Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset Idc. 21,1 

Iuraverunt quoque1 filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
1 quoque] itaque
Numérotation du verset Idc. 21,2 

Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu ceperunt flere dicentes:
Numérotation du verset Idc. 21,3 

Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
Numérotation du verset Idc. 21,4 

Altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt:
Numérotation du verset Idc. 21,5 

Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim iuramento se2 constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent
2 i. se] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,6 

ductique penitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, ceperunt dicere: Ablata est tribus una3 de Israel.
3 tr. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,7 

Unde uxores accipient? Omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras.
Numérotation du verset Idc. 21,8 

Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel qui non ascendit ad Dominum in Maspha. Et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse.
Numérotation du verset Idc. 21,9 

Eo quoque tempore, cum essent in Silo nullus, ex eis ibi repertus est.
Numérotation du verset Idc. 21,10 

Miserunt itaque decem millia viros robustissimos et preceperunt eis: Ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
Numérotation du verset Idc. 21,11 

et hoc erit quod observare debetis. Omne generis masculini et mulieres que cognoverunt viros interficite, virgines reservate4*.
4 virgines... reservate Λ LH ΠD² Σ M ΦV ΨBDFM Ω MSJL Rusch Clementina ] et praem. Λ H Ω M | virgines] + autem ΨD*FM Rusch Clementina | om. Weber , Cor1 (hebr. et antiq. non habent in textu quia subintelligitur ex quo corrupte occidiiubentur), Cor2 (non enim addendum VIRGINES RESERVATE ), Cor3 (plures antiq. et hebr. non habent sed subintelligitur)
Numérotation du verset Idc. 21,12 

Inventeque sunt de Iabisgalaad quadringente virgines que nescierunt viri thorum et adduxerunt eas ad5 castra in Silo in terram6 Chanaan.
5 ad] in Weber |
6 terram] terra Weber |
Numérotation du verset Idc. 21,13 

Miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et preceperunt eis ut eas7 susciperent in pace8.
7 eas] eos Weber |
8 s. - in p.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 21,14 

Veneruntque filii Beniamin in illo tempore et date sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad, alias autem non repererunt quas simili modo traderent.
Numérotation du verset Idc. 21,15 

Universusque Israel valde doluit et egit penitentiam9 super interfectione unius tribus ex Israel,
9 penitentiam] penitudinem Weber
Numérotation du verset Idc. 21,16 

dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin femine conciderunt
Numérotation du verset Idc. 21,17 

et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israel.
Numérotation du verset Idc. 21,18 

Filias enim10 nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.
10 enim] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,19 

Ceperuntque consilium atque dixerunt. Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria que sita est ad septentrionem urbis Bethel11, ad orientalem plagam vie que de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona.
11 Bethel] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 21,20 

Preceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: Ite et latitate12 in vineis.
12 latitate] latete Weber
Numérotation du verset Idc. 21,21 

Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis13 singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin.
13 ex eis] eas Weber
Numérotation du verset Idc. 21,22 

Cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri ceperint atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum. Non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis14 et a vestra parte peccatum est.
14 dedistis Weber ] dedisti ΨM Rusch
Numérotation du verset Idc. 21,23 

Feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his que ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam edificantes urbes et habitantes in eis.
Numérotation du verset Idc. 21,24 

Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Liber Iudicum explicit15.
15 Liber Iudicum explicit Rusch ] Explicit Liber Sopthim id est Iudicum Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset Idc. 21,1 
differentia
marg.| {LYR9.21#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 34v b
Numérotation du verset Idc. 21,1 
ad litteram
marg.| .1. Iuraverunt quoque. Hic consequenter describitur tribus Beniamin dissipate reparatio. Circa, quam primo describitur effectus compassionis, secundo effectus reparationis, ibi :   Idcirco dixerunt. Circa primum preponitur motivum compassionis cum dicitur.   Iuraverunt quoque. Hoc iuraverunt ante bellum. Et quia illi, qui evaserant, non poterant accipere uxores alienigenas, cum esset lege divina prohibitum, ideo non videbatur via qualiter tribus Beniamin reparari posset per generationem, quia omnes mulieres tribus Beniamin fuerant interfecte, quod satis miserabile videbatur, quod una tribus tota de populo Israel deleretur, maxime cum hoc dominus non precepisset, sed tantum dixisset.   Cras tradam eos in manus vestras, ut habetur cap. precedenti, ideo subditur :
marg.| .2. Extruxerunt altare. Quia forte illud, quod erat ibi prius, erat dissipatum, vel forte, quia arcam transportaverant ad exercitum, et reportatio ad locum suum, et situatio vocatur hic extructio.
marg.| .3. Obtuleruntque ibi holocausta. Pro gratiarum actione de victoria habita, licet compaterentur tribui Beniamin sic dissipate.
marg.| .4. Et dixerunt. Quis non ascendit. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| .5. Grandi enim iuramento se constrinxerant, etc. Eo quod bellum contra filios Beniamin pertinebat ad totam communitatem populi, cui sufficienter fuerat nuntiatum scelus eorum, ut patet per predicta.
prol.| {282}
marg.| .6. Idcirco dixerunt. Hic consequenter describitur tribus Bemin reparatio studiosa, et primo per mulieres eis datas. secundo per mulieres ab eis acceptas, ibi : Dixeruntque maiores natu, etc. Circa primum dicitur.
marg.| .7. Quis est de universis tribubus, etc. Hoc autem quesierunt duplici de causa. Una ut occiderentur ratione iam dicta. Secunda, ut virgines ibi reperte filiis Beniamin, qui de bello evaserant, darentur.
marg.| .8. Et ecce inventi sunt habitatores. Et modus huius inventionis subditur cum dicitur.
marg.| .9. Eo quoque tempore scilicet filii Israel redeuntes de prelio, ut gratias agerent Domino, ut predictum est.
marg.| .10. Nullus ex eis scilicet de habitatoribus Galaad.
marg.| .11. Ibi repertus. Et per hoc scitum fuit, quod non fuerant in prelio, quia rediissent in Silo ad reddendum gratias cum aliis. ideo sequitur punitio eorum, cum dicitur.
marg.| .12. Ite, et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii etc. In detestationem enim sui criminis, quia subtraxerant se a negotio totius communitatis, facta est tanta punitio.
marg.| .13. In venteque sunt de Iabes. Si autem queratur qualiter cognoscebant eas ab aliis ? Potest dici, sicut dictum fuit Nume. 31. de virginibus Madianitarum, scilicet quod faciebant mulieres transire ante arcam Domini, et ex signo ibidem dato cognoscebant, que essent virgines, et que non.
marg.| .14. Miseruntque nuntios ad filios Beniamin. qui ducerent illas virgines.
Numérotation du verset Idc. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {283} .1. Et preceperunt eis, ut eas susciperent in pace. In hebreo habetur :   Preceperunt eis ut eos susciperent in pace. Et utrumque fuit verum, quia preceptum fuit filiis Beniamin, quod reciperent illas virgines in uxores, et virginibus quod in hoc consentirent.
marg.| .2. Dixeruntque. Hic consequenter describitur reparatio dicte tribus per mulieres ab eis captas, de consilio tamen, et voluntate maiorum de Israel. Circa quod primo ponitur dictum maiorum, et consultatio. secundo consultationis denuntiatio, ibi :   Preceperuntque. Circa primum dicitur   : Dixeruntque maiores natu ad quos spectabat cura totius populi.
marg.| .3. Quid faciemus reliquis. quia adhuc remanebant 200. viri de Beniamin absque uxoribus.
marg.| .4. Filias, etc.  dare non possumus. Dicitur tamen communiter, quod poterant, quia filii Beniamin non poterant ducere alienigenas uxores, et sic iuramentum illud videbatur esse contra charitatem, quia erat contra reparationem unius tribus, que reparatio cedebat in bonum communitatis totius populi, et ideo non erat servandum. Verumtamen, quia tunc temporis horridum erat frangere quodcumque iuramentum, ideo habuerunt aliud consilium, videlicet, quod filii Beniamin non habentes uxores venirent latenter prope locum Silo, et ibi de virginibus ducentibus choros acciperent sibi secundum numerum suum, et fugerent in terram Beniamin. Nec maiores natu hoc consulentes venerunt contra iuramentum suum, quia nullus iuraverat, nisi de propriis filiabus. Similiter {284}nec patres earum, quia non fuerunt in hoc consilio, nec dederunt eas. Similiter nec Beniamin eas rapientes peccaverunt, quia hoc fecerunt de mandato illorum ad quos spectabat cura totius populi, ut dictum est, et probabile est, quod ille virgines consenserunt in matrimonium antequam cognoscerentur ab eis, et ex dictis patet littera usque ibi :
marg.| .5. Miseremini eorum. Non enim rapuerunt eas iure. Non propter negationem dationis, quia sic etiam maiores natu hoc allegantes essent in consimili culpa, eo quod suas filias illis non dederant, et sic non haberent frontem sic loquendi. Sed illud peccatum est intelligendum, eo quod non custodierant filias suas diligenter, sed permiserant eas ducere choros per campos, ubi poterant capi. eo enim ipso, quod iuraverant non dare eas filiis Beniamin, debebant eas sic custodire, quod illi non haberent facultatem rapiendi. Sic ergo exponitur hic passus secundum translationem nostram. In hebreo autem habetur sic :   Miseremini eorum. Non enim cepimus viro uxorem suam in bello, nec vos dedistis eis. quasi tempore culpemini. Quod sic exponunt Hebrei.   Miseremini eorum ut possint reparare tribum per generationem.   Non enim cepimus viro uxorem suam id est cuilibet viro uxorem sibi copulandam, in bello contra viros Iabes, sed deficiunt ducenti  . Nec vos dedistis eis, quasi tempore culpemini id est non potest vobis imponi culpa transgressionis iuramenti ex tempore quo acceperunt eas scilicet post tempus iuramenti vestri, quia non dedistis eis, nec plus iuraveritis, scilicett nisi quod non daretis eis, contra quod non fecistis quia non ceperunt eas de voluntate vestra.
Numérotation du verset Idc. 21,moraliter 
marg.| marg.| {281} .1. Iuraverunt quoque filii, etc. In hoc capitulo consequenter describitur compassio filiorum Israel super tribum Beniamin, quam destruxerant paucis exceptis, et eorum diligentia ad ipsius reparationem. In hoc autem documentum habent iudices temporales, et ecclesiastici, seculares, et religiosi compatiendi punitis per eos, et reparandi defectus, prout potest fieri bono modo. Si tamen aliqua persona singularis sit morte punita, reparatio locum non habet in ea, sed in illis, qui peiorati sunt per eam. Nam eius morte territi retrahuntur ab actu peccandi. Si vero communitas morte punita fuerit aliqua sui parte debent esse soliciti qualiter in remanentibus {282}reparetur, prout secundum Deum fieri poterit. Si autem punitio non sit fienda per mortem, solliciti debent esse punientes, ne punitio per sui duritiam ad desperationem inducat, nec per sui lenitatem occasionem tribuat delinquendi.
marg.| Gregorius : Inesse bonis rectoribus debet iuste consulens misericordia, et pie seviens disciplina, ne iustitia nimis sit aspera, et pietas sit remissa. Per hoc autem, quod filiis Beniamin remanentibus date fuerunt virgines ad sue tribus reparationem, significatur quod peccatoribus sufficienter punitis debent dari exhortationes sancte, ob bonorum omissorum (prout fieri potest) recuperationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_21)

Notes :