Nicolaus de Lyra

<9.5835> Prologus ‘Suscitavit Dominus’

Numérotation du verset Idc. Prol.5835,prol.|{151}Suscitavit dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus. (Idc. 2 capitulo). Sicut in libro Iosue (a quo incipiunt libri historiales) agitur de terre promissionis ingressu, vel potius de Deo filios Israel in terram promissionis introducente, ita in aliis libris historialibus agitur de populi Israel dictam terram inhabitantis gubernatione vel processu, vel potius de Deo dictum populum gubernante, quia sicut in tota Sacra ScripturaDeus absolute est subiectum, ita et in partialibus libris Deus est subiectum sub rationibus contractis, sicut dictum fuit ibidem. Deus autem populum Israel gubernavit et direxit tripliciter. Primo per iudices usque ad Saulem regem. Secundo per reges a Saule usque ad Babylonis transmigrationem. Tertio per pontifices a reditu captivitatis Babylonice usque prope tempus Christi, quando Ioannes Hircanus qui descendit de Machabeis primus post captivitatem Babylonicam imposuit sibi diadema regium. De prima igitur gubernatione vel potius de Deo primo modo gubernante agitur in hoc libro Iudicum, et hoc est quod dicit verbum preassumptum : Suscitavit dominus, etc. In quo tria tanguntur. Primum est Dei presidentis clementia, cum dicitur : Suscitavit dominus. Secundum est medii obsequentis decentia, ibi : Iudices qui liberarent eos. Tertium est populi gementis indigentia, ibi : de vastantium manibus. Ad pleniorem intellectum istorum trium considerandum quod iudices qui rexerunt populum usque ad tempus Saulis regis non regebant per modum imperii seu alicuius dominii, sed tantum per modum ministerii, exhortationis et consilii, Deus enim retinuerat sibi istud dominium, et ideo cum filii Israel liberati essent per Gedeonem de manibus Madian, ut habetur infra 8.ca. et ei dicerent : Dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui. Respondit : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur dominus. Et ideo propter tale dominium Dei immediatum facilius et frequentius condescendebat dominus ad castigandum populum paterna correctione, et ad liberandum materna consolatione, sicut patet intuenti huius libri decursum. Considerandum etiam quod licet Deus posset omnia immediate regere per seipsum, tamen ad servandum universitatis pulchritudinem {152}et ordinem, regit inferiora per media, et sic populum Israel gubernavit per iudices tanquam per ministros idoneos et decentes, qui propter excellentiam virtutis quantum ad plura erant quasi mediatores ipsius Dei ad populum, et propter affluentiam pietatis qua populo in afflictione posito compatiebantur, erant quasi mediatores populi ad Deum impetrando eius auxilium. et propter ista dicitur infra 2.ca. Cumque dominus iudices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cede vastantium. De his vero tribus, videlicet de divinis condescensionibus et liberationibus populi ab afflictionibus et iudicum sustentationibus, est totus decursus huius libri, ut patet ex sequentibus. Primo igitur per modum prologi premittitur materie huius libri brevis prelibatio. Et secundo subditur historie narratio, ca. 3. Circa primum sciendum quod occasio suscitandi iudices fuit eo quod populus recedens a Domino affligebatur, et penitens liberabatur. Et ideo primo in brevi tangitur populi transgressio. Secundo transgressionis reprehensio, in principio secundi capituli. Tertio materie huius libri prelibatio, ibi : Dimisit ergo Iosue, etc. Circa primum sciendum quod opposita iuxta se posita magis elucescunt, ideo primo ponitur profectus populi laudabilis. Secundo defectus eius culpabilis. ibi : Manasses quoque. Adhuc circa primum. Primo ponitur profectus Iude. Secundo aliorum, ibi : Filii autem Cinei. Adhuc circa primum primo ponitur profectus tribus Iude in generali. Secundo ipsius Caleb in speciali, ibi : Pergensque Iudas. Circa primum dicitur. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Idc. Prol.5835), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=09&chapitre=09_Prol.5835)

Notes :