Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 

Profectus est autem Tobias
et canis
secutus est eum et mansit prima mansione
iuxta fluvium Tigris.
Numérotation du verset Tb. 6,2 

Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
Numérotation du verset Tb. 6,3 

quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.
Numérotation du verset Tb. 6,4 

Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius
et trahe eum ad te.
quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.
Numérotation du verset Tb. 6,5 

Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.
sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter.
Numérotation du verset Tb. 6,6 

Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
que sufficerent eis,
quousque pervenirent
in Rages civitatem Medorum.
Numérotation du verset Tb. 6,7 

Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti?
Numérotation du verset Tb. 6,8 

Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam
si super carbones ponas, fumus eius extricat
omne genus demoniorum sive a viro
sive a muliere,
ita ut ultra non accedat ad eos.
Numérotation du verset Tb. 6,9 

Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur.
Numérotation du verset Tb. 6,10 

Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
Numérotation du verset Tb. 6,11 

Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam.
Numérotation du verset Tb. 6,12 

Tibi debetur omnis substantia eius
et oportet eam te accipere coniugem.
Numérotation du verset Tb. 6,13 

Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem.
Numérotation du verset Tb. 6,14 

Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos.
Numérotation du verset Tb. 6,15 

Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Numérotation du verset Tb. 6,16 

Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,17 

Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos.
Numérotation du verset Tb. 6,18 

Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
Numérotation du verset Tb. 6,19 

Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,20 

Secunda vero nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Numérotation du verset Tb. 6,21 

Tertia autem nocte , benedictionem
consequeris ut
filii ex vobis procreentur incolumes.
Numérotation du verset Tb. 6,22 

Transacta autem tertia nocte,
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.

Capitulum 6

Numérotation du verset Tb. 6,1 
Profectus est autem Tobias
marg.| PROFECTUS. BEDA. Domino veniente ad gentes salvandas, predicatores vestigia eius sunt secuti quia quod iussit impleverunt, unde : Euntes docete omnes gentes etc. Domum quoque Cornelii ipse Deus primo per se implevit Spiritus sancto et sic Petrus aqua perfudit. Canes vocantur predicatores quia Dei domum et eius substantiam et oves spirituales a furibus et bestialibus spiritibus et hereticis defendunt.
et canis
interl.| predicatores, unde «Famem patientur ut canes et circuiunt civitatem».a
a Ps. 58, 7 et. 15.
secutus est eum et mansit prima mansione
marg.| MANSIT . < BEDA. >. Dominice passionis sacramentum manifeste significatur. Piscis enim qui Tobiam devorare cupiens angelo docente occisus est diabolum significat qui dum in redemptore nostro carnem appetiit captus est potentia divinitatis. Tigris est fluvius qui rapidissimo cursu a tigri velocissima bestia sic nominatur decursum nostre mortalitatis significat, in quo piscis immanis latebat cum diabolus humani generis invisibilis seductor mortis habebat imperia. Mansit Tobias   iuxta Tigris fluenta quia Dominus mundo apparens inter mortales vitam duxit sed eum peccati unda non infundit nec in eo princeps mundi veniens quicquam habuit.
iuxta fluvium Tigris.
interl.| decursum mortalitatis
Numérotation du verset Tb. 6,2 
Et exivit ut pedes lavaret suos et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
marg.| EXIVIT . BEDA. Christus mortem cui nihil debebat accepit ut pedes, scilicet suos, id est membra sua a contagione peccati et mortis ablueret. Occurrit piscis eum devorare cupiens et Domino in cruce passo diabolus quo movente crucifixus erat advenit, querens si quid peccati in eo invenisset.
Numérotation du verset Tb. 6,3 
quem expavescens Tobias clamavit voce magna dicens : Domine invadit me.
marg.| QUEM   EXPAVESCENS . Christus imminente mortis articulo cepit pavere et tedere non diabolum sed mortem que invidia diaboli intravit in orbem, naturali carnis fragilitate perhorrescens, unde : Pater transfer calicem hunc a me.
Numérotation du verset Tb. 6,4 
Et dixit ei angelus : APPREHENDE branchiam eius
marg.| APPREHENDE . Apprehendit Christus diabolum qui eum capere in cruce voluit et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam ut caput nequissimum a corpore potentie sue dextera separaret id est nequitiam antiqui hostis ab his quos sibi corpus fecerat auferret, et hos corpori suo id est Ecclesie inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis. Est autem Christus caput Ecclesie que est corpus eius, et diabolus caput iniquorum {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} qui sunt corpus eius.
et trahe eum ad te.
interl.| Dominus potentias diaboli comminuens paulum traduxit confidenter eruens illos de potestate tenebrarum quos filios lucis prescivit et predestinavit
quod cum fecisset attraxit eum in siccum et palpitare cepit ante pedes eius.
marg.| QUOD   CUM   FECISSET . Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere. Hi enim sunt  PEDES  EIUS per quos ambulat in terra qui super omnia regnat in celo.
Numérotation du verset Tb. 6,5 
Tunc dixit ei angelus : exentera hunc piscem et cor eius et fel et iecor repone tibi.
marg.| EXENTERA   HUNC   PISCEM . < BEDA. > Dominus piscem exenteravit cum nequitiam diaboli latius sanctis aperuit et quasi arcana insidiarum eius reseravit. Reposuit sibi cor eius quia calliditatem eius in Scripturis indicavit de quo diciturb : «Serpens erat callidior cunctis animantibus terre». Et alibic : «Num ignoramus astutias eius ?» Fel quoque reposuit quia quanto malitie furore contra genus humanum seviat, ad cautele studium scribi et conservari voluit. Iecur reposuit quia maligna eius consilia adversum nos per doctores veritatis insinuavit. Aiunt enim physici quia calore et occulta virtute iecoris excoquantur et digerantur cibi. Cum vero que agere disponimus sedula cogitatione quo ordine sint agenda exquirimus, quasi acceptos in stomacho cibos ardore iecoris excoquimus.
b Gn. 3, 1.
c Sir. (Eccli.) 1, 6 « Astutias illius quis agnovit ? ».
sunt enim hec necessaria ad medicamenta utiliter.
marg.| SUNT   ENIM   HEC   NECESSARIA . Astutia diaboli et nequitia cognita nobis ad medelam proficiunt. Quanto enim ea certius exploramus tanto certius declinamus.
Numérotation du verset Tb. 6,6 
Quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via; cetera sallierunt
interl.| sale sapientied
d Ut in ritu exorcismi baptismalis : “Accipe homo sal sapientiae”.
que sufficerent eis,
interl.| id est apostolos de quibus dicitur : «Vos estis sal terre»e.
e Mt. 5, 13.
quousque pervenirent
interl.| Tobias et angelus, homo et Deus
in Rages civitatem Medorum.
marg.| ASSAVIT   CARNES . Quicquid sibi ex hoc pisce assumpserit significat eos qui audito Dei verbo malunt inter membra sui deceptoris putrida et mortua residere quam in corpus Christi venire. Assavit carnes quia quos carnales invenit Spiritus sancti igne spirituales ac fortiores reddidit qui super apostolos in ignis visione descendit.
marg.| Tantos Dominus de Iudea collegit ad fidem quanti sufficerent ad exemplum vivendi vel ad ministerium predicandi donec in gentibus Ecclesie fundamenta locarentur.
Numérotation du verset Tb. 6,7 
Tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista que de pisce servare iussisti?
Numérotation du verset Tb. 6,8 
Et respondens angelus dixit ei : Cordis eius particulam
interl.| astutiam cordis intellectam et ardore spiritus crematam
si super {t. 2 : Erfurt, f. 168vb ; facsim., p. 336b} carbones ponas, fumus eius extricat
interl.| effugat
omne genus demoniorum sive a viro
interl.| forti
sive a muliere,
interl.| debili
ita ut ultra non accedat ad eos.
Numérotation du verset Tb. 6,9 
Et fel valet ad unguendos oculos quibus fuerit albugo et sanabuntur.
Numérotation du verset Tb. 6,10 
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
Numérotation du verset Tb. 6,11 
Respondensque angelus ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam preter eam.
Numérotation du verset Tb. 6,12 
Tibi debetur omnis substantia eius
interl.| Pater ad Filium : «Postula a me et dabo tibi».f
f Ps. 2, 8.
et oportet eam te accipere coniugem.
marg.| OPORTET. BEDA.   Raguel populum gentium significat quem Dominus per predicatores suos visitare et de eius stirpe sponsam sibi Ecclesiam assumere dignatus est quam bene significat Sara uxoris Abrahe equivoca que genuit Isaac filium promissionis id est liberum Ecclesie populum.   Raguel interpretatur pastus eius Deus vel amicus {t. 2 : Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} qui scilicet dicere possitg : «Dominus pascit1 me et nihil mihi deerit» et qui audire dignus sit : «Iam non dicam vos servos sed amicos meos»h.
g Ps. 21, 1
h Io. 15, 15.
1 pascit] pascet cacogr. Rusch
Numérotation du verset Tb. 6,13 
Pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam in uxorem.
Numérotation du verset Tb. 6,14 
Tunc respondit Tobias et dixit : Audio quia tradita est septem viris et mortui sunt, sed et hoc audivi quia demonium occidit illos.
Numérotation du verset Tb. 6,15 
Timeo ergo ne forte et mihi hec eveniant et, cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Numérotation du verset Tb. 6,16 
Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prevalere potest demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,17 
Hi namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant et sue libidini ita vacent “sicut equus et mulus quibus non est intellectus” habet potestatem demonium super eos.
Numérotation du verset Tb. 6,18 
Tu autem, cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
Numérotation du verset Tb. 6,19 
Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur demonium.
Numérotation du verset Tb. 6,20 
Secunda vero nocte
interl.| non carnaliter ne obloquetur ei quod infra dicet virginem
{t. 2 : Erfurt, f. 169ra ; facsim., p. 337a} in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Numérotation du verset Tb. 6,21 
Tertia autem nocte , benedictionem
interl.| Forte erant constitute benedictiones ad hoc vel a sacerdote dicende vel ab aliis.
consequeris ut
interl.| postmodum
filii ex vobis procreentur incolumes.
Numérotation du verset Tb. 6,22 
Transacta autem tertia nocte,
interl.| quia nondum carnalis intervenerat coninctio
accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahe benedictionem in filiis consequaris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_6)

Notes :