Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset Idc. 19,1 

¶Fuit quidam vir Levites habitans1 in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda.
1 habitans ] om.
Numérotation du verset Idc. 19,2 

Que reliquit eum et reversa est in domum patris sui2 Bethleem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
2 sui] + in Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,3 

Secutusque3 est eam vir suus volensque reconciliari ei4 atque blandiri et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos. Que suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quod, cum audisset socer eius, eumque vidisset, occurrit ei letus
3 Secutusque] Secutus Tr33 |
4 volensque] volens Weber | r. ei] inv. Tr33 ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,4 

et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens5 familiariter.
5 cum eo – et bibens] inv. et bibens cum eo Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,5 

Die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit. Quem tenuit socer et ait ad eum: Gusta prius pusillum6 panis et conforta stomachum et sic proficisceris.
6 pusillum Cava Cor3 (moderni) Tr33 Ω Rusch ] pauxillulum Λ Φ, pauxillum Weber , Cor3 (antiq. PAXILLUM vel PAXILLULUM ), pauxilulum ΩL
Numérotation du verset Idc. 19,6 

Sederuntque simul et comederunt et7 biberunt.
7 et] ac Weber
¶Dixitque pater puelle ad generum suum: Queso te ut hodie hic maneas pariterque letemur.
Numérotation du verset Idc. 19,7 

At ille consurgens cepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer8 tenuit et apud se fecit manere.
8 eum socer] inv. Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,8 

Mane autem9 facto parabat Levites iter. Cui socer rursum10: Obsecro11 inquit ut paululum cibi capias et assumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris. Comederunt ergo simul,
9 autem Tr33 Rusch ] om. Weber |
10 s. r. Tr33 ] inv. Weber |
11 Obsecro Tr33 ] Oro te Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,9 

surrexitque adolescens ut pergeret cum uxore sua et puero.
¶Cui rursum locutus est socer:
¶Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquat12 ad vesperum. Mane apud me etiam hodie et duc letum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
12 propinquat] propinquet Tr33 Weber
Numérotation du verset Idc. 19,10 

Noluit gener acquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus, que altero nomine vocatur13 Hierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam.
13 vocatur Tr33 Rusch ] vocabatur Weber
Numérotation du verset Idc. 19,11 

Iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem. Dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea.
Numérotation du verset Idc. 19,12 

Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis aliene que non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa
Numérotation du verset Idc. 19,13 

et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama.
Numérotation du verset Idc. 19,14 

Transierunt ergo14 Iebus et ceptum carpebant iter, occubuitque eis sol iuxta Gabaa que est in tribu Beniamin.
14 ergo] igitur Tr33 Weber
Numérotation du verset Idc. 19,15 

Diverteruntque15 ad eam ut manerent ibi.
15 Diverteruntque] Deveneruntque Tr33
¶Quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio.
Numérotation du verset Idc. 19,16 

Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vesperi16 qui et ipse de monte erat17 Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Gemini18.
16 vesperi Tr33 Rusch ] vespere Weber |
17 de monte - erat] inv. Tr33 Weber |
18 Gemini Tr33 ] Iemini Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,17 

Elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum: Uunde venis et quo vadis?
Numérotation du verset Idc. 19,18 

Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus in19 Bethleem. Et nunc vadimus ad domum Dei nullusque sub tectum suum nos20 vult recipere.
19 in Τ Μ Φ Rusch Clementina ] om. Tr33Weber |
20 sub tectum suum - nos] inv. Tr33 Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,19 

habentes paleas et fenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancille tue usus et pueri qui mecum est. Nulla re indigemus nisi hospitio.
Numérotation du verset Idc. 19,20 

Cui respondit senex: Pax tecum sit. Ego prebebo omnia que necessaria sunt, tantum queso ne in platea maneas.
Numérotation du verset Idc. 19,21 

¶Introduxitque eum in domum suam21 et pabulum asinis prebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium.
21 suam] + qui
Numérotation du verset Idc. 19,22 

Illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac22 potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial23, id est absque iugo, et, circumdantes domum senis, fores pulsare24 ceperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo25.
22 ac] et Tr33 |
23 filii Belial בְנֵי-בְלִיַּעַל] filii iniquitatis Vetus Itala (Vetus latina Database ; υἱοὶ παρανόμων ) |
24 fores pulsare] pulsare domum ΩM Tr33 |
25 abutamur] abitamur ΦP | eo] ab eo F, cum eo ΠC, eum ΘH ; וְנֵדָעֶֽנּוּ = ἵνα γνῶμεν αὐτόν ; cf. Gn. 19, 6 |
Numérotation du verset Idc. 19,23 

Egressusque est ad eos senex et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia.
Numérotation du verset Idc. 19,24 

Habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam; educam eas26 ad vos et27* humilietis eas et vestram libidinem28 compleatis, tantum obsecro ne29 scelus hoc contra naturam30 operemini in virum.
26 eas Ω Rusch Weber ] eam ΠD* ΨD*F*M, eos ΦAV* |
27 et B ΘH ΨF Tr33* ΩS] om. Tr33² (exp.), ut Rusch Weber |
28 libidinem] liuidinem Cava B |
29 ne] nec ΦP |
30 scelus hoc contra naturam] insaniam Vetus Itala (Vetus latina Database) ; τὸ ῥῆμα τῆς ἀφροσύνης ; cf. דְּבַר הַנְּבָלָה הַזֹּאת |
Numérotation du verset Idc. 19,25 

Nolebant acquiescere sermonibus illius31. Quod cernens homo eduxit32 ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam. Qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
31 illius] eius Tr33 Weber |
32 eduxit] adduxit Tr33 |
Numérotation du verset Idc. 19,26 

At mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit.
Numérotation du verset Idc. 19,27 ¶

Mane33 facto surrexit homo et aperuit ostium34 ut ceptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
33 Mane] + autem Tr33 |
34 ostium] + suum Tr33 |
Numérotation du verset Idc. 19,28 

Cui ille putans eam quiescere loquebatur: Surge et35* ambulemus. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua36, tulit eam et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
35 et L Tr33 Clementina ] ut Rusch |
36 mortua Cava Λ L F X ΠD Σ B T² M Φ ΘH1AMG P Ψ Tr33 Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina cum LXX ] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,29 

Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel.
Numérotation du verset Idc. 19,30 

Quod cum vidissent singuli conclamabant: Numquam res talis facta est in Israel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Egypto usque in presens tempus; ferte sententiam et in commune37 decernite quid facto opus sit.
37 commune] communi Tr33

Capitulum 19

Numérotation du verset Idc. 19,2 
differentia
marg.| {LYR9.19.2T1} a. Que reliquit eum. Hebreus :   Que fornicata est super eum et propter hanc fornicationem eiecit eam postea tamen ivit ad reconcilianduam eam sibi sicut frequenter contingit inter virum et uxorem. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, f. 34va1.
Numérotation du verset Idc. 19,3 
differentia
marg.| {LYR9.19.3T2} a. Et duos asinos onustos. Hebreus :   Et asinos duos cingulatos ut super unum equiteret et super alium uxorem reduceret. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, f. 34va.
Numérotation du verset Idc. 19,22 
differentia
marg.| {LYR9.19.22T3} e. Filii Belial id est   absque iugo. Hebreus non habet id est   absque iugo sed appositum fuit a translatore ad ostendendum significatum huius nominis hebraici Belial.C
C ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, f. 34va.
Numérotation du verset Idc. 19,1 
ad litteram
marg.| marg.| {271} .1. Fuit quidam. Hic ponitur casus secundus de uxore Levite que in civitate Gabaa mortua fuit ex nimia libine abutentium ipsa. Circa quod ita proceditur : quia primo describitur hic sceleris perpetratio, secundo perpetrantium vastatio 20. capit. tertio vastatorum reparatio 21. cap. Prima pars dividitur in tres, quia primo describitur occasio peccati. Secundo modus perpetrandi, ibi :   Illis epulantibus. Tertio manifestatio facti, ibi :  Quam cum esset ingressus. Occasio autem peccati fuit in hoc, quod Levites uxorem suam que recesserat ab eo, reduxit per civitatem Gabaa, in qua erant aliqui homines pessimi et luxuriosi nimis. Circa hoc igitur sic proceditur, quia primo describitur uxoris reconciliate reductio, ibi   : Die autem quarto. Tertio in Gabaa hospitatio, ibi :   Occubuitque eis sol. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Qui accepit. Hoc dicitur ad differentiam alterius Bethlehem, que est in tribu Zabulon, ut supra dictum est 17. capitulo
marg.| .3. Que reliquit. In hebreo habetur :   que fornicata est super   eum   , et sic in hebreo videtur tangi causa recessus, utpote quia propter fornicationem vir eius eiecit eam : vel quia ipsa ignorante viro recessit ab eo cum adultero, et postea non fuit ausa reverti ad maritum suum : et ideo ivit ad domum patris fui.
marg.| .4. Secutusque. Sicut frequenter contingit, quod viri scientes uxores suas male egisse contra legem thori, adhuc eas tamen revocant.
prol.| {272}
marg.| .5. Habens in comitatu id est servum. Cetera patent in littera.
marg.| .6. Die autem quarto de etc. Hic consequenter describitur uxoris reconciliate reductio. Et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Considera, quod dies. non quia esset ita prope noctem, sed quia transierat horam Meridionalem, a qua hora incipit sol declinare a sua altitudine.
marg.| .8. Et venit. De rationibus horum nominum et aliorum quibus nominata est hec civitas secundum diversa tempora, dictum fuit Gn. 28. Ex hoc autem loco dicunt Hebrei, quod ista historia contigit tempore Othoniel ante illam, que scribitur in principio huius libri de captione Ierusalem per filios Iuda, quia subditur hic.
marg.| .9. Non ingrediar. Ex quo videtur quod adhuc filii Iuda non ceperant illam civitatem. Catholici autem aliqui dicunt, quod contigit ante Othoniel : eo quod in fine huius historie dicitur :   In diebus illis   non   erat rex in Israel : sic supra dictum est de historia Miche capitulo 17a.
a Mi. 17.
marg.| .10. Occubuitque. Hic consequenter describitur redeuntium hospitatio, cum dicitur : Occubuitque eis sol iuxta. Et ideo non poterant bono modo ultra transire.
marg.| .11. Et nullus. Quia boni timebant eos recipere timentes inuasionem domus sue de nocte ab hominibus insolentibus, qui erant in civitate : sicut et contigit ei qui eos recepit. Mali autem homines vagi et insolentes non habent hospitia ad recipiendum transeuntes, nec ipsi libenter declinarent ad eos. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Idc. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {273} .1. Et nunc. hoc est in Silo, ubi erat tabernaculum, et arca testamenti, quia antequam intraret domum suam volebat Deo regratiari de hoc quod direxerat eum in via, et custodierat, ut ex hoc deberent homines inclinari ad ipsos recipiendum.
marg.| .2.  Illis epulantibus. Descripta peccandi occasione. hic consequenter describitur peccati perpetratio, cum subditur : Venerunt viri, etc. Quod autem sequitur :
marg.| .3.  Id est. non est in hebreo . sed est interpretatio huius dictionis Belial. quia tales homines sunt sine disciplina, et timore Dei.
marg.| .4.  Fores pulsare ceperunt clamantes. cum tamen secundum dictamen rationis recte peregrini in hospitio debeant esse securi.
marg.| .5.  Educ virum, qui ingressus etc.  ut abutamur eo. concubitu Sodomitico, ut communiter dicunt expositores. Iosephus autem dicit quod non querebant, nisi mulierem, sed sic loquebantur, ut inclinarent dominum domus, et maritum mulieris ad tradendum eam. Unde, et in fine intentabant viro mortem, nisi traderet eis uxorem suam, secundum quod allegat cap. seq. dicens. Volentes me occidere, etc. Et hoc videtur ex hoc, quod tradita eis uxore fuerunt contenti, ut habetur infra.
marg.| .6.  Habeo filiam. Dicunt aliqui quod non peccavit offerendo eis filiam suam, ad evitandum maius malum scilicet peccatum contra naturam, quod ipsi pretendebant ad iniuriam hospitum {274}suorum. Sed hoc non est verum, quia nullus debet consentire in hoc quod est peccatum, maxime mortale de genere, ut evitet in alio maius peccatum, proutdeclaratum fuit diffuse Gn. 19. de Lot, qui in casu consimili voluit tradere filias suas virgines.
marg.| .7.  Et hic id est uxorem, que sic nominatur a concubitu. Et similis modus loquendi habetur 2Rg. 16. ubi Achitophel dixit ad Absalon : Ingredere ad concubinas patris tui. que tamen erant uxores David, non enim habebat concubinas ad exercendum adulterium.
marg.| .8. Qua cum tota nocte abusi, etc. quia non erat eorum uxor. Et ideo talis concubitus erat abusus, vel quia utebantur ea concubitu innaturali.
marg.| .9. Et ibi corruit. Tum quia erat nimis afflicta, tum etiam ex verecundia.
marg.| .10. Quam cum esset ingressus. Hic describitur facti divulgatio cum dicitur.
marg.| .11.  Arripuit gladium, etc. Erant enim 12. tribus preter tribum Levi. Tribus autem Manasse erat divisa in duas partes, quarum una erat ultra Iordanem, alia citra, et sic pro illa tribu fecerit duas partes aliter non fuisset notificatum factum sufficienter, pro tribu vero Beniamin non fecerit aliquam partem, quia nuntios per quos misisset, occidissent neque pro tribu Levi, quia erat dispersa per omnes tribus, et ideo denuntiato facto aliis tribubus sufficienter erat denuntiatum tribui Levi.
marg.| .12. Misit in omnes terminos Israel scilicet per nuntios, qui factum, et modum faciendi populo explicabant. Cetera patent.
Numérotation du verset Idc. 19,allegorice. 
marg.| marg.| {271} .1. Fuit quidam. Per hunc Levitam qui dicitur vir a virtute, potest allegorice Deus significari, de quo dicitur Ex. 15.a. Dominus quasi vir pugnator.
marg.| .2. Qui accepit id est synagogam in datione legis in monte Sinai sibi coniungens eam.
marg.| .3. Que reliquit, Per idololatriam multipliciter fornicando : Unde in hebreo habetur hic. Que fornicata est super eum. Et hec fornicatio per idololatriam patet ex decursu veteris testi.
marg.| .4. Secutusque. Per quod significatur quod Deus voluit sibi reconciliare synagogam, et ad hoc misit prophetas, pro ipsos eam revocans ab idololatria. Ier. 4. Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere et ego suscipiam te dicit dominus .Tandem post prophetas ipse venit in propria persona, ad reconciliandum ipsam sibi per fidem et dilectionem. unde dicit Mt. 15. cap. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. Et quoniam aliqui de synagoga receperunt eum per fidem et dilectionem scilicet Apostoli et alii credentes de Iudea, ideo subditur, {272}  Que suscepit in paucis tamen personis respective. Moraliter. Autem per virum intelligitur ratio secundum Augustinum et per uxorem sensualitas, cui ratio debet dominari sicut vir mulieri.
prol.| Ipsa tamen sensualitas recedit ab obedientia rationis illicite, delectabilibus sensuum inherendo. Sed tunc ratio debet esse diligens, ut ad eius obedientiam reducatur. Et quia personis ad Deum revertentibus fide et dilectione diabolus procurat tribulationes multas et magnas : propter hoc Apostolis et aliis credentibus procuravit tribulationes : primo per sacerdotem et scribas Iudeorum, ut patet Act. 8. et 9. et pluribus aliis locis. et postea per imperatores Romanorum, in quibus tribulationibus Apostoli et plures alii cum illusionibus magnis fuerunt mortui, et hoc fuit figuratum in interfectione predicte mulieris cum magna illusione. Quod autem eius interfectio fuit per terram Israel nuntiata, per hoc significatum fuit quod Apostolorum aliorumque sanctorum martyria debent denuntiari per totam ecclesiam : ut fideles eorum constantiam imitentur, et devotione debita venerentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_19)

Notes :