Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 

Et consummati sunt sermones Tobie .
Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus
et vidit filios nepotum suorum.
Numérotation du verset Tb. 14,2 

Completis
itaque annis centum duobus ,
sepultus est
honorifice in Ninive.
Numérotation du verset Tb. 14,3 

Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Numérotation du verset Tb. 14,4 

Reliquum vero vite sue
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei
perrexit in pace.
Numérotation du verset Tb. 14,5 

In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum
et septem iuvenes filios suos nepotes
dixitque eis :
Numérotation du verset Tb. 14,6 

Prope erit interitus Ninive.
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel,
revertentur ad eam.
Numérotation du verset Tb. 14,7 

Omnis autem
deserta terra eius
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum.
Numérotation du verset Tb. 14,8 

Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem
et inhabitabunt in ea
Numérotation du verset Tb. 14,9 

et gaudebunt in ea omnes reges terre
adorantes Deum Israel.
Numérotation du verset Tb. 14,10 

Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite
ut faciatis que placita sunt illi.
Numérotation du verset Tb. 14,11 

Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
Numérotation du verset Tb. 14,12 

Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros
ut exeatis hinc.
Numérotation du verset Tb. 14,13 

Video enim quia iniquitas eius
finem dabit ei.
Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.
Numérotation du verset Tb. 14,15 

Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
Et ipse clausit
oculos eorum
et omnem hereditatem domus Raguelis
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.
16
Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum.
Numérotation du verset Tb. 14,17 

Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius
in bona vita
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus
in terra.
Explicit liber Tobie.

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 
Et consummati sunt sermones Tobie .
interl.| Verba consummationis in bono solent accipi ; consummantur sermones bonorum consummuntur malorum.
Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus
marg.| Et   postquam . Quadragenarius numerus laboriosus est ieiunii et abstinentie. Nos autem omnes huius vite labores debemus sustinere cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.
et vidit filios nepotum suorum.
interl.| «Ut videas1 filios filiorum tuorum, pacem super Israel»a.
a Ps. 127, 6.
1 videas] corr. , iudeas cacogr. Rusch
Numérotation du verset Tb. 14,2 
Completis
interl.| in bono; undeb : «Completi sunt dies Marie».
b Corpus antiphonalium officii (n° 1862) ; cf. Lc. 2, 6.
itaque annis centum duobus ,
interl.| qui numerus perfectus est et transit a leva in dexteram
interl.| quasi mortuus munde vixit Deo
sepultus est
interl.| «Corpora sanctorum in pace sepulta sunt»c
c ¶Fons : Sir. (Eccli.) 44, 14.
honorifice in Ninive.
interl.| que speciosa dicitur mundum significat qui et speciosus, unde grece coscos ab ornatu dicitur.
Numérotation du verset Tb. 14,3 
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
interl.| in numero perfecto et sacrato
marg.| QUINQUAGINTA   NAMQUE . Sacratum numerum quinquagenarium transierat nec ad sexagenarium qui perfectionem (propter senarium in quo omnia facta sunt significat) pervenerat.
Numérotation du verset Tb. 14,4 
Reliquum vero vite sue
interl.| recepto lumine
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei
interl.| semper crescens de virtute in virtutem
perrexit in pace.
interl.| ad Deum
Numérotation du verset Tb. 14,5 
In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum
interl.| septiformi spiritus repletos
et septem iuvenes filios suos nepotes
interl.| per gratiam Dei renatos
interl.| fortes malignum vincentes
marg.| IN   HORA   AUTEM . Tobias, id est doctores Iudeorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant, quia mundus ad finem propinquat, et future vite bona in proximo futura.
dixitque eis :
Numérotation du verset Tb. 14,6 
Prope erit interitus Ninive.
interl.| mundo
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt {t. 2 : Erfurt, f. 171vb ; facsim., p. 342b} a terra Israel,
interl.| viventium
revertentur ad eam.
Numérotation du verset Tb. 14,7 
Omnis autem
interl.| prius
deserta terra eius
interl.| multi filii deserte
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum.
Numérotation du verset Tb. 14,8 
Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem
interl.| Ecclesiam
et inhabitabunt in ea
Numérotation du verset Tb. 14,9 
et gaudebunt in ea omnes reges terre
interl.| id est terrenitatis
adorantes Deum Israel.
Numérotation du verset Tb. 14,10 
Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite
interl.| consulentes alios
ut faciatis que placita sunt illi.
Numérotation du verset Tb. 14,11 
Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.
Numérotation du verset Tb. 14,12 
Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram
interl.| in mundo qui transibit et concupiscentia eius
circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros
interl.| intentionem cordis
ut exeatis hinc.
interl.| relinquatis desideria terrena
Numérotation du verset Tb. 14,13 
Video enim quia iniquitas eius
interl.| transgressio mandatorum Dei que ipsius orbis exterminatio et totius humani generis terminabitur
finem dabit ei.
14
Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos.
marg.| TOBIAS   ABCESSIT . Hoc quotidie facit Christus cum malis relictis ad bonorum corda illustranda convertitur quos invenerit in senectute bona quia in bonis operibus diu studuerunt. Alios autem preterit qui diu viventes nec consilio sunt maturi nec canicie bone actionis venerandi sed peccatorum onere incurvi, unde Isaias : Puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit, qui scilicet diu vivens animi levitatem non deserit.
Numérotation du verset Tb. 14,15 
Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
interl.| ad celestia deducans
Et ipse clausit
interl.| a seculi dilectione
oculos eorum
interl.| ad perpetue lucis contemplationem dirigens
et omnem hereditatem domus Raguelis
interl.| de qua diciturd : «Tu hereditabis in omnibus gentibus».
d Ps. 81, 8.
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum.
interl.| undee : “Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel».
e Ps. 127, 6.
16
Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum.
marg.| SEPELIERUNT. Sepultura Tobie finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat, angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.
Numérotation du verset Tb. 14,17 
Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius
interl.| una scilicet generatio per totum orbem querentium Deum de qua diciturf : «Generatio rectorum benedicetur».
f Ps. 111, 2 ; cf. Ps. 23, 6 : « Hec est generatio querentium eum».
in bona vita
interl.| que vita melior que conversatio sanctorum quam in gloria Dei manere perpetuo
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus
interl.| angelis quorum numero sumus sociandi et in perpetuum superna societate copulandi
in terra.
interl.| «Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram»g et «Credo videre bona Domini in terra viventium»h.
g Mt. 5, 4.
h Ps. 26, 13.
Explicit liber Tobie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_14)

Notes :