Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Tb. 11,1 

Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram1, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
1 Charram Rusch Weber ] Charan Clementina
Numérotation du verset Tb. 11,2 

Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 11,3 

Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
Numérotation du verset Tb. 11,4 

Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.
Numérotation du verset Tb. 11,5 

Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo.
Numérotation du verset Tb. 11,6 

Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.
Numérotation du verset Tb. 11,7 

Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.
Numérotation du verset Tb. 11,8 

Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit.
Numérotation du verset Tb. 11,9 

Tunc precucurrit canis
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.
Numérotation du verset Tb. 11,10 

Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
puero,
occurrit in obviam filio suo.
Numérotation du verset Tb. 11,11 

Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
pre gaudio.
Numérotation du verset Tb. 11,12 

Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.
Numérotation du verset Tb. 11,13 

Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
Numérotation du verset Tb. 11,14 

Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.
Numérotation du verset Tb. 11,15 

Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.
Numérotation du verset Tb. 11,16 

Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.
Numérotation du verset Tb. 11,17 

Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.
Numérotation du verset Tb. 11,18 

Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
et cameli et pecunia multa uxoris
sed et illa pecunia
quam receperat a Gabelo.
Numérotation du verset Tb. 11,19 

Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
Numérotation du verset Tb. 11,20 

Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes
ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.
Numérotation du verset Tb. 11,21 

Et per septem dies epulantes,
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

Capitulum 11

Numérotation du verset Tb. 11,1 
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charram1, que est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
1 Charram Rusch Weber ] Charan Clementina
Numérotation du verset Tb. 11,2 
Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Numérotation du verset Tb. 11,3 
Si placet itaque tibi precedamus et lento gradu insequantur iter nostrum familie simul cum coniuge tua et cum animalibus.
marg.| PRECEDAMUS . Postquam illuminatus est populus gentium precedit divina gratia ad illuminandam cecitatem Iudeorum ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum Deum et sic tandem quasi viso angelo et filio suo quos diu non viderant multum gaudeant, tandem scilicet se Ecclesie de gentibus congregate mysteriorum communione coniungant.
Numérotation du verset Tb. 11,4 
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis; erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt.
Numérotation du verset Tb. 11,5 
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis ut respicere poterat de longinquo. {t. 2 : Erfurt, f. 170va ; facsim., p. 340a}
Numérotation du verset Tb. 11,6 
Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe et illico cognovit venientem filium suum currensque nuntiavit viro suo dicens : Ecce venit filius tuus.
Numérotation du verset Tb. 11,7 
Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum.
Numérotation du verset Tb. 11,8 
Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum. Scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen celi et in aspectu tuo gaudebit.
Numérotation du verset Tb. 11,9 
Tunc precucurrit canis
interl.| quia salutis donum prenuntiat et sic Dominus corda illuminat
interl.| doctores Ecclesie qui hereticos quasi lupos a summi pastoris ovili fugant
qui simul fuerat in via et, quasi nuntius adveniens, blandimento sue caude gaudebat.
interl.| Cauda finis corporis perfectionem significat vel mercedem que in fine tribuitur.
marg.| BLANDIMENTO . BEDA. Canis gaudebat dum tecta dominorum diu invisa reviseret. Gaudent doctores cum de effectu sui operis, cum Iudeam a Domino recolligendam intelligant. Gaudent de premio vite eterne et cunctis electis eodem premio corda exhilaranda predicunt et statim adventuram gratiam Sancti spiritus edunt.
Numérotation du verset Tb. 11,10 
Et exsurgens cecus pater, cepit offendens pedibus currere et, data manu
interl.| assensu
puero,
interl.| ei qui veritatis lumen cognovit
occurrit in obviam filio suo.
interl.| Christo
marg.| EXSURGENS   CECUS . < BEDA. > Audito a doctoribus verbo salutis exsurgit populus Iudeorum de perfidie sue cecitate longa et amore currit ad Dominum sed offendens gressibus operum donec renatus et instructus in Christo fidei et operationis lumen percipiat.
Numérotation du verset Tb. 11,11 
Et suspiciens osculatus est eum cum uxore sua, et ceperunt flere
interl.| quia sero
pre gaudio.
interl.| quia credunt in Christo
Numérotation du verset Tb. 11,12 
Cumque adorassent Deum et gratias egissent consederunt.
Numérotation du verset Tb. 11,13 
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patri suo.
marg.| TUNC   SUMENS . < BEDA. > Dominus credentibus aperte revelat quanta sit antiqui hostis malitia qui ipsum in passione devorare gestivit sed per hoc occisus membra sua id est eos quos ante tenebat amisit.
Numérotation du verset Tb. 11,14 
Et sustinuit quasi dimidiam fere horam
interl.| Iudeorum populus postquam amarissimam antiqui hostis malitiam cognoverit amissam recepit lucem.
et cepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi.
interl.| < BEDA. > In quo spes significatur quia nondum vivit et inanimatum est sed speratur. «Si autem quod non videmus speramus per patientiam exspectamus»a. evangelica quoque parabola sub nomine panis et vini et ovi tres summas virtutes exprimit caritatem scilicet fidem et spem.
a Rm. 8, 25.
marg.| ALBUGO   EX   OCULIS . BEDA. Habet adhuc populus Iudeorum velamen ante faciem cordis ut non intelligat gratiam Christi. Habet albuginem quia candidus et iustus sibi videtur quasi membranum ovi quia cecitatem sustinet mentis sub spe stultissima Christi adhuc2 nascituri Iudeos liberaturi3 et imperium magnum daturi. Cum autem velamen ablatum4* fuerit agnoscent quia Christus iam5 venit et mundum sanguine redemit. Unde sequitur quia visu recepto glorificabant Deum Tobias cum uxore sua.A
2 Christi adhuc] inv. P18068
3 Iudeos liberaturi] inv. P18068
4 ablatum P18068 ] albatum cacogr. Rusch
5 agnoscent quia Christus iam] agnoscetur quia iam Christus P18068
marg.| ALBUGO etc. < BEDA. > Albugo designat sultitiam populi sibi placentis habentis zelum Dei sed non secundum scientiam de quibus diciturb : «Suam iustitiam volentes constituere iustitie Dei non sunt subiecti6«. Pupilla enim nigra videt, alba tenebrosa est et qui sibi sapientes videntur et dicuntc : «Numquid et nos sumus ceci7 ?» In eis veritas non est. Qui autem fragilitatis et ignorantie8 conscii dicuntd : «Domine Deus9 illumina tenebras meas» a Domino illuminantur.B
b Rm. 10, 3.
c Io. 9, 40.
d Ps. 17, 29.
6 Suam... subiecti ] Iustitiam suam + lac. P18068
7 sumus ceci] certi sumus P18068
8 et ignorantie] ignorantieque P18068
9 Deus] om. P18068
Numérotation du verset Tb. 11,15 
Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis eius statimque visum recepit.
Numérotation du verset Tb. 11,16 
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum.
Numérotation du verset Tb. 11,17 
Dicebatque Tobias : Benedico te Domine Deus Israel quia tu castigasti me et tu salvasti me. Et ecce ego video Tobiam filium meum.
Numérotation du verset Tb. 11,18 
Ingressa est etiam post septem dies sara uxor filii eius et omnis familia et pecora sana
interl.| < BEDA. > diverse fidelium persone
et cameli et pecunia multa uxoris
interl.| < BEDA. > virtutes Ecclesie.
sed et illa pecunia
interl.| < BEDA. > sancta Scripturarum quam Iudea gentibus commiserat.
quam receperat a Gabelo.
marg.| EGRESSA   EST . Lucem {t. 2 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} gratie spiritualis que septiformis est significat. Post septem dies illuminationis ingreditur uxor quia postquam Iudea per fidem illuminata fuerit, postquam gratiam Spiritus sancti acceperit ingredietur ad eam Ecclesia ut sit «unum ovile et unus pastor»e, et sit domus Christi una, uno lapide angulari firmata.
e Io. 10, 16.
Numérotation du verset Tb. 11,19 
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei que fecisset circa eum per hominem {t. 2 : Erfurt, f. 170vb ; facsim., p. 340b} qui eum duxerat.
Numérotation du verset Tb. 11,20 
Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobie gaudentes
interl.| undef : «Letamini gentes cum plebe eius».
f Rm. 15, 10.
ad Tobiam et congratulantes ei de omnibus bonis que circa illum ostenderat Deus.
Numérotation du verset Tb. 11,21 
Et per septem dies epulantes,
interl.| in spiritualibus donis et virtutibus
omnes cum gaudio magno gavisi sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_11)

Notes :