Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
Igitur Ierobaal qui est1
et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi.
1 est]
om.
Numérotation du verset
Idc. 7,2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus
nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israel et dicat meis viribus liberatus sum.
Numérotation du verset
Idc. 7,3
Loquere ad populum, et cunctis audientibus predica: Qui formidolosus et timidus est revertatur.
Recesseruntque de monte Galaad et reversi2 sunt ex populo viginti duo millia virorum
2 reversi] reversa
Weber
et tantum decem millia remanserunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,4
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos
ad aquas
et ibi probabo illos
et de quo dixero tibi ut tecum vadat3 ipse pergat4 quem ire prohibuero revertatur5.
3 t. v.
Rusch Weber
]
inv.
ΩSJ
|
4 ipse pergat ΩJ ΩL etc.
Rusch Weber
] ipse vadat ΩSM,
Cor3
(antiq. non habent
IPSE
)
|
5 revertatur
Cor3
(hebr.
IPSE NON VADAT
) ΩJ
Rusch Weber
] ipse
praem. Amiatinus
F B ΘAMG ΩSM
|
Numérotation du verset
Idc. 7,5
Cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et6 lingua lambuerint aquas
6 manu et Λ H² Ω
Rusch
]
om.
ΩL
Weber
;
Cor2
: « De glossa Augustini quidam interponunt quod dicitur
ET MANU
quod nec antiq. nec hebr. habent sed non de hoc loco accipitur quod dicitur
MANU
sed cum dicitur in sequentibus ibi (v. 6)
QUI MANU AD OS PROICIENTE
»;
Cor
1 +3: « Hebr. antiq. (?) non habent si
QUI LINGUA LAMBUERUNT
(
sic
) etc. sed Glossa exponit “qui manu et lingua lambuerunt (
sic
)” etc. Et est alia translatio que sumitur de greco sicut videtur velle glossa. Tamen hoc planius est in originali Augustini quia non super hunc textum debet esse glossa sed infra eodem: “fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente” etc. Et ibi alia translatio habet “factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua lingua sua trecenti viri” ». Cf. revera
RABANUS,
Commentaria in Iud., lib. 2, cap. 5, PL 108, 1161: « Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. »
sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum. Qui autem curvatis genibus biberint
in altera parte erunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,6
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri.
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Numérotation du verset
Idc. 7,7
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam in manu tua Madian7. Omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
7 in manu tua -
M
.
Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,8
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire precepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Numérotation du verset
Idc. 7,9
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua.
Numérotation du verset
Idc. 7,10
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Numérotation du verset
Idc. 7,11
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tue et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigilie.
Numérotation du verset
Idc. 7,12
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo. Cameli autem8 innumerabiles erant sicut arena que iacet in litore9 maris.
8 autem] quoque
Weber
|
9 litore] litoribus
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,13
Cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo10 suo et in hunc modum referebat quod viderat. Vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi
10 somnium proximo] somnum proximio
cacogr. Rusch
et in castra Madian11 descendere cumque pervenisset ad tabernaculum. Percussit illud atque subvertit et terre funditus coequavit.
11 c.
M
. ΩS²M]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,14
Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelite. Tradidit enim Dominus12 in manu eius Madian et omnia castra eius.
12 enim Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,15
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus est13 ad castra Israel et14 ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
13 est]
om. Weber
|
14 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,16
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas
in manibus eorum lagenasque
vacuas ac lampades
in medio lagenarum.
Numérotation du verset
Idc. 7,17
Et dixit ad eos: Quod me facere videritis hoc facite.
Ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini.
Numérotation du verset
Idc. 7,18
Quando personuerit15 tuba
15 personuerit
Rusch Edmaior.
(O
plerique codd., edd.
)] personaverit
Weber Edmaior.
(V Amiatinus )
in manu mea
vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni.
Numérotation du verset
Idc. 7,19
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in partem16 castrorum incipientibus vigiliis noctis medie et custodibus suscitatis ceperunt bucinis clangere et complodere inter se lagenas.
16 partem ΩJ
Rusch
] parte
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,20
Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus
lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
Numérotation du verset
Idc. 7,21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,22
Et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cede truncabant,
Numérotation du verset
Idc. 7,23
fugientes usque Bethseta17 et crepidinem Abelmeula in Thebbath18. Conclamantes autem viri Israel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa19.
17 Bethseta ΩJ
Weber
] Bethsecha ΩS, Bethsera ΩP, Bethseca
Rusch
, Bethsecha
Cor3
(vel B.), Bethsetta
Clementina
|
18 Abelmeula V etc. Φ Ω ΩL ΩP
Rusch Weber
] Abelmehula
Ed1530 Clementina
| Thebbath ΩS ΩL ΩP
Rusch
] Thebbat Ω
M, Tebbath
Cava
.. .B
Amiatinus
T
M
Φ O ... ΩJ
Clementina Weber
, Tebbatum
Ed1530
|
19 Et dedit... Israel (suo C) in die illa
Cava
L ΠD (
in ras.
)
M
ΦV Ψ Ω
M ΩS (
marg.
) ΩP ΩL
Rusch Ed1530
]
om. Cor1
(antiq. et hebr. non habent hoc) ΩJ
Cor3
(alii:
ET DEDIT... ILLA,
set antiqui et hebrei non habent)
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,24
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim et preoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Numérotation du verset
Idc. 7,25
Apprehensosque duos viros Madian - Oreb et Zeb - interfecit, Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Iordanis.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {199}
.1.
Igitur Ierobaal.
Postquam descripta est vocatio ducis, hic consequenter describitur modus certaminis. ubi primo ponitur concertatio pugne. secundo perfectio victorie. c.8. Circa primum primo describitur bellatorum electio, secundo electorum assecuratio ibi :
Castra autem Madian,
tertio assecuratorum certatio ibi:
Divisitque trecentos viros.
quarto adiutorum associatio ibi : Conclamantes. Circa primum sciendum quod Dominus voluit eligere bellatores in parvo numero, ut sibi {200}victoria illa totaliter attribueretur, ut patet in textu. eliguntur igitur huiusmodi bellatores duplici signo. Primum est constantia mentalis cum dicitur.
marg.|
.2.
Qui formidolosus et timidus.
ita quod solum constantes et impavidi ad prelium remanerent. unde subditur :
marg.|
.3.
Recesseruntque de monte Galaad
etc. Iste mons non est ille qui est ultra Iordanem ubi Laban comprehendit Iacob : ut habetur Gn. 31. sed est alius mons in terra promissionis qui similiter nominatur. Secundo eliguntur signo potentie corporalis ibi :
marg.|
.4.
Adhuc multus populus est, duc eos ad aquas,
etc. Non est intelligendum quod Deus probet aliquem vel aliquos ad cognoscendum aliquid sibi ignotum, sed ut cognoscatur ab aliis.
Numérotation du verset
Idc. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {
201
}
.1.
Qui manu lingua lambuerint aquas.
Hoc erat signum, quod non erant multum sitibundi, quia sufficiebat eis accipere modicum de aqua manu et proiicere ad os, magis per modum refrigerationis et lotionis quam per modum potationis. Signum etiam erat quod non erant multum fatigati, quia nolebant ad terram procumbere, sed statim transire, et econtrario in illis qui biberunt curvatis genibus ad terram ut effunderent se super aquam ad bibendum in magna copia, signum erat quod erant fatigati et multum sitibundi, et ideo de exercitu fuerunt separati. Hebrei autem dicunt, quod hoc fuit eo quod erant assueti curvare genua coram idolis, sed prima expositio est magis litteralis.
marg.|
marg.| {202}
.2.
Sumptis itaque pro numero cibariis, et tubis omnem reliquam
scilicet pro trecentis viris electis ad prelium, quia residuum ciborum dimisit revertentibus.
marg.|
.3.
Castra autem.
Hic consequenter describitur electorum assecuratio. Et primo verbo divino cum dicitur :
Surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua; s
ecundo ex somnio audito, et ideo subditur:
marg.|
.4.
Et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus,
etc. quod intelligitur de somnio audito, et interpretatione eius, que postea ponuntur cum dicitur,
Narrabat aliquis somnium proximo suo,
et in hunc
modum cuius forma subditur, cum dicitur.
Numérotation du verset
Idc. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {203}
.1.
Videbatur mihi quasi subcinericius panis ex.
per quem significabatur Gedeon qui nullius reputationis erat in conspectu regum Madian, sicut panis subcinericius et hordeaceus vilis est ex materia et forma. et hoc est quod subditur in interpretatione. cum dicitur, Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis etc.
marg.|
.2.
Cumque audisset,
etc. eo quod invenerat verbum confortativum, sicut ei dixerat Dominus, Tunc confortabuntur manus tue, etc. et per hoc scivit quod non erat somnium vanum, sed magis a Deo immissum ad confortationem Gedeonis et sociorum eius, et ad desolationem adversariorum ipsius, tales enim visiones et interpretationes earum aliquando a Deo conceduntur etiam malis hominibus, sicut et prophetandi actus, prout habetur in pluribus locis sacre scripture. unde. salvator Mt. 7 capitulo dicit, Multi dicent mihi in illa die, nonne in nomine tuo prophetavimus etc. sequitur, Tunc confitebor illis, quia numquam novi vos, etc. Gedeon autem ex predictis assecuratus de victoria assecuravit socios suos dicens, Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras Madian.
marg.|
.3.
Divisitque.
Hic consequenter ponitur assecuratorum certatio. cum {204}dicitur. Divisitque trecentos viros in tres. ut sic invaderent exercitum adversariorum per tres partes, quasi essent tres exercitus magni subito supervenientes, ut ex hoc exercitus terreretur, sicut et factum fuit, ut patet ex sequentibus.
marg.|
.4.
Et dedit tubas.
Modus enim pugnandi fuit talis, quia quilibet de trecentis viris habebat tubam in manu dextera. et lampadem id est faculam ardentem in sinistra manu, que non posset de facili extingui et lagene vacue erant desuper includentes faculas, ita quod lumen non posset videri. propter quod videtur, quod orificia lagenarum essent inferius versus manus tenentium faculas. Et buccinante Gedeone trecenti viri in tribus partibus circa exercitum hostium confregerunt lagenas, et sic subito apparuit lumen inclusum, et ceperunt clamare, Gladius Domini et Gedeonis, et buccinare, et sic ex terribili sonitu confractionis lagenarum et clamoris hominum et sonitu tubarum et subita apparitione luminis, fuit territus exercitus hostium et ita turbatus, quod unus interficiebat alium credens percutere adversarium, et sic fuerunt adversarii debellati, et ex predictis patet littera paucis exceptis que discurrentur.
marg.|
.5.
Ac lampades
id est faculas ardentes vel torticee, vel aliqua huiusmodi que non possent de facili extingui.
Numérotation du verset
Idc. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {
205
}
.1. In
cipientibus vigiliis
etc. Ita quod illi qui vigilaverant pro custodia exercitus erant fatigati, et deponebant arma ut dormirent, et alii qui debebant eis succedere in vigilia nondum erant armati, et sic fuerunt citius stupefacti.
marg.|
.2.
Conclamantes.
Hic consequenter ponitur adiutorum associatio, quia filii Israel qui non erant in prelio videntes adversarios fugere, insecuti sunt eos (quia vulgariter dicitur, si est qui fugiat, satis invenitur qui insequatur) et interfecerunt eos, pre occupantes loca per que poterant Iordanem transire, et patet littera usque ibi :
marg.|
marg.| {206}
.3. In
petra Oreb.
Ista non est petra Oreb de qua Moyses eduxit aquam : ut habetur Ex. 17. quia illa non est in terra promissionis : sed in deserto. Ista autem est in terra promissionis. Sed aliter scribuntur in hebreo : quia illa incipit per litteram he : ista autem per litteram ain et nominata est ista petra Oreb quia Oreb fuit iuxta illam interfectus.
marg.|
.4.
Capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans
id est post Gedeon transierunt Iordanem ad persequendum adversarios, de quo transitu habetur ca. sequenti. Et ideo illud quod dicitur hic de ista portatione capitum ultra Iordanem dicitur per anticipationem, quia gesta non semper scribuntur eodem ordine quo facta sunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,moraliter
marg.|
marg.| {199}
.1.
Igitur.
Per quem ut dictum est, Christus signatur, pergens ad prelium contra Madian, per quem ut predictum est diabolus signatur. Primo suos bellatores examinas ad videndum qui sunt apti ad sequendum ipsum, excluduntur autem timidi, cum dicitur.
prol.|
{200}
marg.|
.2.
Qui formidolosus.
sic fuit in discipulis Christi, quorum plures dixerunt. Io. 6.g. Durus est hic sermo, et quis potest eum audire, et subditur, Ex hoc autem multi discipulorum eius abierunt retro. Et sic est de Christianis carnalibus, qui non possunt eum sequi per viam austeritatis et penitentie. Secundo examinavit Gedeon bellatores per modum potationis, cum dicitur.
prol.|
{201}
Numérotation du verset
Idc. 7,moraliter
marg.|
.1.
Qui manu
etc. per illos enim qui biberunt aquas flexo poplite significantur illi qui ad hauriendum huius mundi bona sunt nimis effusi. et illi non sunt apti ad sequendum Christum per viam paupertatis et sufficientie : per illos autem qui biberunt manu aquam ad os proiicientes, significantur illi qui de bonis huius mundi accipiunt quantum sufficit ad necessitatem. et illi sunt apti ad sequendum Christum in bello contra diabolum. Propter quod dicit Apostolus. Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus et circunstans nos peccatum curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum.Pondus autem impediens est superabundantia temporalium. Gregorius hom. 35. Terrena namque substantia pondus est non subsidium. Isti vero cum Christo vadunt ad prelium, et vincunt in tribus scilicet in fractione lagenarum, per quam significatur carnis maceratio, per quam caro nostra que terrena est a Domino conteritur et spiritui subiugatur. {202}propter quod dicit salvator Mt. 16.d. Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Et in incensione lampadum, per quam significatur exemplaris operatio. Luce 12.d. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Quod exponens Gregorius hom. 32. di. Lucernas quippe ardentes in manibus tenemus cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus : et tales sunt apti ad sequelam Christi Io. 8.b. Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite. Et in sonatione tubarum, per quam significatur sonus predicationis. Is. 57.a. Clama, necesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera
eorum, etc. Et hoc modo predicabat Christus per Gedeonem significatus Ioannis. 7.f. In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Et hunc modum predicandi secuti sunt predicatores evangelici, propter quod predicant populis stando et clamando.
prol.|
{205}Quia sententia huius c. brevis est, potest hic poni brevis moralitas, Ierobaal enim qui interpretatur fortis contra Baal, significat Dominum nostrum Iesum Christum contra demonem fortissimum. Exercitus eius est populus Christianus, in hoc exercitu multus est populus, quia multi sunt vocati, pauci vero electi, Mt. 20.b. Repudiantur autem tanquam inepti ad prelium contra vitia timidi, sitibundi et fatigati id est timentes ad tremorem humanum, {206}sitientes honorem mundanum, impotentes ad laborem seu obsequium divinum. Et econtrario eliguntur apti ad hoc prelium constantes in humanis terroribus, non curantes de mundanis honoribus perseverantes in divinis obsequiis seu laboribus. Et isti vincunt confractione lagenarum, personatione tubarum, exclamatione vocum humanarum. Confractio lagenarum est carnis mortificatio, exclamatio vocum devota oratio, sonitus tubarum sancta et fervens predicatio, quibus adversarius noster diabolus debellatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_7)
Notes :