Capitulum 20
Numérotation du verset
Idc. 20,1
Egressi itaque sunt1 omnes filii Israel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha
1 i. s.]
inv.
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,2
omnes quoque2 anguli populorum et cuncte tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta millia peditum pugnatorum.
2 quoque] -que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,3
Nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfecte quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Numérotation du verset
Idc. 20,4
respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti.
Numérotation du verset
Idc. 20,5
Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili furore libidinis3 vexantes denique mortua est.
3 f. l.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,6
Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestre quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israel.
Numérotation du verset
Idc. 20,7
Adestis omnes filii Israel decernite quid facere debeatis.
Numérotation du verset
Idc. 20,8
Stansque omnis populus et4 quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum
4 et] om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,9
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus.
Numérotation du verset
Idc. 20,10
Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus ut comportent exercitui cibaria et possimus pugnare5 contra Gabaa Beniamin et6 reddere ei pro scelere quod meretur.
5 pugnare] pugnantes
Weber
|
6 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 20,11
Convenitque universus Israel ad civitatem quasi homo unus7 eadem mente unoque consilio
7 h. u.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,12
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?
Numérotation du verset
Idc. 20,13
Tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum
Numérotation du verset
Idc. 20,14
sed ex cunctis urbibus que sortis sue8 erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent.
8 s. sue]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,15
Inventique sunt viginti quinque millia de Beniamin educentium gladium preter habitatores Gabaa
Numérotation du verset
Idc. 20,16
qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextera preliantes et sic fundis lapides ad certum iacientes9 ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
9 lapides - ad... iac.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,17
Virorum quoque Israel absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta millia educentium gladios et paratorum ad pugnam
Numérotation du verset
Idc. 20,18
qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est in Silo, consulueruntque Dominum10 atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? Quibus respondit Dominus: Iudas sit dux vester.
10 Dominum] eum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,19
Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa
Numérotation du verset
Idc. 20,20
et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem oppugnare ceperunt.
Numérotation du verset
Idc. 20,21
Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum11.
11 virorum] viros
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,22
Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
Numérotation du verset
Idc. 20,23
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum et dicerent: Debemus12 ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres nostros13 an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos14 et inite certamen.
12 Debemus] Debeo
Weber
|
13 nostros] meos
Weber
|
14 eos] eum
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 20,24
Cumque filii Israel altera15 die contra Beniamin ad prelium processissent,
15 altera] altero
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,25
eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos cede bacchati sunt ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Numérotation du verset
Idc. 20,26
Quam ob rem omnes filii Israel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino. Ieiunaveruntque die illo16 usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta atque17 pacificas victimas
16 d. i.]
inv. Weber
|
17 atque] et
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 20,27
et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca federis Domini18
18 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,28
et Phinees, filius Eleazari, filii Aaron, prepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite. Ccras enim tradam eos in manus vestras.
Numérotation du verset
Idc. 20,29
Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa
Numérotation du verset
Idc. 20,30
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt.
Numérotation du verset
Idc. 20,31
Sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo19 et cederent per duas semitas vertentes terga20 quarum una ferebatur21 in Bethel et22 altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros.
19 die - et s.]
inv. Weber
|
20 v. t.]
inv. Weber
|
21 ferebatur] ferebat
Weber
|
22 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 20,32
Putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt23 consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
23 inierunt] iniere
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,33
Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidie quoque que circa urbem erant paulatim se aperire ceperunt
Numérotation du verset
Idc. 20,34
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Numérotation du verset
Idc. 20,35
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium.
Numérotation du verset
Idc. 20,36
Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, ceperunt fugere. Quod cernentes filii Israel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad preparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant.
Numérotation du verset
Idc. 20,37
Qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga cedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii.
Numérotation du verset
Idc. 20,38
Signum autem dederant filii Israel his quos in insidiis collocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent ut24 ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent.
24 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,39
Quod, cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi, putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius persequebantur25 cesis de exercitu eorum triginta viris
25 persequebantur] sequebantur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,40
et viderunt26* quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque respiciens retro27 captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri
26 et viderunt
plerique codd., edd.
] ut viderunt
Rusch Ed1540
, videruntque Ω
M, et viderent
Amiatinus
ΩJ
Clementina Weber
(ΘH))
|
27 respiciens retro] retro aspiciens
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 20,41
qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt
Numérotation du verset
Idc. 20,42
et ad viam deserti ire ceperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi qui urbem succenderant occurrerunt eis
Numérotation du verset
Idc. 20,43
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cederentur nec erat ulla requies morientium28. Ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
28 r. m.]]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 20,44
Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo millia virorum omnes robustissimi pugnatores.
Numérotation du verset
Idc. 20,45
Quod cum vidissent, qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque millia viros. Et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo millia.
Numérotation du verset
Idc. 20,46
Et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
Numérotation du verset
Idc. 20,47
Remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sexcenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
Numérotation du verset
Idc. 20,48
Regressi autem filii Israel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Idc. 20,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR9.20#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 34va
.
Numérotation du verset
Idc. 20,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {275}
.1.
Egressi itaque.
Hic consequenter describitur peccantium vastatio, ubi primo facti veritas disquiritur. secundo iustitie equitas requiritur, ibi : Et miserunt. tertio iniquitas defenditur, ibi : Qui noluerunt. quarto iuste invaditur, ibi : Virorum quoque Israel. Circa primum dicitur. Egressi itaque sunt omnes. Sequitur :
marg.|
.2.
De Dan.
Hic exprimitur longitudo terre Israel, quia civitas Dan est in termino eius Aquilonari, et Bersabee in termino Australi.
marg.|
.3.
Et terra Galaad. In
hoc exprimitur latitudo, que incipit a terra Galaad, que est ultra Iordanem, et protenditur usque ad mare mediterraneum.
marg.|
.4.
Omnesque anguli.
Hebrei dicunt, Domini populorum id est capitanei in tribubus, et in familiis.
marg.|
.5.
Et cuncte tribus.
excepta tamen tribu Beniamin.
marg.|
.6. In
ecclesiam
id est congregationem. Tunc enim non fuerunt congregati in Silo, ubi erat domus Dei, sed in Maspha.
marg.|
.7. In
terrogatusque.
quia non debet procedi ad punitionem tanti facti absque disquisitione diligenti.
marg.|
.8.
Respondit veni.
modo expresso cap. preced.
marg.|
.9.
Volentes me occidere,
nisi eis traderem uxorem meam, secundum dictum Iosephi : Vel : Volentes me occidere. affligendo me carnali concubitu, et nefario, secundum dictum aliorum.
marg.|
.10.
Numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israel.
Piaculum dicitur a pio pias, quod significat purgare. Unde dicitur piaculum, quasi factum nullo modo absque purgatione pene transeundum. Sciendum tamen, quod Levita non solum factum retulit, sed etiam testibus probavit, {276}s. per servum quem habebat in comitiva, et per senem, qui receperat eos hospitio, et familiam eius, aliter non esset procedendum contra filios Beniamin ad bellum ad dictum unius hominis.
marg.|
.11.
Stansque omnis.
Ex admiratione facti.
marg.|
.12.
Quasi unius hominis sermone
id est concorditer, et sine retractione, et dilatione. ideo subditur :
marg.|
.13.
Non recedemus in tabernacula nostra,
etc. Cetera patent in littera.
marg.|
.14.
Et miserunt.
Hic consequenter iustitie equitas requiritur, vide licet, ut actores sceleris tradantur, cum dicitur.
marg.|
.15.
Cur tantum nefas in vobis repertum.
quasi dicerent, nullo modo debetis sustinere actores tanti mali. ideo subditur :
marg.|
.16.
Tradite homines
etc.
Et auferatur malum de Israel.
quia experimento didicerant, quod pro flagitio unius, vel paucorum infortunium veniebat super totum populum, sicut dictum fuit Ios. 7. de peccato Acham.
marg.|
.17.
Qui noluerunt.
Hic consequenter iniquitas proterve defenditur, quod notatur cum subditur :
marg.|
.18.
Convenerunt in Gabaa,
etc. In
ventique sunt vigintiquinque
etc. In hebreo habetur Vigintisex milia. Et videtur hic littera nostra corrupta per aliquos correctores, qui ex hoc, quod infra eo. c. connumerantur viri de Beniamin, qui ceciderunt in prelio, inveniuntur tamen vigintiquinque milia atque sexcenti viri, qui fugerunt, propter, quod ab isto numero subtraxerunt mille ex ignorantia Hebraice veritatis.
marg.|
.19.
Et sic fundis, lapides
etc. Locutio est hyperbolica ad exprimendam excellentiam artis fundibularie in ipsis. Sicut aliquando dicitur. Tota civitas currit ad tale spectaculum, cum tamen aliquando maior pars remaneat.
marg.|
.20.
Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin.
Hic consequenter contumacia iuste invaditur per bellum apertum, {277}ubi primo reprimitur superbia. et secundo confunditur contumacia, ibi : Quamobrem. Circa primum sciendum quod licet filii Israel haberent iustum bellum, tamen nimis confidebant in sua multitudine, et fortitudine. Ideo dominus permisit eos bis in principio debellari, ut humiliarentur, et ad Deum recurrerent, magis confidentes de virtute divina, quam de sua. Hebrei autem dicunt, quod istud contigit eis, eo quod negligentes erant de punitione idololatrie in domo Miche, et in tribu filiorum Dan, quod quidem factum contigerat immediate ante istud, ut dicunt Hebrei, et fuerat notorium, propter quod filii Israel tenebantur illud corrigere, quia fuit, ita grave, et gravius isto. Sicut, et communitas populi Israel voluit ire ad prelium contra Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, eo quod credebant eos edificasse altare sacrilegum, ut habetur Iosue 22 capitulo Satis convenienter potest dici quod utrumque dictorum fuit in causa debellationis populi Israel per filios Beniamin in principio, ut sic peccatum primum prius puniretur, quam secundum. His dictis veniamus ad litteram, que patet usque ibi :
Numérotation du verset
Idc. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Iudas sit dux vester
id est tribus Iuda sit principalis, et prima, et ille, qui est capitaneus in illa tribu sit dux exercitus.
marg.|
.2.
Rursum filii Israel, et fortitudine, et numero confidentes.
Ex quo patet, {278}quod supra dictum est, quod nimis presumebant de seipsis ratione multitudinis, et fortitudinis. Cetera patent in littera.
marg.|
.3.
Quamobrem.
Hic consequenter confunditur contumacia, ubi primo describitur filiorum Israel humiliatio. et secundo filiorum Beniamin confutatio, ibi :
Posueruntque
.
Circa primum dicitur. Quamobrem id est propter casum suorum precedentem.
marg.|
.4.
Omnes filii Israel venerunt,
etc. Utrum autem venerunt in Silo, vel utrum domus Dei hic vocetur arca testamenti, et tabernaculum, que aliquando portabantur ad exercitum, ut habetur 1Rg. 4. cap. non habetur expresse. verumtamen satis videtur, quod convenerunt in Silo, quia civitas Gabaa, quam oppugnabant, non est longe a Silo, sed satis prope, ita quod poterant illuc satis convenienter accedere absque arce, et tabernaculi translatione.
marg.|
.5.
Eo tempore ibi erat arca Domini.
Quod autem subditur : In Silo non est in hebreo, sed subintelligitur, quia arca non fuit transportata ad exercitum. verumtamen ubicumque erat arca cum qua transferebatur tabernaculum, et altare holocaustorum, poterat ibi sacrificium fieri.
marg.|
.6.
Et Phinees filius Eleazari filii Aaron prepositus domus]
id est summus sacerdos.
marg.|
.7.
Consuluerunt igitur dominum atque dixerunt.
per ipsum Phinees. Cetera patent.
Numérotation du verset
Idc. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {279}
.1.
Posuerunt filii Israel insidias per circumitum,
etc. Hic consequenter describitur filiorum Beniamin confutatio. Iustum enim erat quod eorum contumacia puniretur. Et quia littera videtur intricata, eo quod secundum modum loquendi Hebraicum idem pluries aliquibus interpositis replicatur : Ad intellectum ipsius sciendum quod exercitus filiorum Israel fuit in tres partes divisus, inequales tamen.
marg.|
Una pars fuit posita retro civitatem in insidiis, ut cum filii Beniamin civitatem exirent, ipsi intrarent, et comburerent civitatem, atque occurrerent filiis Beniamin, si de bello vellent refugere ad civitatem. Alia pars in qua erant decem milia bellatorum, ante civitatem pro vocabant filios Beniamin ad bellum, et cum filii Beniamin exissent contra eos inceperunt fugere versus duas semitas, ut sic filii Beniamin eos insequentes, a civitate se aliquantulum elongarent, et sic daretur in insidiis latentibus spatium intrandi {280}civitatem, et comburendi, et cum hoc filii Beniamin inciderent in tertiam partem filiorum Israel, in qua erat multitudo exercitus, que erat iuxta duas semitas predictas, et sic factum est. Et per talem modum fuerunt debellati filii Beniamin, et fere omnes trucidati. quia erant inter adversarios inclusi. His dictis, patet littera satis longa usque ibi :
marg.|
.2.
Remanserunt.
Secundum autem Hebraicam veritatem de filiis Beniamin erant 25. milia, et cum hoc sexcenti viri de civitate Gabaa ut supra dictum est, et sic deficiunt mille, et sexcenti viri. Et de istis dicunt Hebrei, quod refugerunt ad civitates alias de sorte Beniamin unde venerant in Gabaa, ut supra habitum est. Homines enim fugientes de prelio fugiunt ad diversa loca, secundum quod melius possunt, et in illis civitatibus fuerunt interfecti cum mulieribus, et animalibus, et hoc videtur per hoc, quod subditur :
marg.|
.3.
Regressi.
post victoriam in campo habitam. Cetera patent.
Numérotation du verset
Idc. 20,moraliter
marg.|
marg.| {275}
.1.
Egressi sunt,
etc. Ad puniendum tam nefarium peccatum in {276}morte uxoris Levite nequiter perpetratum. advertendum tamen quod licet haberent bellum iustum contra filios Beniamin : {277}tamen antequam haberent victoriam bis fuerunt ab eis debellati, quod secundum Hebreos contigit propter idolum Miche, quod in tribu Dan colebatur publice, et hoc erat populo Israel notorium, et sic tenebantur punire, sicut precipitur Dt. 13. propter quod dominus istud peccatum, quod erat primum, et communius voluit primo punire per gladios filiorum Beniamin. Et in hoc documentum habent procedentes ad bellum iustum, ut diligenter considerent ne habeant in se notabile peccatum per adversariorum gladios puniendum.
Numérotation du verset
Idc. 20,moraliter
marg.|
†
Exire ultra debemus ad pugnam,
etc. Per hoc autem, quod fratres {278}vocant illos, quos impugnant, ostenditur quod licet vitia sint punienda, natura tamen est diligenda.
Numérotation du verset
Idc. 20,moraliter
marg.|
moraliterper hoc bellum filiorum Israel contra Beniamin, bellum contra vitia designatur, in quo bello tria requiruntur, scilicet contritio vera, confessio integra, et satisfactio perfecta. Confessio designatur per hoc, quod dicitur :
Iudas sit dux vester.
Iudas enim confessio, vel confitens interpretatur. Contritio vero, per hoc quod ante congressum venerunt coram Domino, et fleverunt. Satisfactio vero per hoc quod dicitur :
Ieiunaveruntque die illo, et obtulerunt holocausta.
Et sic habuerunt plenam victoriam, per quam designatur plena victoria de peccatis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_20)
Notes :