Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Tb. 9,1 

Tunc vocavit Tobias
angelum ad se, quem quidem hominem
estimabat,
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea.
Numérotation du verset Tb. 9,2 

Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.
Numérotation du verset Tb. 9,3 

Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
Numérotation du verset Tb. 9,4 

Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius.
Numérotation du verset Tb. 9,5 

Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum.
Numérotation du verset Tb. 9,6 

Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis
et duos camelos,
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.
Numérotation du verset Tb. 9,7 

Indicavitque ei de Tobia
filio Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.
Numérotation du verset Tb. 9,8 

Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
Et flevit
Gabelus benedixitque Deum,
Numérotation du verset Tb. 9,9 

et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis.
Numérotation du verset Tb. 9,10 

Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
Numérotation du verset Tb. 9,11 

et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 9,12 

Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

Capitulum 9

Numérotation du verset Tb. 9,1 
Tunc vocavit Tobias
interl.| fideles qui membra Christi sunt
angelum ad se, quem quidem hominem
interl.| prius
estimabat,
interl.| tantum
dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultas verba mea.
Numérotation du verset Tb. 9,2 
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentie tue.
interl.| non dignam mercedem tibi reddidero
interl.| «Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam» etc.a
a Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Tb. 9,3 
Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas.
interl.| Christi et Ecclesiae in quibus facit Christus de aqua vinum novum id est in lege ostendit spiritualem intellectum.
marg.| TAMEN   OBSECRO   TE . ISIDORUS. b Aliquos de credentibus servientes tibi quibus predicandi committas officium ad colligendas gentes, que nondum fidei mysterium susceperunt sed tamen famam audierunt et talentum verbi quod fama didicerunt per fidei obedientiam reddant.
b Revera : Beda , In Tb., loc. cit.
marg.| Novus quotidie populus in Ecclesia colligitur. Potest tamen specialiter intelligi qui litteram legis per Septuaginta interpretes acceperunt et ideo fidem citius susceperunt.
Numérotation du verset Tb. 9,4 
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies et, si tardavero una die plus, contristatur anima eius.
Numérotation du verset Tb. 9,5 
Et ecce vides quomodo adiuravit me Raguel cuius adiuramentum spernere non possum.
Numérotation du verset Tb. 9,6 
Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis
interl.| pro quadratu anime vel quatuor virtutum stabilitate
interl.| predicatores de gentibus per quos alii colliguntur
interl.| eorum quibus predicavit, unde Apostolusc : «Servum omnium me feci».
c 1Cor. 9, 19.
et duos camelos,
interl.| qui fraterne infirmitatis onera caritate subditi portant, tales adiuvante Raphael perducunt Gabelum ad nuptias Tobie cum ad unitatem Ecclesie novos populos Christo opitulante predicatores adducunt.
in Rages civitatem Medorum perrexit. Et inveniens Gabelum, dedit ei chirographum suum et recepit omnem pecuniam.
interl.| fidei obedientiam
Numérotation du verset Tb. 9,7 
Indicavitque ei de Tobia
interl.| Christo
filio {t. 2 : Erfurt, f. 170ra ; facsim., p. 339a} Tobie omnia que gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias.
interl.| Christi Ecclesie
Numérotation du verset Tb. 9,8 
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam
interl.| Christum cum Ecclesia convivantem
discumbentem et exilientes osculati sunt se invicem.
interl.| unde : «Osculetur me osculo oris sui».d
d Ct. 1, 1.
interl.| Occurrunt fideles de gentibus Christo, occurrit Christus eis sine quo nihil possumus agere.
Et flevit
interl.| pre gaudio
Gabelus benedixitque Deum,
Numérotation du verset Tb. 9,9 
et dixit : Benedicat te Deus Israel quia filius es optimi viri et iusti et timentis Deum et eleemosynas facientis.
Numérotation du verset Tb. 9,10 
Et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
Numérotation du verset Tb. 9,11 
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
interl.| carnale vel opus vel imitatores
a Deo Israel qui regnat in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 9,12 
Cumque omnes dixissent Amen, accesserunt ad convivium. Sed cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_9)

Notes :