. id est Othoniel ratione predicta.
marg.| .2. Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur id est Deus in lucernis ardentibus in tabernaculo, que implebantur oleo olivarum purissimo.
marg.| .3. Et homines id est condimentis ciborum, et confectionibus medicinarum. Per hanc autem pinguedinem intelligitur pietas que fuit in Othoniel ad sublevandum miseriam filiorum Israel : ut patet ex dictis supra tertio capitulo.
marg.| .4. Numquid id est dulcedinem consolationis divine que fuit in Debora habente spiritum prophetie, ut patet ex dictis supra, 4.ca.
marg.| .5. Numquid possum deserere vinum meum, quod letificat etc. De letificatione hominum videmus experientiam. de letificatione Dei dicit Rabbi Salomon quod hoc dicitur eo quod Levite in oblationibus hostiarum non cantabant cantica divina donec offerrentur libamina que fiebant de vino. Potest etiam hoc exponi de sacramento Eucharistie : quod est Deo acceptissimum, {216} in quo convertitur vinum in sanguinem Christi.
marg.| .6. Dixeruntque id est ab Abimelech ratione predicta . et accipit hic ligna pro Sichimitis in speciali , et aliis qui cum eis constituerunt Abimelech regem ut predictum est.
marg.| .7. Si autem. Rhamnus secundum Isido. est dumus parvus, qui vento agitatus ex se emittit ignem. sic Abimelech agitatus ira succendit populum Sichem, ut habetur infra. ideo subditur :
marg.| .8. Et devoret. id est principes dicti populi.
marg.| .9. Nunc. Hic consequenter applicatur predicta parabola ad propositum, videlicet de imprecatione maledictionis super Abimelech regem et super populum ipsum constituentem, et patet littera ex predictis.
marg.| .10. Misitque. Hic consequenter describitur divina punitio ubi primo describitur Sichimitarum rebellio. secundo rebellantium impugnatio, ibi ; Dictumque est. tertio utrorumque destructio ibi :   Porro   Abimelech   . Circa primum dicitur : Misitque. id est permisit.
prol.| { 217 }
Numérotation du verset Idc. 9,ad litteram 
marg.| .1. Spiritum id est contentionem seu discordiam excitari per spiritum malignum .
marg.| .2. In ter. ut suis iniquitatibus exigentibus destruerentur adinvicem. et patet littera usque ibi :
marg.| .3.  Agentes. maxime de illis, qui favebant Abimelech.
marg.| .4.  Venit. In auxilium Sichimitarum, ambiens super eos dominium, ut patet sequentibus.
marg.| .5.  Ad cuius id est audaciores effecti propter eius presentiam.
marg.| .6.  Egressi. qui pertinebant ad Abimelech et fautores eius in contemptum ipsius.
marg.| .7.  Clamante. ut sibi populum attraheret et contra Abimelech excitaret.
marg.| .8.  Quis quasi d<icat> nullius est momenti.
marg.| .9.  Et que quasi d<icat> ita nobilis civitas est antiqua, quod non debet servire ei.
marg.| .10.  Numquid id est hominis qui non habet hic ius dominandi.
marg.| .11.  Et constituit id est prepositum vel prefectum, prout in hebreo habetur.
marg.| .12.  Zebul. Et sic fecit magnum contemptum.
marg.| .13.  Super id est super viros tam antique nobilitatis, quod Emor, qui fuit a tempore Abraham potens et nobilis, fuit pater et dominus illius civitatis.
marg.| .14. Utinam. ex quo patet quod volebat dominari ibi :
marg.| .15.  Dictumque. Hic consequenter describitur ipsorum rebellantium impugnatio ad instinctum ipsius Zebul prepositi sui, nuntiantis sibi in secreto verba {218} que audierat ab ipso Gaal et caute dissimulaverat. Et patet littera usque ibi :
marg.| .16.  Dixit. qui simulabat se esse cum Gaal quousque Abimelech repente veniret super eum et socios eius interficeret, propter quod nitebatur eum decipere, dicens.
marg.| .17.  Umbras montium. sequitur : Ecce populus id est de cacumine montis quod dicitur umbilicus terre, quia supereminet aliis partibus ventris. Sequitur :
marg.| .18.  Abiit ergo. qui non exiit civitatem cum Gaal ad pugnandum, sed expectabat interius belli eventum.
marg.| .19.  Zebul autem. quia debellati iam fuerant in campo : et propter hoc populus civitatis parum curabat de eis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .20. Palantes id est manifeste discurrentes. et inde dicitur , paleter Gallice.
marg.| .21. Porro Abimelech. Hic consequenter describitur utrorumque punitio, scilicet Abimelech et eorum qui promoverunt eum ad regnum, quia inter fecit eos, et finaliter interfectus est ab eis. Primo ergo describitur destructio urbis Sichem, cum dicitur.
marg.| .22.  Quam cepit interfectis. Sal enim reddit terram sterilem et ideo quando aliquis destruebat funditus aliquam civitatem spargebat ibi salem in signum perfecte victorie. Secundo describitur destructio fortalitii, cum dicitur.
marg.| .23.  Quod cum audissent. Et patet littera usque ibi :
prol.| { 219 }
Numérotation du verset Idc. 9,ad litteram 
marg.| .1. Abimelech autem inde. ad obsidendum cum. Sciendum autem quod alia est civitas in Egypto que similiter vocatur Thebes de qua fuit legio Thebeorum : cui prefuit sanctus Mauricius. et alia in Iudea nomine Thesba, de qua fuit Helias Thesbites : et alia est in Grecia, que dicitur Thebe : a qua dicuntur Thebani, et in hac obsidione Abimelech interfectus est, unde sequitur :
marg.| .2. Et ecce. In hebreo habetur : cervicem eius, Si enim confregisset {220} cerebrum statim fuisset mortuus ut videtur. quod tamen non fuit, imo precepit postea armigero suo, quod interficeret eum. unde subditur :
marg.| .3. Et percute. Plus enim formidavit opprobrium etiam post mortem quam anime damnationem. non enim licitum est alicui sic accelerare mortem suam.
marg.| .4. Et reddidit. Hec est conclusio huius capituli, ostendens qualiter malum Abimelech et promoventium ipsum reversum est in caput eorum secundum maledictionem Ioathan filii Gedeonis.
prol.| {213}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 9
Numérotation du verset Idc. 9,moraliter 
marg.| .1. Abiit autem Abimelech. hic duo describuntur scilicet ipsius Abimelech promotio maligna : et eius punitio digna. Circa primum dicitur : Abiit autem Abimelech ut per cognationem matris sue populum inclinaret ad suam promotionem : cum tamen esset filius ancille : et sic indignus promotione, per quod significatur quod indigni promotionibus frequenter eas plus ambiunt quam illi qui sunt digni. Per hoc autem quod dixit : Consideratequod ipsi fecerunt. Ex quo patet quod eius promotio non fuit propter persone bonitatem, sed carnalitatem. Per istos signantur illi qui ratione cognationis : vel patrie, vel alterius cuiuscumque cause que non facit ad bonitatem electionis eligunt aliquem ad dignitatem{214}ecclesiasticam ut secularem : non habentes respectum ad honorem Dei, et communem utilitatem.
marg.| .5.  Dederuntque illi. per quod significantur illi qui non solum male eligunt, sed etiam pro tali electione pro movenda expensas magnas faciunt.
marg.| .7.  Et occidit etc. per quod significatur : quod illi qui male sunt promoti deprimere et annihilare bonos nituntur. Circa secundum scilicet punitionem Abimelech dignam premittitur parabola de oliva, ficu, et vinea recusantibus super alias arbores promoveri : et per hoc significantur tria genera hominum dignitatem regiminis refugientium. Primi sunt devoti, querentes in oratione et divi. obse. occupari, a quibus retrahit cura regiminis, que causat distractionem mentis : et isti {215}significantur per olivam, Ps. 51.b. Ego autem sicut oliva fructificavi in domo Domini. Secundi sunt homines in Sacra Scripturastudiosi : de qua dicitur, Eccl. 24 capitulo Spiritus meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et favum. Et ideo in ea studiosi refugiunt per curam regiminis eius a dulcedine separati, et isti signantur per arborem ficum, que respondit : Numquid possum deserere dulcedinem meam, etc. Tertii sunt homines vere humiles : qui non reputant se dignos promotione ad regimen aliorum. propter quod hec refugiunt quantum bono modo possunt. et isti signantur per vitem : que licet non possit se sustinere, sed ab alio fulcitur : tamen ex ea fructus optimus producitur : sic vere humilis per alium regi et sustentari querit et fructum optimum facit dicens : Numquid {216} possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines, et inter cetera ligna, etc. Humilitatis enim fructus est valde placens Deo et hominibus propter quod beata virgo Maria propter humilitatem ad concipiendum Dei filium fuit electa : sicut ipsa dicit Luce 1.e. Respexit humilitatem ancille sue, etc.
Numérotation du verset Idc. 9,moraliter 
marg.| .6. Dixeruntque. Per rhamnum qui est arbor parva : et primo mollis est sicut herba : postea vero spinas habet, significantur homines indigni promotione : promoveri tamen procurant multiplici fictione : et graviter pungunt : et ignem dissensionis emittunt, quo ipsi et promotores sui destruuntur, sicut contigit Abimelech et habitatoribus Sichem, qui male promoverant eum in regem, et utinam aliis similibus sic contingat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_9)

Notes :