Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Idc. 17,1 

Fuit eo tempore vir quidam de1 monte Ephraim nomine Michas
1 de] in
Numérotation du verset Idc. 17,2 

qui dixit matri sue: Mille2 centum argenteos quos separaveras tibi3* et super quibus me audiente iuraveras: Ecce ego habeo et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
2 Mille Rusch Weber] + et Clementina |
3 tibi ΩJ ΩL ΩP Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Idc. 17,3 

Reddidit ergo eos matri sue que dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum4 Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi.
4 h. a.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 17,4 

Reddidit igitur eos5 matri sue que tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Miche.6
5 eos] om. Weber |
6 Miche] Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,5 

Qui ediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos.
Numérotation du verset Idc. 17,6 

In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Numérotation du verset Idc. 17,7 

Fuit quoque in tempore illo7 alter adolescens de Bethleem Iuda ex8 cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi.
7 in tempore illo] om. Weber |
8 ex] et Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,8 

Egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem9 Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domo Miche10
9 montem] monte Weber |
10 domo Miche] domum Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,9 

interrogatus est ab eo unde venisset11, qui respondit: Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse prospexero12.
11 venisset] venis Weber |
12 prospexero] perspexero Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,10 

Mane apud me inquit13 et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et que ad victum sunt necessaria14.
13 apud me - i.] inv. Weber |
14 s. n.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,11 

Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis.
Numérotation du verset Idc. 17,12 

Implevitque Micha manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se15.
15 puerum sacerdotem - apud se] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 17,13 

Nunc scio dicens quod benefaciet mihi16 Deus habenti levitici generis sacerdotem.
16 benefaciet mihi] bene mihi faciat Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset Idc. 17,ad litteram 
marg.| marg.| {263} Fuitque. Hec est ultima pars principalis huius libri in qua agitur de quibusdam casibus tempore Iudicum accidentibus. Et sunt tres casus. Secundus ponitur c. 10. tertius ponitur in libro Ruth, qui secundum Hebreos antiquos non est liber distinctus a libro Iudicum , ut patet per Hieronymum in prologo galeato. Circa primum dubitatur quo tempore accidit casus Miche. Et dicunt expositores nostri communiter , quod accidit post mortem Iosue antequam surgerent iudices, et ad hoc probandum inducunt quod hic bis dicitur : In diebus illis non erat rex in Israel, etc. quia tunc non erat rex vel iudex qui errata corrigeret. Dicunt etiam quod hec historia hic describitur ad ostendendum necessitatem dandi iudices Israeli ad corrigendum errata. Sed istud dictum non videtur multum valere. Tum quia sicut dictum est pluries iudices preerant per modum directionis et consilii , non per modum dominii : propter quod non habebant efficaciam corrigendi  : sed reges eis succedentes habuerunt auctoritatem et potestatem subditos coercendi . Causa etiam suscitandi iudices inducta non habetur ex precedentibus, quia ubicumque scriptura dicit : Suscitavit eis dominus talem, vel talem iudicem, premittitur pro causa huius suscitationis tribulatio in qua erat populus Israel : ut per iudicem suscitatum liberaretur. Hebrei vero dicunt, quod factum Miche contigit sub Othoniel, qui successit Iosue. Et ad hoc probandum inducunt quod scribitur in fine 18 capitulo Mansitque apud eos idolum Miche omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. Hoc tempus incepit ante mortem Iosue : ut habetur Iosue 18. Tempore autem Iosue non declinaverunt ad idololatriam, ut habetur supra 2 capitulo Et ideo dicunt quod hoc accidit in principio temporis Othoniel, quod fuit propinquius positioni tabernaculi in Silo post tempus Iosue. Igitur circa historiam Miche sic proceditur : quia primo describitur idololatrie perpetratio. Secundo idololatrie spoliatio, c. 18. Circa primum premittitur fabricatio idoli. Secundo subditur abusus sacerdotii, ibi : Implevitque. Circa primum, quia littera est intricata considerandum quod mater Miche consecraverat summam pecunie pro fabricatione idoli. Michas autem volens illam in alios usus expendere subtraxit illam occulte : postea vero penitens ; tum quia et ipse idololatra erat, tum quia maledictionem matris timebat, que illi qui pecuniam subtraxerat frequenter maledicebat : dictam pecuniam matri restituit : ut inde fieret quod ipsa promiserat. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Fuitque eo tempore vir. Hoc non refertur ad tempus Samsonis de quo immediate supra dictum est : quia factum istud accidit longe ante scilicet immediate post mortem Iosue, ut predictum est, sed refertur in generali ad tempus Iudicum : tamen intelligitur pro prima parte illius temporis.
marg.| .2. Mille et centum argenteos. Ex hoc dixerunt aliqui, quod ista mater Miche {264} fuit Dalila, et quod ista pecunia fuit illa quam recepit pro proditione Samsonis ut dictum est ca. pre ce. sed hoc patet falsum : tum quia istud factum contigit diu ante tempus Samsonis et Dalile, ut iam dictum est, tum quia summa pecunie non est eadem hic et ibi : quia ipsi Dalile dederunt satrape Philisthinorum singuli mille et centum argenteos, erant autem quinque, et sic summa illius pecunie ascendit ad quinque millia et quingentos argenteos : hic autem ponuntur tantum mille centum argentei.
marg.| .3. Quos separaveras scilicet a communibus usibus idolo dedicando.
marg.| .4. Et super id est voto et iuramento promiseras, secundum expositores nostros. In hebreo autem habetur ; Me audiente maledixeras, scilicet ei qui pecuniam abstulerat.
marg.| .5. Ecce ego quasi d<icat> paratus sum reddere tibi propter causas predictas.
marg.| .6. Reddidit ergo id est reddere promisit, quia de redditione actuali postea agitur.
marg.| .7. Que dixerat scilicet antequam confiteretur pecuniam se habere, secundum istam litteram . In hebreo habetur ; Et dixit ei scilicet post confessionem pecunie.
marg.| .8. Consecravi. Dominum vocat falsum Deum quem colebat.
marg.| .9. Ut de manu. In hoc explicat modum voti sui, sic enim voverat quod de manu sua argentum traderet filio, ut inde faceret fieri idolum.
marg.| .10. Et nunc id est statim cum mihi reddideris pecuniam secundum formam voti mei, statim tradam eam tibi ad faciendum quod vovi.
marg.| .11. Reddidit igitur scilicet ipse Michas.
marg.| .12. Matri. redditione actuali.
marg.| .13. Que tulit. Residuum autem pecunie fuit consumptum in aliis que pertinebant ad cultum illius idololatrie utpote in edicula, Ephod, et consimilibus, de quibus postea subditur :
marg.| .14. Et dedit. non per manum propriam, sed per manum filii sui secundum formam voti predictam.
marg.| .15. Ut faceret ex eis sculptile, etc. Dicunt aliqui quod fuit unum idolum, quod vocatur hic sculptile et conflatile id est factum per tunsionem et conflationem, quia metalla prius calefiunt in igne et postea malleo tunduntur, ut ex eis aliquid facilius formetur. Alii autem dicunt, quod fuit duplex idolum , unum per sculpturam, quod notatur cum dicitur hic, sculptile ; Aliud per staturam , quod notatur per hoc quod dicit, conflatile .
marg.| .16. Qui ediculam id est parvam edem, Deo separavitidolo dedicando et ab aliis usibus separando et vocatur hic idolum Deus. Et in tota historia hoc nomen Deus vel dominus pro Deo falso accipitur. Excepto quod in fine dicitur ; Omnia tempore quo fuit domus Dei in Silo, hic enim accipitur pro vero Deo.
marg.| .17. Ephod et Teraphim. Quod autem sequitur id est vestem sacerdotalem et idola. non est in hebreo, sed appositum fuit a translatore {265} ad exprimendum interpretationem Ephod et Teraphim. Ephod enim est idem quod superhumerale : ut habet Ex. 28. et est vestis principalis summi sacerdotis, et per ipsam hic intelliguntur alia vestimenta sacerdotalia que fecit Michas, ut dicunt expositores communiter . Si autem per Teraphim hic intelliguntur idola in plurali, nescio. Dicunt tamen Hebrei quod Teraphim est caput pueri primogeniti demoni immolati : quod aromatibus conditur , ut possit diu permanere sine putrefactione et super linguam eius in lamina aurea parva ponitur nomen demonis. et sic dat responsa : prout dictum est diffusius Gn. 31. Et huic dicto videtur concordare illud quod habetur sequenti capitulo Nostis quod in domibus istis sit Ephod et Teraphim et sculptile atque conflatile. ita quod Teraphim videtur esse aliud a duobus idolis predictis : quorum unum fuit factum per fusuram, aliud per sculpturam : vel aliud ab uno duobus modis facto : ut predictum est.
Numérotation du verset Idc. 17,ad litteram 
marg.| .1. Implevitque. Hic consequenter describitur abusus sacerdotii duplex. Primo : quia facit sibi sacerdotem unum de filiis suis, quod notatur cum dicitur : Implevitque id est obtulit ad manum eius oblationem vel sacrificium per eum offerendum tanquam per sacerdotem . Ideo subditur :
marg.| .2. Et factus. Cum tamen nullus esset promovendus ad sacerdotium nisi de filiis Aaron. Michas autem non erat de stirpe illa, sed de tribu Ephraim. {266} Secundo quia fecit sibi sacerdotem de tribu Levi, sed non de filiis Aaron. quod notatur cum dicitur.
marg.| .3. Fuit quoque. Hoc dicitur ad differentiam alterius Bethleem que erat in tribu Zabulon, ut habetur Iosue 19.
marg.| .4. Ex cognatione scilicet ipsius Miche, ut dicunt aliqui. Sed hoc est falsum, quia in hebreo habetur : Ex cognatione Iuda. Mulieres enim que non succedebant in hereditate paterna, poterant contrahere cum viris alterius tribus, ut dictum fuit Nm. ult. Et ideo mater istius Levite fuit de tribu Iuda : pater autem de tribu Levi. Dicitur etiam de Bethleem Iuda, quia tribus Levi per omnes tribus erat dispersa, ut dictum fuit Iosue 21.
marg.| .5. Egressusque. Quia filii Israel iam declinaverant ad idololatriam  : nec reddebant decimas ad sustentationem Levitarum ut tenebantur : et ideo Levite cogebantur querere victum per alium modum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .6. Fuitque illi quasi. Tenebat enim eum in domo sua honorifice nec occupabat eum operibus servilibus.
marg.| .7. Implevitque. Exponatur sicut prius.
marg.| .8. Nunc scio. Licet enim esset idololatra iste Michas, et coleret Deum falsum, ut pote demonem in idolo : tamen credebat quod obsequium sacerdotis de stirpe Levi esset ei magis placitum, quam de altera tribu.
prol.| {263}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 17
Numérotation du verset Idc. 17,moraliter 
marg.| .1. Fuitque. Ecclesia mater dicitur omnium Christianorum, licet multi eorum sint eius filii solo numero et non merito. Item pastor inutilis ecclesie dicitur idolum. Za. 11.d. O pastor et idolum derelinquens gregem.Igitur Michas qui matri sue tradidit argentum {264}ad fabricandum idolum, signat illum qui filius est ecclesie solo numero : et pecuniam offert presidenti ecclesie, ut ipse promoveatur ad pastoris officium, et sic fiat idolum, quia sic promotus non solum inutilis est ecclesie, sed etiam nocivus. et de tali subditur :
prol.| { 265 }
Numérotation du verset Idc. 17,moraliter 
marg.| .1. Implevitque. Quia talis non dat aliquid nisi nepotibus et consanguineis in vita ac scientia defectuosis, quibus dat prebendas si sit episcopus : et bona ecclesie si sit inferioris gradus : et parum aut nihil dat pauperibus : et huic bene convenit hoc {266}nomen Michas, quod interpretatur quis id est quasi nullus. Sicut de Sobna preposito templi dicitur Esai. 23.e. Quis tu hic aut quasi quis, etc. Sequitur : Ecce dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus.
prol.| {265}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 17
Numérotation du verset Idc. 17,additio 
prol.| In capitulo 17. ubi dicitur in postilla : Et vocavit idolum Deus in tota ista historia, etc.
prol.| Si quis obiiciat quomodo Sacra Scripturautatur nomine divino pro Deo falso seu idolo presertim nomine Domini tetragrammaton , quod secundum doctores catholicos et Hebreos est incommunicabile creature prout potest haberi Ex. 3. Dicendum quod scriptura sacra in talibus {266} recitat idololatrarum opinionem, licet erroneam et falsissimam non asserendo, sed tantummodo referendo. Idololatre enim Gentiles qui legem Mosaicam non susceperant : demonia sua deos vocant in communi, idololatre vero ab Israelitico ritu perversi qui nomen Dei tetragrammaton ex fide habuerant, hoc idem nomen suis idolis perniciose attribuebant, prout in hoc capitulo et in similibus reperitur, etc.
prol.| {267}Liber Iudicum



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_17)

Notes :