Capitulum 13
Numérotation du verset
Idc. 13,1
Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis.
Numérotation du verset
Idc. 13,2
1Erat autem vir quidam vir 2
1 vir]
om. Weber
|
2
Hic incipit cap. 13 iuxta capitala Stephani Langton (
)
|
de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Numérotation du verset
Idc. 13,3
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium.
Numérotation du verset
Idc. 13,4
Cave ergo ne bibas vinum3 ac siceram nec4 immundum quicquam comedas
3 b. v.]
inv. Weber
|
4 nec] ne
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,5
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula. Erit enim Nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.
Numérotation du verset
Idc. 13,6
Que cum venisset ad maritum suum5 dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
5 suum]
om. Weber
noluit mihi dicere
Numérotation du verset
Idc. 13,7
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec6 siceram et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer Nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris sue7 usque ad diem mortis sue.
6 nec] et
Weber
|
7 sue]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,8
Oravit itaque Manue Dominum8 et ait: Obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est.
8 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,9
Exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Que cum vidisset angelum
Numérotation du verset
Idc. 13,10
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram.
Numérotation du verset
Idc. 13,11
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Numérotation du verset
Idc. 13,12
Cui Manue: Quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit?
Numérotation du verset
Idc. 13,13
Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus que locutus sum uxori tue abstineat se
Numérotation du verset
Idc. 13,14
et quicquid ex vinea nascitur non comedat; vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo et quod ei precepi impleat atque custodiat.
Numérotation du verset
Idc. 13,15
Dixit itaque9 Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris.
9 itaque] –que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,16
Cui respondit angelus: Si me cogis non comedam panes tuos, si10 autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini11 esset.
10 si] sin
Weber
|
11 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,17
Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te?
Numérotation du verset
Idc. 13,18
Cui ille respondit: Cur queris nomen meum quod est mirabile?
Numérotation du verset
Idc. 13,19
Tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia.
Ipse autem et uxor eius intuebantur.
Numérotation du verset
Idc. 13,20
Cumque ascenderet flamma altaris in celum angelus Domini pariter in flamma12 ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
12 p. – in flamma]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,21
et ultra eis non13 apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse14
13 e. n.]
inv. Weber
|
14 D. e.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,22
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Dominum15.
15 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,23
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hec omnia neque ea que sunt ventura dixisset.
Numérotation du verset
Idc. 13,24
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer et benedixit ei Dominus
Numérotation du verset
Idc. 13,25
cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Idc. 13,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 33va
Numérotation du verset
Idc. 13,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {239}
Rursumque filii.
Hic describitur septima tribulatio, que facta est per Philistheos. Et primo ponitur tribulationis pondus. secundo liberationis modus, ibi : Erat autem quidam vir. Circa primum ponitur filiorum Israel culpa renovata, cum dicitur :
marg.|
.1.
Rursumque.
et subditur pena inflicta, cum dicitur :
marg.|
.2.
Qui tradidit.
Isti quadraginta anni computantura tempore Samsonis et Heli. quia per Samsonem non fuerunt filii Israel omnino liberati de servitute Philisthinorum, licet restricta fuerit tyrannis eorum.
marg.|
.3.
Erat.
Hic consequenter ponitur liberationis modus. ubi primo de scribitur ducis conditio. secundo inuasionis occasio. c. 14. tertio hostium debellatio c. 15. ibi : Cui
Samson
respondit. quarto ipsius Samsonis mors et consummatio c. 16. Circa primum, primo describitur ducis conceptio. secundo eius nativitas et conditio, ibi : Peperit. Circa primum sciendum quod mater Samsonis erat sterilis, et ideo non concepit eum virtute nature tantum, sed virtute nature per gratiam adiute. Circa quam gratiam primo describitur annuntiatio angeli. secundo relatio verbi, ibi : Que cum venisset ad maritum. tertio confirmatio facti, ibi : Oravit
itaque
. quarto oblatio sacrificii, ibi : Dixitque ita Manue. Circa primum ponitur conditio patris, cum dicitur :
prol.|
{240}
marg.|
.4.
Vir de Saraa.
nomen est loci.
marg.|
.5.
et de stirpe.
ubi apparet eius cognatio.
marg.|
.6.
Habens. In
quo ostenditur impedimentum ex parte matris, ut conceptio pueri sit magis mirabilis. sequitur :
marg.|
.7.
Cave ergo,
etc. Sicera dicitur omnis potus inebriativus.
marg.|
.8.
Nec immundum
id est illa que dicuntur immunda ad esum secundum legem, prout determinatur Levit. 11 capitulo prohibetur enim comedere et bibere illa que prohibentur Nazareis. Nm. 6. cuius causa subditur :
marg.|
.9.
Quia concipies.
gratia adiuvante naturam.
marg.|
.10.
Cuius non tanget.
quia Nazarei tempore sue consecrationis non poterant radi, ut habetur Nm. 6 capitulo Iste autem Samson fuit consecratus per totam vitam suam. ideo subditur :
marg.|
.11.
Erit enim Nazareus.
Non est intelligendum per hoc, quod fuerit sanctificatus in utero : sicut Io. Baptista quia de talibus sanctificatis tenetur, quod non peccaverunt mortaliter. sed ista consecratio intelligit per donum fortitudinis : que fuit quedam gratia gratis data. et potest stare cum peccato mortali sicut et donum prophetie. Et fuit data Samsoni pro consolatione populi : ideo subditur :
marg.|
.12.
Et ipse incipiet liberare
etc. Et dicitur incipiet : quia non liberavit complete, ut supra dictum est.
prol.|
{241}
Numérotation du verset
Idc. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Que cum venisset.
Hic consequenter describitur relatio verbi, quia mulier ista retulit marito suo predicta dicens.
marg.|
.2.
Vir Dei venit ad me
id est angelus in specie viri, nesciebat tamen mulier, quod esset vere angelus, credebat tamen, quod esset a Deo missus.
marg.|
.3.
Habens vultum angelicum.
id est splendidum ultra consuetum hominum modum.
marg.|
.4.
Terribilis nimis,
etc. id est venerabilis et reverendus, sicut Gn. 28.d. dicitur. Quam terribilis est locus iste : non est hic aliud nisi domus Dei porta celi. Cetera patent ex dictis.
marg.|
.5.
Oravit.
Hic consequenter ponitur confirmatio facti per angelum, secundo apparentem ad preces Manue, et patet littera paucis exceptis, que discurrentur.
marg.|
.6.
Doceat nos.
Licet enim angelus dixisset mulieri a quibus cavere deberet, hoc tamen non dixerat de puero nascituro, ideo sequitur postea.
marg.|
.7.
Ab omnibus
quia hec abstinentia iniuncta erat mulieri ratione pueri, et ideo multo fortius puero erat a talibus abstinendum, aliter tamen quam matri, quia cum esset Nazareus per totam vitam debebat servare legem Nazareorum omnibus {242}diebus vite sue, mater autem usque ad nativitatem pueri tantum.
marg.|
.8.
Dixit itaque.
Hic consequenter ponitur oblatio sacrificii. Manue enim credebat eum qui ei loquebatur esse hominem, et ideo voluit ei offerre prandium, dicens.
marg.|
.9.
Faciamus
id est preparemus tibi ad comedendum.
marg.|
.10.
Hedum
, et per hoc intelliguntur alia in prandio necessaria, ut panis et vinum et similia.
marg.|
.11.
Cui respondit.
quia cibo non indigebat.
marg.|
.12.
Si me cogis.
id est si velles me cogere, non comederem.
marg.|
.13.
Si autem
id est illa que attulisti ad honorem divinum incendere.
marg.|
.14.
Offer illud
, pro beneficio quod tibi ex parte eius annuntiavi.
marg.|
.15.
Et nesciebat.
quia talia non obtulisset ei ad comedendum, sed credebat, quod esset a Deo missus, et ideo non peccavit offerendo sacrificium extra locum tabernaculi de precepto vel persuasione illius, qui erat nuntius Dei. Sequitur :
marg.|
.16.
Cur queris nomen meum. In
hebreohabetur : quod est celatum vel ignotum. Quod exponunt Hebrei, dicentes, quod nomina angelorum, qui mittuntur in ministerium, variantur secundum legationes ad quas mittuntur. Unde Es. 6.b. angelus, qui missus est ad purgandum{243}labia Isaie cum calculo ardenti, nominatur ibi Seraph, cum tamen non esset de ordine Seraphico. Angeli autem de futuris ad que mittendi sunt, non habent precognitionem : nisi quando Deus revelat eis : que revelatio fit secundum formam sue voluntatis. Et ideo angelus dixit nomen suum esse occultum : quia nesciebat ad quid de futuro mittendus erat. Alio modo potest exponi, quia secreta Dei et angelorum non sunt hominibus revelanda, nisi quantum Deo placet.
Numérotation du verset
Idc. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Tulit.
id est liquida, que cum carnibus holocaustorum offerri solent, prout habetur.
marg.|
.2.
Et posuit.
utens ea pro altari.
marg.|
.3.
Offerens Domino. In
hebreo habetur : Offerens Domino et mirabili, vel occulto ad faciendum : quia Manue non erat de genere sacerdotali : et ideo ad eum non pertinebat offerre sacrificium, sed obtulit materiam sacrificii ei qui sibi loquebatur in nomine Dei, qui dixerat nomen suum esse mirabile vel occultum : ut ex illa materia faceret Deo sacrificium, {244}quia prophete loquentes in nomine Domini poterant offerre auctoritate eius, sicut et sacerdotes : sicut patet de Elia. 3Rg. 18. Manue autem credebat eum, qui sibi apparebat esse prophetam Domini, erat etiam plus quam propheta, scilicet angelus.
marg.|
.4.
Cumque ascenderet flamma.
Ex hoc videtur, quod ex illo lapide processit ignis consumens holocaustum in signum divine acceptationis.
marg.|
.5.
Angelus Domini pariter
, volens ostendere, quod ipse esset vere Dei angelus ad certificationem verbi eius.
marg.|
.6.
Morte moriemur, quia vidimus dominum.
Exponatur sicut supra 9. cap. de Gedeone.
marg.|
.7.
Peperit itaque.
Hic consequenter describitur nativitas pueri, et eius educatio, cum dicitur.
marg.|
.8.
Crevitque puer, et benedixit ei dominus
, conferendo ei donum fortitudinis, et forte cum hoc gratie gratum facientis, unde sequitur :
marg.|
.9.
Cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris
, quia pro tunc illa tribus habitabat in tentoriis.
Numérotation du verset
Idc. 13,moraliter
marg.|
marg.| {239}
.1.
Rursumque filii. In
hoc capitulo agitur de conceptione Samsonis et eius nativitate ad liberandum populum Israel de manu Philisthinorum. Per Sansonem vero qui interpretatur sol eorum, significari potest dominus noster Iesus Christus : de quo scribitur Malach. 4.a. Orietur vobis
timentibus
Deum sol iustitie. Et sicut conceptus Samsonis, ortus et vivendi modus fuit per angelum denuntiatus, ut dicitur in hoc capitulo ita fuit de Domino nostro Iesu Christo, {240}ut habetur Luc. 1. Per hoc autem quod Samson uxorem non accepit de filiis Israel, sed de Gentilibus, significatum fuit, quod Christus accepturus erat de Gentilibus ecclesiam sibi sponsam, relictis Iudeis : paucis tamen exceptis qui sibi adheserunt. quod autem modicum est frequenter non computatur : propter quod Osee 1. dixit dominus de Gentilitate : Vocabo non dilectam meam. Et Malach. 1 capitulo Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus. Et hoc diffuse tractat Apostolus ad Rom. 9.
Numérotation du verset
Idc. 13,moraliter
marg.|
marg.| {
241
}† Moraliter autem per Samsonem signatur bonus doctor, vel prelatus, vita et doctrina sicut sol illuminans ecclesiam. Et sicut de Samsone dicitur quod non comedat aliquid immundum : sic talis doctor vel prelatus non incorporat sibi mortale peccatum. Similiter sicut de Samsone precipitur, quod non bibat aliquid inebriativum : sic doctor vel prelatus non debet aliquid agere quod sit extra mensuram rationis recte. Ebrietas enim dicitur ab, e, quod est extra, et bria, quod est mensura. {242}Sam son etiam accepit uxorem de filiabus Philisthinorum, ut per hoc sibi daretur occasio pugnandi contra eos, ut habetur in textu. Sic bonus doctor vel prelatus accipit sibi sapientiam Gentilium philosophorum, que dici potest eius uxor. Nam de sapientia dicitur, Sapientie. 8.a. Hanc quesivi mihi sponsam assumere, et per ipsam habet occasionem pugnandi contra infideles et hereticos, qui rationibus sophisticis involvunt catholicos simplices sapientiam philosophicam ignorantes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_13)
Notes :