Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 

Fecerunt autem
filii Israel malum in conspectu Domini qui tradidit illos1 in manu Madian
1 illos] eos Weber
septem annis
Numérotation du verset Idc. 6,2 

et oppressi sunt
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca.
Numérotation du verset Idc. 6,3 

Cumque sevisset Israel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Numérotation du verset Idc. 6,4 

et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gaze nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel: non oves non boves non asinos.
Numérotation du verset Idc. 6,5 

Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis2 et, instar locustarum, universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quicquid tetigerant devastantes.
2 suis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,6 

Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian
Numérotation du verset Idc. 6,7 

et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Numérotation du verset Idc. 6,8 

Qui misit ad eos virum prophetam
et locutus est: Hec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Egypto et eduxi de domo servitutis
Numérotation du verset Idc. 6,9 

et liberavi de manu Egyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos. Eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Numérotation du verset Idc. 6,10 

et dixi: Ego Dominus Deus vester. Ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam.
Numérotation du verset Idc. 6,11 

Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret
atque purgaret
frumenta
in torculari ut fugeret Madian
Numérotation du verset Idc. 6,12 

apparuit ei et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Numérotation du verset Idc. 6,13 

Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi3 Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo4 apprehenderunt nos hec omnia? Ubi sunt mirabilia eius que enarraverunt5 patres nostri atque dixerunt: De Egypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus6 et tradidit in manu7 Madian.
3 mi] om. Weber |
4 ergo] om. Weber |
5 enarraverunt] narraverunt Weber |
6 Dominus] om. Weber |
7 manu] manibus Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,14 

Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te.
Numérotation du verset Idc. 6,15 

Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine8, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei.
8 mi D.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,16 

Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum.
Numérotation du verset Idc. 6,17 

Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris9 ad me.
9 loqueris] loquaris Weber
Numérotation du verset Idc. 6,18 

Nec10 recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi.
10 Nec] Ne Weber
Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum.
Numérotation du verset Idc. 6,19 

Ingressus est itaque Gedeon
et coxit hedum
et de farine modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
Numérotation du verset Idc. 6,20 

Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes11 et pone supra12 petram illam
11 a. p.] inv. Weber |
12 supra] super Weber |
et ius desuper funde. Cumque fecisset ita
Numérotation du verset Idc. 6,21 

extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu et tetigit carnes et panes azymos13 ascenditque ignis
13 p. a.] inv. Weber
de petra et carnes azymosque panes14 consumpsit.
14 panes] om. Weber
Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 6,22 

Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mi15 Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
15 mi] mihi Weber
Numérotation du verset Idc. 6,23 

Dixitque ei Dominus: Pax tecum. Ne timeas non morieris.
Numérotation du verset Idc. 6,24 

Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud ‘Domini pax’ usque in presentem diem. Cumque16 adhuc esset in Ephra que est familie Ezri
16 C.] Cum Weber
Numérotation du verset Idc. 6,25 

nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal
que est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Numérotation du verset Idc. 6,26 

et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius super quam ante sacrificium17 posuisti tollesque taurum secundum
17 a. s.] inv. Weber
et offeres holocaustum super struem lignorum18 que de nemore succideris.
18 sr. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,27 

Assumptis ergo19 Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut preceperat ei20 Dominus. Timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem noluit facere21 sed omnia nocte complevit.
19 ergo] igitur Weber |
20 ei] om. Weber |
21 n. f.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,28 

Cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc edificatum erat.
Numérotation du verset Idc. 6,29 

Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hec omnia.
Numérotation du verset Idc. 6,30 

Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc22 ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus.
22 huc] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,31 

Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal ut23 pugnatis pro eo? Qui adversarius est eius24 moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram eius.
23 ut] et Weber |
24 e. e.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,32 

Ex illo die vocatus est Gedeon
Ierobaal
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius.
Numérotation du verset Idc. 6,33 

Igitur omnis Madian
et Amalech
et orientales populi
congregati sunt simul
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrael.
Numérotation du verset Idc. 6,34 

Spiritus autem Domini induit Gedeon
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur se25.
25 s. se F² ΣM Ω Rusch Clementina ] inv. aliqui codd. , sequeretur Weber
Numérotation du verset Idc. 6,35 

Misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum. Et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei.
Numérotation du verset Idc. 6,36 

Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam populum26 Israel sicut locutus es
26 populum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,37 

ponam hoc vellus27 lane
27 h. v.] inv. Weber
in area.
Si ros in solo
vellere fuerit et in omni terra siccitas
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israel.
Numérotation du verset Idc. 6,38 

Factumque est ita et, de nocte consurgens, expresso vellere, concham
rore implevit28.
28 implevit] complevit Weber
Numérotation du verset Idc. 6,39 

Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum querens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit
et omnis terra
rore madens.
Numérotation du verset Idc. 6,40 

Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra.

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 32va
Numérotation du verset Idc. 6,1 
ad litteram
marg.| marg.| {189} Fecerunt. Hic consequenter describitur quarta tribulatio que facta fuit per reges Madian, et a qua liberati fuerant filii Israel per Gedeonem, et dividitur in duas partes scilicet principalem, et incidentalem. secunda incipit. 9. cap. Prima in duas, quia primo describitur tribulatio. secundo liberatio, ibi : Qui misit ad eos. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Fecerunt autem filii. non dicitur hic, addiderunt facere malum : sicut in aliis tribulationibus dicitur post primam : cuius rationem adsignant Hebrei : dicentes, quod per canticum Delbore et Barac et eorum merita peccata preterita erant simpliciter dimissa.
marg.| .2. Qui tradidit. ut deformitas vel dedecus culpe non transiret sine decore iustitie.
marg.| .3. Feceruntque sibi scilicet pauperes et debiles et timidi, ut se absconderent.
marg.| .4. Et munitissima ad repugnandum. quantum ad potentes, ut ibi refugium haberent.
marg.| .5. Cumque sevisset id est tempore vernali quo semina incipiunt fructificare, ut nullus victus remaneret Hebreis.
marg.| marg.| {190} .6. Ipsi. ita quod pro intemperie aeris non cogerentur exire de terra, donec omnia essent consumpta. Cetera patent in littera.
marg.| .7. Qui misit ad. Hic consequenter describitur liberatio de dicta tribulatione. Circa quod sciendum : quod sicut supra dictum est, et patet ex decursu libri : quando filii Israel peccabant affligebantur, et quando penitebant liberabantur, et ideo dominus primo mittit eis reprehensorem ut vere peniteant. secundo adiutorem ut vincant, ibi : Venit autem angelus. Circa primum dicitur :   Qui misit ad eos virum. Dicunt communiter expositores nostri, quod fuit angelus in specie viri, et ille idem qui infra nominatur angelus. Hebrei autem dicunt, quod fuit Phinees filius Eleazari sacerdotis. Et satis videtur ex textu quod iste missus a Deo fuerit homo verus, sive fuerit Phinees sive alius, quia dicitur in textu :   Misit ad eos virum   prophetam   . Angeli vero in Sacra Scripturanon vocantur prophete, quantum mihi occurrit, et hoc rationabiliter, quia licet prophetica cognitio sit clarior notitia fidei : tamen est enigmatica. cognitio vero angelorum qui cognoscunt res in verbo de qua est hic sermo : clara est et absque enigmate.
marg.| .8. Ego vos feci conscendere. In signis mirabilibus, sicut in Exodo continetur.
Numérotation du verset Idc. 6,ad litteram 
marg.| marg.| { 191 } .1. Ne timeatis deo s etc. impendendo eis latriam.
marg.| .2. Et noluistis. sed ad idololatriam declinastis, et ideo merito cecidistis in tribulationem istam.
marg.| .3. Venit autem angelus. Hic consequenter describitur missio adiutoris angeli per cuius adsistentiam Gedeon habuit victoriam, et non fuit Phinees, sed verus angelus. Circa quod primo ponitur vocatio ducis. secundo modus certaminis, cap. 7. Circa primum, primo datur duci preceptum ad aggrediendum pugnam. secundo signum ad cognoscendum personam esse angelicam, ibi : Et ille, tertio mandatum destruendi patris idololatriam, ibi : Cumque adhuc esset. quarto duplex signum assequendi victoriam, ibi : Dixitque Gedeon. Circa primum dicitur ; Venit autem angelus Domini in specie viri. Tamen erat verus angelus Dei, ut patebit ex sequentibus.
marg.| .4. Et pertinebat ad Ioas patrem familie etc. Dicitur autem hic pater non ratione generationis, sed quia erat potentior et principalior in familia sua. dividebantur enim tribus in familias, et familie in domos, et domus in capita virorum, sicut dictum fuit Iosue. 18. cap.
marg.| .5. Cumque Gedeon filius eius excuteret. ad providendum sibi de victu.
marg.| .6. Ut fugeret Madian. ad aliquod fortalitium.
marg.| .7. Apparuit et angelus Domini. In specie viri.
marg.| .8. Et ait. salutando eum.
marg.| marg.| {192} .9. Dominus tecum virorum. Non propter preterita nec propter eius conditionem, quia preparabat se ad fugam, sed propter futura, in quibus habiturus erat ex Dei adsistentia victoriam. Unde sequitur postea.
marg.| .10. Vade in hac fortitudine tua. quam habebis per assistentiam meam.
marg.| .11. Et liberabis Israel. non per teipsum, sed per me. ideo subditur :
marg.| .12. Scito quod miserim te. Qui respondens ait : Cetera patent ex dictis.
marg.| .13. Et ille. Hic consequenter datur signum Gedeoni, quod vere angelus Domini loquebatur ei. et hoc est quod petit, dicens.
marg.| .14. Da mihi, etc scilicet missus ex parte Dei.
marg.| .15. Ne recedas, etc. Non est intelligendum quod per hoc vellet offerre sacrificium ei qui sibi apparebat, quod soli Deo est offerendum, cum adhuc ignoraret si esset propheta, vel angelus a Deo missus, sed quod volebat experiri per signum a Deo datum in acceptione sacrificii per illum qui sibi apparebat Deo offerendum, si esset vere a Deo missus. Nec in hoc peccavit, quia licet esset prohibitum offerre sacrificium extra locum ubi erat tabernaculum, prout dictum fuit Iosue 22. hoc tamen intelligendum est sicut ibidem dictum fuit de modo communi. poterat tamen alibi offerri de speciali mandato Dei per angelum, vel prophetam loquentem in nomine Dei, quod iste Gedeon volebat experiri secundum illud 1. Io. 4. Probate spiritus si ex Deo sint.
prol.| {193}
Numérotation du verset Idc. 6,ad litteram 
marg.| .1. Azymos. Ex hoc dicunt Hebrei, quod erat solennitas paschalis, in qua Iudei septem diebus utuntur azymis. Sed hoc argumentum non valet, quia panes Domino oblati debebant esse azymi etiam aliis temporibus.
marg.| .2. Tulit omnia sub quercu. Non tanquam ei sacrificans sed ut per eum offerretur Deo sacrificium, ideo sequitur postea.
marg.| .3. Extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu. tanquam offerens sacrificium.
marg.| .4. Ascenditque, etc. In signum divine acceptationis. Sequitur :
marg.| .5. Heu mi. Ex hoc enim quod scriptum est Ex. 32.d. Non videbit me homo et vivet. surrexit opinio inter vulgares et simplices Iudeorum, quod homo videns Deum vel angelum sibi apparentem in specie aliqua sensibili, deberet cito mori, quod non erat verum, ideo subditur,
prol.| {194}
marg.| .6. Ne timeas. hoc dicitur hic per anticipationem, quia non edificavit illud, nisi post divinam revelationem, que habetur parte sequenti.
marg.| .7. Cumque adhuc esset in Ephra que est familie Ezri, nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum. Hic consequenter datur Gedeoni mandatum patris sui idololatriam destruendi, cum dicitur.
marg.| .8. Dixit Dominus. qui idolo Baal sacrificari debebat.
marg.| .9. Et alterum taurum id est impinguatum septem annis, ut idolo Baal sacrificetur.
marg.| .10. Destruesque. tanquam abominans idololatriam.
marg.| .11. Et nemus quod circa aram est succide, et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius. ubi homines exercebant luxuriam.
marg.| .12. Et edificabis altare Domino. Istud est altare de quo supra dictum est per anticipationem, quod patet ex hoc quod subditur :
Numérotation du verset Idc. 6,ad litteram 
marg.| marg.| { 195 } .1. In summitate petre huius super quam ante sacrificium posuisti, tollesque taurum. Quia in uno loco non poterant ab eodem edificari simul duo altaria.
marg.| .2. Tollesque taurum secundum. impinguatum septem annis, ut predictum est.
marg.| .3. Et offeres holocaustum, etc. Ex predictis patet, quod edificando altare alibi quam in loco tabernaculi, et offerendo ibi non peccavit, quia hoc fecit de speciali mandato Dei, ut patet ex predictis. Cetera patet usque ibi :
marg.| .4. Numquid ultores estis Baal. Hoc dixit, quia nolebat filium suum mori.
marg.| .5. Qui adversarius est eius. Non per hominem, sed per ipsum Baal si Deus est, quia potest se vindicare.
marg.| .6. Ex illo die vocatus est Gedeon, etc id est fortis contra Baal secundum proprietatem Hebraici sermonis, quia non vindicavit {196}se de eo Baal, cum tamen destruxisset altare eius.
marg.| .7. Igitur omnis Madian, et Amalec, etc. Hic consequenter datur Gedeoni duplex signum assequendi victoriam, et primo describitur belli preparatio, cum dicitur, Igitur omnis Madian, et Amalec, et patet littera, secundo subditur eius petitio et concessio ibi :
marg.| .8. Dixitque Gedeon, etc. Videtur quod Gedeon peccaverit petendo signum, cum iam esset certificatus, quod ille qui sibi apparuerat et victoriam promiserat, esset verus angelus Dei ut patet ex predictis. Ad quod dicendum quod quando petitur signum ex diffidentia post certificationem de nuntio Dei peccatum est. Sed quando petitur ex quadam familiaritate divina et voluntate seu desiderio, ut manifestetur Dei gloria tunc non est peccatum. Sicut Ezechias petivit signum de sanitate sua futura, quam tamen annuntiaverat ei Esaias propheta ut habetur 4Rg. 20. et Is. 38. et hoc modo petiit Gedeon signum de victoria sibi futura, et patet littera hoc excepto.
Numérotation du verset Idc. 6,ad litteram 
marg.| marg.| { 197 } .1. Concham rore. In hebreo habetur : bacinum.
marg.| .2. Dixit rursus. Similem modum loquendi habuit Abraham cum Domino, quando voluit replicare petitionem suam de salute Sodomorum, ut habetur Gn. 18.
marg.| .3. Si adhuc semel. Non accipitur hic tentatio prout tentatio Dei dicitur {198}peccatum, quid est quando aliquis exponit se periculo volens per hoc experiri divinum auxilium, cum tamen habeat quod agere possit secundum viam humanam, sicut est probatio in duello, et tactus ferri candentis, que merito reprobantur in iure canonico, sed accipitur hic tentatio pro petitione signi procedente ex confidentia Dei, et ut eius gloria amplius manifestetur, ut supradictum est.
prol.| {189}Liber Iudicum
prol.| Capitulum 6
Numérotation du verset Idc. 6,moraliter 
marg.| .1. Fecerunt autem filii Israel, etc. Madi. Per Madian qui interpretatur, iniquitas, diabolus significatur : qui propter excellentiam malitie non solum iniquus, sed etiam iniquitas nominatur : per exercitum vero Madian diaboli satellites intelliguntur.
marg.| In herbis cuncta vastabant. Per herbas intelliguntur initia bonorum operum : que demones nituntur destruere, ne fructus bonus {190}inde sequatur : sed contraMadian et eius exercitum a Deo mittitur Gedeon. per quem allegorice Christus significatur : quia Gedeon interpretatur circumiens in utero. quod bene convenit homini Christo. nam ab instanti sue conceptionis fuit vir perfectus in scientiis et virtutibus utero virginali circumdatus : Hierem. 31.d. Creavit dominus novum super terram, femina circumdabit virum. Et sic Christus secundum quod homo suit vir circumiens in utero. Huic autem dicitur.
Numérotation du verset Idc. 6,moraliter 
marg.| marg.| { 191 } .9. Dominus. Nam cum eo fuit Deus in unitate persone propter quod vocatus est Emanuel. Ipse Gedeon destruxit arcam Baal, et novum sacrificium obtulit, ut in textu dicitur per quod fuit significatum, quod Christus per se et per discipulos idololatriam destrueret, et Eucharistie sacrificium institueret, que videmus esse completa. Gedeon etiam sua prece fecit rorem in vellus descendere. Per rorem autem verbum predicationis intelligitur Dt. 32.a. Fluat ut ros eloquium meum. Vellus est vestimentum ovis, propter quod signat populum iudaicum, qui dicebatur grex ovium Domini ante adventum Domini. Per hoc {192}autem quod Gedeon rorem descendere fecit in vellus, significatum fuit, quod Christus in persona propria erat tantum Iudeis predicaturus. propter quod dicit Mt. 15 capitulo Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. Tunc etiam dixit discipulis ad predicandum missis, Mt. 10.a. In viam gentium ne abieritis, sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel. Et sic ros predicationis fuit tantum in Iudea, que per vellus significatur, et Gentilitas fuit sicca, que per aream significatur. Verumtamen quia postea Iudea verbum Dei repulit, et Gentilitas illud devote recepit. propter quod Paulus et Barnabas Iudeis constanter dixerunt Act. 14.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis {193} illud et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes , sic enim precepit nobis Deus. Et tunc fuit ros in area id est in Gentilitate, et siccitas in vellere id est in Iudea per vellus significata, ut dictum est. Moral. Autem per Gedeonem studiosus in Sacra Scripturasignificatur. quia sicut dictum est, Gedeon circumiens in utero interpretatur. Uterus autem in quo concipiuntur et nutriuntur ecclesie filii specialiter litterati est sacra scriptura. Unde super illud Ps. Erraverunt ab utero. dicit Aug id est a lege. Hunc {194}autem uterum circumit studiosus per diligentem inquisitionem. Iste etiam sicut alter Gedeon destruit aram Baal falsam doctrinam confutando. et aliam aram construit, sanam doctrinam confirmando. Ipse etiam Deo principaliter operante ros divini verbi influit in vellus simplicibus Christianis pre dicando qui per vellus significantur. et vellus rorare cessat, quando ex fervore devotionis se transfert ad predicandum infidelibus per aream significatis, et tunc ros eius est in area, et non in vellere, quia in duobus locis non potest simul esse.
Numérotation du verset Idc. 6,additio 
prol.| {197}In capitulo 6. Iudicum ubi dicitur in postilla : Angeli vero in Sacra Scripturanon vocantur prophete.
prol.| Licet cognitio angelorum, que res in verbo cognoscunt, sit clara et absque enigmate, ex hoc solo non sequeretur quod non possent {198}dici prophete nisi cum alio adiuncto, prout supra prologum Psalterii Deo duce declarabitur, etc.
Numérotation du verset Idc. 6,replica 
prol.| REPLICA. Circa librum Iudicum facit modicum Burgens. nisi circa c.6. ubi postillator dicit angelos in scripturis non dici prophetas propter claram visionem divine essentie, Burgens. promittit super prologum Psalterii de hoc dicere, vide ibi correctorium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_6)

Notes :