Capitulum 14
Numérotation du verset
Idc. 14,1
Descendit igitur Samson in Thamnatha1 vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim
1 igitur... Thamnatha]
om.
| Thamnatha ΩSJP
Weber
]
scrips. hic et ubique
, Tannata Ω
M, Thamnata V
Cava
ΩL
Rusch
Numérotation du verset
Idc. 14,2
ascendit et nuntiavit patri suo et matri sue2 dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum quam queso ut mihi accipiatis uxorem.
2 sue]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,3
Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philistiim qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe quia placuit oculis meis.
Numérotation du verset
Idc. 14,4
Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quereret occasiones3 contra Philistiim. Eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli.
3 occasiones Ω
MS
Rusch
] occasionem
Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,5
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sevus et4 rugiens et occurrit ei.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,6
Irruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta decerperet5 nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare.
5 decerperet ΠD² ΦRAZGVP² P ΨDFM
Ω ΩP
] discerperet ΘAMG ΨB ΩL, discerpens
Amiatinus
...
Clementina
, concerpens L T
Ed1530
, concerperet
Weber
, deciperet
Cor3
(al. antiq.)
Numérotation du verset
Idc. 14,7
Descenditque et locutus est mulieri que placuerat oculis eius.
Numérotation du verset
Idc. 14,8
Et post aliquot dies revertens6 ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis. Et ecce examen apum7 in ore8 leonis erat ac favus mellis.
6 revertens ΩJ ΩL
Rusch Weber
] revertentes ΩS
|
7 apum V ... Ω ΩL
Rusch Ed1530 Clementina
] apium
Amiatinus Weber
|
8 ore
Rusch Weber
] corpore
Cor1
(hebr. habet
IN CORPORE LEONIS
et hic et infra [v. 9]),
Cor2
(pro ore ponunt
CORPORE
quod modernus hebr. habet utrobique sed, usque nunc, omnes libri habuerunt quod dicitur
ORE),
Cor3
(hebr.)
|
Numérotation du verset
Idc. 14,9
Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Numérotation du verset
Idc. 14,10
Descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim iuvenes facere consueverant9.
9 consueverant
plerique codd., edd.
] consuerant V Λ L F
Amiatinus Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,11
Cum ergo10 cives loci vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo.
10 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,12
Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas.
Numérotation du verset
Idc. 14,13
Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema ut audiamus.
Numérotation du verset
Idc. 14,14
Dixitque eis: De comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Numérotation du verset
Idc. 14,15
Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson. Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos11 ad nuptias ut spoliaretis?
11 v. n.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,16
Que fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: Odis12 me et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero.
12 Odis] Odisti
Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,17
Septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo, cum ei esset molesta13, exposuit. Que statim indicavit civibus suis.
13 e. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,18
Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid fortius leone14? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
14 f. l.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 14,19
Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Numérotation du verset
Idc. 14,20
Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Idc. 14,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 33v
b
Numérotation du verset
Idc. 14,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {245}
.1.
Descendit.
Hic consequenter describitur occasio inuasionis Philisthinorum, que occasio data est Samsoni ex acceptione uxoris de Philistheis : ut patebit in sequentibus. Et ideo circa hoc primo describitur dicte uxoris petitio. secundo petite dispensatio, ibi : Descendit itaque. tertio dispensati acceptio, ibi : Et post aliquot dies, quarto inuasionis occasio, ibi : Cum igitur cives. Circa primum dicitur : Descendit villa est Philisthinorum ad quam venit Samson ad videndum festum quod faciebant Philisthei, quibus serviebant Hebrei sub tributo : propter quod secure poterant ad loca eorum declinare.
marg.|
.2.
Numquid.
hoc dicebant parentes Samsonis : quia prohibitum est Dt. 7.a. ne contrahant matrimonia cum alienigenis. Ideo subditur :
marg.|
.3.
Parentes.
Ex hoc autem, quod scriptura excludit parentes Samson tamen ab hac notitia, videtur, quod Samson cognoverit per revelationem voluntatem Domini circa hoc : aliter enim peccasset si mulierem alienigenam accepisset uxorem, nisi sciret Domini voluntatem, qui poterat in precepto dispensare. Sed adhuc videtur, quod parentes eius male fecerunt illam mulierem petendo pro filio : quia hoc prohibetur Dt. 7. ubi dicitur. Filiam eius scilicet alienigene non accipies filio tuo uxorem. Dicendum quod Samson eis voluntatem Domini revelavit, licet non sit scriptum. Erant enim devoti : et ideo non est verisimile, quod fecissent contra preceptum Domini : nisi Samson eis dixisset hoc esse de voluntate Domini : et bene debebant ei credere, eo quod fuerat per angelum annuntiatus et mirabiliter natus, ut supra dictum est.
marg.|
.4.
Et quereret.
Sciebat enim Samson in generali per revelationem : quod contractus illius matrimonii esset occasio rebellandi Philistheis, licet adhuc ignoraret modum in particulari. Sed queritur hic quare ad hoc querebatur occasio cum Philisthei habitarent in terra Hebreis promissa, ut patet ex supradictis c.3. De illis habitatoribus preceperat dominus filiis Israel, quod eos exterminarent sine misericordia : ut habetur Nu. 33. et Dt. 7. propter quod videtur, quod non erat querenda alia occasio. Dicendum quod propter peccata Hebreorum dominus permiserat Philistheos ad tempus eis dominari, {246}et inter ipsos erant aliqua pacta iuramento firmata, quod erat licitum Hebreis facere in tali casu, ut dictum fuit Iosue 21. et 23. propter quod non licebat Hebreum Philistheos tunc invadere absque nova occasione. et 2Par. ult. c. Inter mala Sedechie regis, propter que fuit captivatus et civitas destructa, dicitur. A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et hoc notatur cum subditur :
marg.|
.5.
Eo enim.
quod dominium erat predicto modo firmatum.
marg.|
.6.
Descendit.
Hic describitur predicte mulieris desponsatio : premittitur tamen casus accidens in via, cum dicitur.
marg.|
.7.
Apparuit
, scilicet Samsoni quasi ad devorandum eum. Separaverat enim se Samson a parentibus suis pro aliqua necessitate, et tunc occurrit ei leo ita, quod parentes eius non viderunt.
marg.|
.8.
Irruit autem
id est spiritus fortitudinis. Illa enim fortitudo non inerat ei ex complexione seu virtute naturali : alioquin non recessisset ab eo, quando fuit rasus : ut habetur : infra 16 capitulo sed erat illa fortitudo quedam gratia gratis data, que non semper adest homini, sicut spiritus prophetie non semper aderat prophetis, sed quando expediebat secundum ordinationem divinam : et hoc modo videtur dicendum de fortitudine Samsonis, propter quod occurrente leone dicitur hic, quod
irruit in
eum
spiritus
Domini id est motus illius fortitudinis.
marg.|
.9.
Nihil.
ad ostendendum, quod non fecit gladio vel baculo.
marg.|
.10.
Descenditque
scilicet de matrimonio contrahendo : et tunc facta fuerunt sponsalia. Et post. Hic consequenter describitur mulieris desponsate acceptio in matrimonium. ideo subditur :
marg.|
.11.
Revertens. In
terponitur tamen casus contingens in via, cum dicitur :
Declinavit
.
marg.|
.12.
Et ecce
id est congregatio apum. Queritur hic quomodo apes, que abhorrent fetida ibi mellificaverunt. Potest dici quod apum diverse sunt species : et alique sunt rusticane, et non abhorrent talia, cuiusmodi erant iste, unde et alique mellificant in foraminibus terre. Sequitur :
marg.|
.13.
Descendit.
quia locus ubi manebat mulier erat demissior, quam locus ubi manebat pater Samsonis.
marg.|
.14.
Et fecit filio.
pro celebratione nuptiarum secundum consuetudinem illius terre.
prol.|
{247}
Numérotation du verset
Idc. 14,ad litteram
marg.|
.1.
Cum.
Hic consequenter describitur rebellionis occasio duplex, secunda ponitur in principio 15. cap. Circa primum dicitur :
Cum
ergo
scilicet magnum et robustum.
marg.|
.2.
Dederunt.
ut si Samson vellet aliquid agere contra eos, isti resisterent ei : tamen fuerunt ei assignati sub specie societatis et honoris nuptiarum.
marg.|
.3.
Quibus locutus.
ut inde inter ipsos oriretur questio seu contentio.
marg.|
.4.
Proponam
id est verbum dubium et occultum : quod Gallice dicitur, devinaille.
marg.|
.5.
Dabo
id est lineas vestes.
marg.|
.6.
Dixitque.
problema suum.
marg.|
.7.
De comedente.
per hoc obscure proposuit, quod invenerat mel in cadavere leonis : quia mel est dulce : et leo est fortissimus bestiarum : et in illa parte leonis : quia mel, quod est comestibile, que est instrumentum comestionis scilicet in ore.
marg.|
.8.
Nec.
licet multum cogitassent.
marg.|
.9.
Cumque.
Non est intelligendum quod esset dies septimus convivii, imo erat quartus : sed vocatus est septimus, quia erat sabbathum occurrens inter convivium nuptiarum. {248}Cetera patent usque ibi ;
marg.|
.10.
Septem
, 1. pro maiori parte septem dierum : quia a quarta die incepit, ut patet ex predictis.
marg.|
.11.
Tandemque.
Hic accipitur dies septima pro septima die convivii, non pro sabbatho.
marg.|
.12.
Et illi dixerunt.
qui si tardassent usque post occasum amisissent, quia finita fuisset dies septima, quia dies est latio solis super terram.
marg.|
.13.
Quid dulcius. In
tellectus patet ex predictis.
marg.|
.14.
Si non.
Ille qui arat investigat terram inferius, ita fecerunt isti, qui solutionem quam invenire non poterant, investigaverunt per uxorem Samsonis : quam vocat vitulam propter muliebrem insolentiam.
marg.|
.15.
Irruit itaque. In
vindictam iniurie sibi facte. Tum quia problema per seipsos solvere debebant, non per aliam personam ut patet ex modo loquendi supra posito, ubi dicitur : Quod si solveritis mihi, etc. Tum quia per metum mortis incussum uxori sue et amicis eius solutionem inquisierant : Sequitur
marg.|
.16.
Iratusque.
contra Philistheos et uxorem suam eo, quod revelaverat secretum suum.
marg.|
.17.
Ascendit in domum,
etc. ab uxore ad tempus discedendo.
Numérotation du verset
Idc. 14,moraliter
marg.|
.1.
{245}
Descendit ergo Samson in Thamnatha.
Per Samsonem qui perrexerit ad accipiendum sibi Gentilem uxorem, allegorice signatur Christus, qui in primitiva ecclesia coniunxit sibi per fidem ipsam Gentilitatem, Iudea pro maiori parte incredula remanente. Propter quod dixerunt Apostoli Iudeis. Act. 13.g. Vobis
{246}
oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus. Et per illam predicationem coniunxerunt Christo et non sibi Gentilitatem per fidem : non enim erant sponsi, sed eius paranymphi :
marg.|
.7.
Apparuit catulus leonis sevus, et rugiens, et occurrit ei.
Per quem{247}intelligi potest Saulus Christum impugnans, propter quod dixit ei Act. 9.a. Saule, Saule quid me persequeris ? Per hoc autem, quod verbo Christi prostratus fuit in terram tanquam mortuus, apparuit, quod poterat eum lacerare sicut Samson leonem occurrentem laceravit. Per hoc autem quod in ore leonis mortui inventus fuit favus mellis, significata fuit melliflua doctrina Pauli mundo mortui : sicut dixit Galat. 6 capitulo Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi id est in eius doctrina dulci, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Numérotation du verset
Idc. 14,moraliter
marg.|
.7.
De comedente.
Hoc autem problema solvi non potuit, nisi per uxorem Samsonis, per quod significatum fuit : quod mutatio Sauli de {248}persecutore amarissimo in dulcissimum doctorem, non potest intelligi nisi per ecclesiam Christi sponsam : que novit virtutem sponsi potentis facere de persecutore defensorem, et de lupo pastorem. Aliter per leonem laceratum potest intelligi corpus Christi flagellis et clavis plagatum : quod ipsemet per Samsonem figuratus laceravit, inquantum ad passionem voluntarie se obtulit : et de eius corpore mortuo exivit sanguis et aqua. ex quibus virtutem habent ecclesie sacramenta, inter que principale est Eucharistie sacramentum, in quo habemus dulcissimum cibum. De quo figuraliter dicitur Sap. 16 capitulo Panem paratum de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem : et omnis saporis suavitatem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_14)
Notes :