Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 

Post aliquantulum1 autem temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere, volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit illum2 pater illius3 dicens:
1 aliquantulum ΨD Ω M ΩS Ω X Rusch Clementina ] aliquantum ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber |
2 illum Ω M ΩS Ω X Rusch ] eum ΩJ ΩL ΩP Weber |
3 illius ΩS ΩJ Ω X ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Idc. 15,2 

Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo. Sed habet sororem que iunior et pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor.
Numérotation du verset Idc. 15,3 

Cui Samson respondit4: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisteos. Faciam enim vobis mala.
4 S. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,4 

Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
Numérotation du verset Idc. 15,5 

quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent. Que statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis et comportate iam fruges et adhuc stantes in stipula concremate sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Numérotation du verset Idc. 15,6 

Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit hec operatus est. Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Numérotation du verset Idc. 15,7 

Quibus ait Samson: Licet hec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam.
Numérotation du verset Idc. 15,8 

Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent
et descendens habitavit in spelunca petre Etham5.
5 Etham Λ H L F² ΠC ΣM B ΦP ΘH P ΨFM Rusch ] Ethan ΩSM, Etam Ed1530 Clementina , Aetham Weber
Numérotation du verset Idc. 15,9 

Igitur ascendentes Philistiim in terram6 Iuda castrametati sunt7 in loco qui postea vocatus est Lechi8, id est Maxilla, ubi9 eorum fusus est10 exercitus.
6 terram Λ ΠD B Amiatinus ΦRAZGV²P ΘM P Ψ M Ω ΩL Clementina ] terra ΩP Ed1530 Weber |
7 sunt Π Σ Φ Ψ Ω MS ΩJ ΩL Ed1530 Clementina ] + et ΩP Weber |
8 Lechi Amiatinus M Ω JP Ed1530 Clementina ] Lethi ΠC Σ ΨDF ΩSP, Lebi Ω M, Lehi ΩL Weber |
9 ubi L ΦZ²VP ΨBD*FM Ω MS ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Clementina ] om. Cor2 (antiq. sine adverbio UBI inchoa versum) Weber |
10 f. e. Cava X ΣM Amiatinus ΨF Ω MSJ²P Ed1530 ] inv. Weber , effusus est ΨBDM Cor2 +3 ( add. post. m. marg. “antiqui: effusus”) ΩJ* ( cancel. ef-) ΩL Clementina |
Numérotation du verset Idc. 15,10 

Dixeruntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei que in nos operatus est.
Numérotation du verset Idc. 15,11 

Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda ad specum silicis Etham. Dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis; quare11 hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi sic12 feci eis.
11 quare ΩJ² ΩP Rusch Weber ] + ergo Λ L B² T Φ P Cor3 (aliter: QUARE ERGO) ΩJ* ( cancel. ) ΩL Ed1530 |
12 sic] om. ΩJ ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,12 

Ligare inquiunt te13 venimus et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson14: Iurate, ait, et spondete15 mihi quod non occidatis me16.
13 i. t. ΩL Rusch Weber cett.] inv. ΩP |
14 Quibus Samson Rusch Ed1530 Clementina ] Quibus respondit M ΦZ² ΨBDF Amiatinus ΩP, Quibus respondit Samson ΩSJL, respondit Λ ΣO B; « PHILISTINORUM quod sequitur QUIBUS RESPONDIT SAMSON plures antiq. non habent, hebr.: ET DIXIT EIS SAMSON » Cor1 ; « plures antiq. non habent QUIBUS RESPONDIT SAMSON , hebr. hab. ET DIXIT EIS SANSÔ » Cor3 ; « PHILISTINORUM IURATE ET SPONDETE MIHI antiq. propter frequentes responsiones nihil ponunt, licet hebr. habeat hoc: QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; similiter 3Rg. 18, 8 EGO VADE, Lc. 7, 40-41 MAGISTER DIC. DUO DEBITORES sic et hic, sed quidam interposuerunt AIT, modo alii deleverunt et posuerunt QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; diversitas hec contra se attestatur » Cor2 ; om. Ω M Weber ( Cava L) |
15 Iurate ait et spondete ΦV Ω MSJLP Rusch Ed1530 Clementina ] iurate respondentes Amiatinus, iurate respondit Weber ( Cava L, inv. X ΣT), iurate et respondete F* T* ΘHAM*ΩJ* P², iurate et spondete Λ ΣO B F² T² ΦRAZ*GVP ΘΩ P* ΩSJLP |
16 non o. - me ΩS Rusch Clementina ] inv. Λ H Π Amiatinus P Ψ Ω MP, non me occidatis ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,13 

Dixerunt17: Non te occidemus18 sed vinctum tradimus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt eum19 de petra Etham.
17 Dixerunt Ω MLP Rusch Weber ] Dixeruntque ΩSJ |
18 occidemus] occidimus Cor2 Weber |
19 eum] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,14 

Qui, cum venisset ad locum Maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem20 ignis ligna21 consumi ita22 vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.
20 odorem Weber ] ardorem Rusch Ed1532 ( sic ) |
21 ligna plerique codd., edd. ΩP ] lina ΩJ ΩL Ed1530 Clementina , « antiq. LIGNA sed hebr. LINA et magister exponit in historiis » Cor1 ; « antiq. LIGNA , hebr. LINA » Cor3 |
22 ita Ω M Rusch ] + et Π Σ Φ ΨBDF ΩSJLP etc. |
Numérotation du verset Idc. 15,15 

Inventamque maxillam, id est mandibulam asini
que iacebat arripiens
interfecit in ea mille viros
Numérotation du verset Idc. 15,16 

et ait: In maxilla asini,
in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros.
Numérotation du verset Idc. 15,17 

Cumque hec verba canens23 complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlechi24 quod interpretatur elevatio maxille.
23 v. c.] inv. Ω MJLP Weber |
24 Ramathlechi Ω JP Rusch Ed1530 Clementina ] Ramathei Ω M, Ramathlei ΨBD ΩS, Ramathlehi ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,18 

Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum.
Numérotation du verset Idc. 15,19 

Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egresse sunt ex eo aque.
Quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis25 de maxilla usque in presentem diem.
25 F. i.] inv. Ω M
Numérotation du verset Idc. 15,20 

Iudicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 
ad litteram
marg.| marg.| {249} .1. Post aliquantulum. Hic consequenter ponitur secunda occasio eo, quod fuit prohibitus ab uxore sua, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Cumque cubiculum eius id est modo et affectu maritali.
marg.| .3. Prohibuit. In hoc facta fuit Samson iniuria, quia non repudiaverat uxorem, sed tantum ad horam recesserat ab ea, quod erat sibi licitum, et ideo facta fuit sibi iniuria, eo quod sine scitu et requisitione eius alteri fuit data, et ideo dixit.
marg.| .4. Ab hac. In vadendo scilicet eos propter infidelitates et iniurias mihi factas, et maxime, quia dixerat angelus de eo, ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum, ut habetur sup. cap. 13.
marg.| .5. Perrexitque. Habita iusta occasione nocendi Philistheis, ut patet ex predictis, hic consequenter describitur eorum inuasio et debellatio, et primo in eorum bonis, secundo in personis, ibi : Quibus ait Samson Circa primum dicitur. Perrexitque . Licet esset multum fortis et agilis, tamen verisimile est, quod ceperit eas auxilio aliquorum, in illa enim terram abundant vulpes, et cum retibus et ingeniis possent cito capi in tanta multitudine, sicut in terra ista in una garena possunt cito capi trecenti cuniculi, maxime per homines ad hoc ingeniosos.
marg.| .6. Caudasque. Quod est intelligendum quod per aliqua ligamina ad hoc apta ligavit caudas duarum ad invicem : et ligamina erant ita longa, quod in medio poterant ligari faces ardentes, que de facili non possent extingui : nec lederent vulpes.
marg.| .7.  Que statim. Eo enim, quod ligate erant modo predicto, non poterant currere ordinate, et expedite ad occultandum se in nemoribus vel foveis terre, sed cucurrerunt ad illud, quod erat magis in promptu, scilicet ad segetes stantes : que erant desiccate et propinque messioni : quod patet ex hoc, quod alique iam erant collecte, unde subditur :
marg.| .8. Et comportate. Non ad domos, sed in campis : ubi per aliquod tempus dimittebantur in magnis acervis : sicut fit in multis terris. Cetera patent in littera.
marg.| .9.  Quibus ait. Hic consequenter ponitur inuasio in personis, et hec est duplex, secunda ponitur {250}ibi : Igitur ascendentes. Circa primum dicitur.
marg.| .10.  Licet. hoc dixit. Samson. Tum quia Philistheis non combusserant uxorem eius et patrem zelo iustitie, sed magis commoti passione ire propter damnum eis illatum. Tum quia occasione predicta susceptum bellum erat inter Samsonem et Philistheos aperte, nec tenebatur cessare ab eorum inuasione, maxime cum ad hoc fuisset consecratus ex divina revelatione, ut patet ex supra dictis.
marg.| .11.  Percussitque. Sura est posterior pars cruris, femur anterior. Modus autem est hominum, qui sunt attoniti et meditabundi imponere suram unius cruris super femur alterius. Et per hoc designatur, quod Philisthei fuerunt, ita stupefacti de plaga eius inflicta a Samsone, quod multum cogitabant qualiter se vindicare possent. In hebreoautem sic habetur. Percussit eos plaga magna, tibiam super crus suum, quod exponunt Hebrei de percussione peditum cum equitibus quia pedites in bello inituntur tibiis suis, equites vero cruribus.
marg.| .12. Igitur ascendentes. Hic ponitur secunda percussio Philisthinorum, ubi primo ponitur huius percussionis occasio, secundo ipsa percussio, ibi : Qui cum venisset, tertio gratiarum actio, ibi : In maxilla asini. Occasio autem data Samsoni fuit, eo quod propter eum volebant invadere totum populum Israel, et hoc est, quod dicitur. Igitur ascendentes, et tamen Samson non erat de tribu illa, sed de tribu Dan, ut patet ex supradictis cap. 13.
marg.| .13. Castrametati sunt. Hoc dicitur per diminutionem, quia locus ille vocatus est postea Rhamathlechi, ut habetur eo. c. sicut aliquando aliquis vocatur Minus pro Iacominus.
marg.| .14. Ubi eorum. Hoc dicitur ad denotandum magnitudinem exercitus eorum, quia occupabat magnum terre spatium.
marg.| .15. Cur ascendistis. Quasi diceret tributum vobis reddimus, nec rebellamus, et ideo non habetis occasionem invadendi nos.
marg.| .16. Qui responderunt. Licet enim venirent principaliter propter Samsonem, tamen occasione ipsius veniebant contra totum populum, nisi traderetur in manibus eorum, quod fuit eis concessum, ideo subditur :
prol.| {251}
Numérotation du verset Idc. 15,ad litteram 
marg.| .1. Descenderunt ergo, etc. ad capiendum Samsonem, et tradendum Philistheis secundum quod fuerat inter eos condictum. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Iurate ait et spondete. volebat enim satisfacere Israelitis, et sic agere, quod non interficerentur a Philistheis, nec ab ipso eis resistendo, et haberet occasionem iustam interficiendi Philistheos, qui veniebant ad eum occidendum.
marg.| .3. Qui cum venisset. Hic consequenter describitur Philisthinorum invasio cum dicitur. Qui cum venisset. Hic locus sic nominatur hic per anticipationem, ut patet per litteram sequentem.
marg.| .4. Irruit spiritus Domini. id est motus dono fortitudinis ad rumpendum vincula, et ad Philistheos debellandum.
marg.| .5. In ventamque maxillam. Per hoc ostenditur victoria magis mirabilis, et a Deo facta, quia non fuit per arma ferrea. Sciendum tamen, quod asini maiores sunt in terra illa, et habent maiora ossa.
marg.| .6. In terfecit in ea. Ex quo patet, quod miraculose servabatur a {252}confractione in tot et tatis percussionibus virorum armatorum.
marg.| .7. In maxilla asini etc. Hic consequenter ponitur gratiarum actio. Modus enim erat Hebreorum in victoriis a Deo datis canere canticum per modum gratiarum actionis sicut patet in cantico Mosi, Ex. 15. et in cantico Debore supra 5 capitulo Et ideo Samson in hac victoria divinitus sibi data cecinit canticum incipiendo per talem modum. In maxilla asini, etc. Et vocavit nomen loci, etc. Utrum autem totum canticum eius sit hic scriptum vel solum ipsius principium, certum non habetur : videtur tamen probabilius, quod solum principium sit hic scriptum, quia non omnia sunt scripta, et quia non leguntur cantica sic brevia. Sequitur :Et vocavit nomen loci etc. Quod autem sequitur, Quod interpretatur elevatio etc. non est in hebreo, sed appositum est a translatore ad ostendendum significatum nominis quod bene fuit impositum, quia satis fuit mirabile et insolitum, quod cum maxilla asini fieret tamen factum. Quod autem hic divinitus fieret, ostenditur per sequens miraculum, cum dicitur. Aperuit itaque dominus molarem dentem. Et patet littera.
prol.| {249}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 15
Numérotation du verset Idc. 15,moraliter 
marg.| .1. Post aliquantulum. Per patrem uxoris Samsonis, qui prohibuit Samsonem ab ingressu ad suam uxorem, intelligi potest imperator Romanus vel eius Imperium super gentes habens dominium ; et quantum in se fuit, prohibuit coniunctionem Christi per Samsonem figurati, cum ecclesia de gentibus collecta. Et sicut Samson {250}per combinationem vulpium incendit segetes Philisthinorum : sic Christus per predicatores caritate combinatos succendit fidei caritate formata Gentilium corda : intantum, quod in multis erant ad martyrium promptissima. De hoc igne dicit Salvator Luc. 11.f. Ignem veni mittere in terram  : et quid volo nisi, ut ardeat. Quod autem per vulpes possunt intelligi predicatores {251}ostenditur, pinguedo namque vulpium medicinale est contra contractionem et stupefactionem nervorum, multi vero predicatores contractos corporaliter erexerunt, ut patet de Paulo et Io. Act. 4. et de Paulo et Bernaba Act. 13. et multa similia fecerunt alii discipuli Christi et ministri. Spiritualiter autem contractos per pigritiam, et acediam quasi quotidie erigunt predicatores ecclesie, et in via morum faciunt ambulare.
Numérotation du verset Idc. 15,moraliter 
marg.| .2. Ligare, etc. Per ligationem Samsonis per viros Iuda potest intelligi ligatio Christi in Petro, sicut et crucifixus fuit in ipso propter quod eidem apparens dixit. Vado Romam iterum crucifigi. Hec autem ligatio facta fuit a Iudeis, et soluta virtute divina {252}Act. 12. sicut Samson dono fortitudinis a Deo rupit vincula. Per hoc autem, quod Samson in mandibula Philistheos debellavit significatum fuit, quod Christus in Petro per predicationem evangeli Gentiles occidit et ecclesie incorporavit sicut dictum fuit sibi Act. 10. de conversione Cornelii et aliorum Gentilium : Surge Petre, occide et manduca. Quod autem per mandibulam predicatio signetur, patet : nam sicut in mandibula moliuntur esce corporales corporaliter nutrientes : sic in predicatione moliuntur sacre scripture, que sunt esce spiritualiter nutritive. Dt. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit, etc. Per aquam vero de mandibula mirabiliter exeuntem, significata fuit aqua salutaris sapientie, que de beati Petri processit ore.
Numérotation du verset Idc. 15,additio 1 
prol.| {253}In capitulo 15. ubi dicitur in postilla Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent.
prol.| Quod hic in hebreo dicitur in littera : Percussit eos sura super femur plaga magna : antiqui Hebreorum sic exponunt : scilicet quod nullis armis nec aliquo adiutorio corporali extrinseco percussit eos, sed solum calcitrando. Calcitrando enim homo cum calcaneo suo coniuncto sure communiter percutit femur alterius hominis : et sic si percussio est valida percussus cadit. unde ad ostendendam excellentiam fortitudinis ipsius Samsonis, exprimit modum percutiendi, qui est satis extraneus et insolitus, scilicet ut unus solus homo, eo modo plaga magna multos percutiat. Dicitur enim : quod stupentes imponunt suram super femur. Non credo, quod habeat fundamentum in modo loquendi sacre scripture : nec littera Hebraica hic facit mentionem de stupore.
Numérotation du verset Idc. 15,additio 2 
prol.| {254}in eodem capitulo 15. ubi dicitur in postilla In maxilla asini. hic consequenter ponitur gratiarum actio.
prol.| Ubi translatio nostra habet : In mandibula pulli asinorum : in Hebraica veritate habetur : hamor hamorathaiim. Ubi notandum, quod hamor in hebreo est nomen equivocum : quod uno modo significat asinum, alio modo significat acervum vel cumulum, seu catervam. Unde intentio huius locutionis erat dicere : quod in maxilla asini acervum atque acervos Philisthinorum percusserat id est plures hominum catervas : quod est valde mirabile, quod et ex hoc sub eadem dictione includebatur asinus et caterva secundum equivocationem predictam, reddebatur locutio, secundum modum Hebraice locutionis rhetorice ornata.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_15)

Notes :