Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Tb. 12,1 

Tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum?
Numérotation du verset Tb. 12,2 

Respondens Tobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Numérotation du verset Tb. 12,3 

Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare?
Numérotation du verset Tb. 12,4 

Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere.
Numérotation du verset Tb. 12,5 

Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.
Numérotation du verset Tb. 12,6 

Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
et coram omnibus
viventibus confitemini
ei quia fecit vobiscum
misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 12,7 

Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est .
Numérotation du verset Tb. 12,8 

Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna
magis quam thesauros auri recondere,
Numérotation du verset Tb. 12,9 

quoniam eleemosyna a morte
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.
Numérotation du verset Tb. 12,10 

Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
hostes sunt anime sue.
Numérotation du verset Tb. 12,11 

Manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
sermonem.
Numérotation du verset Tb. 12,12 

Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Numérotation du verset Tb. 12,13 

Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
Numérotation du verset Tb. 12,14 

Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
Numérotation du verset Tb. 12,15 

Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
qui astamus
ante Dominum.
Numérotation du verset Tb. 12,16 

Cumque hec audissent, turbati sunt
et trementes ceciderunt
super terram in faciem suam.
Numérotation du verset Tb. 12,17 

Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.
Numérotation du verset Tb. 12,18 

Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset Tb. 12,19 

Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.
Numérotation du verset Tb. 12,20 

Tempus est
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset Tb. 12,21 

Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.
Numérotation du verset Tb. 12,22 

Tunc prostrati per horas tres in faciem,
benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt
omnia mirabilia eius.

interl.| acceptabiliter recipere
Numérotation du verset Tb. 12,6 
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
interl.| a quo omnia
et coram omnibus
interl.| in exemplum aliisa
a Glosa iterata, vide infra.
viventibus confitemini
interl.| laudate
ei quia fecit vobiscum
interl.| bene agentibus
misericordiam suam.
Numérotation du verset Tb. 12,7 
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
interl.| mysteria tegenda, opera Domini predicanda
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est .
interl.| vel honorificatum
Numérotation du verset Tb. 12,8 
Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna
interl.| «in sinu pauperis abscondita» b
b ¶Fons : Corpus antiphonalium officii (n° 6012).
magis quam thesauros auri recondere,
interl.| «in sinu pauperis» c
c ¶Fons : Corpus antiphonalium officii (n° 6012).
Numérotation du verset Tb. 12,9 
quoniam eleemosyna a morte
interl.| anime
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.
Numérotation du verset Tb. 12,10 
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
interl.| «Qui diligit iniquitatem odit animam suam»d.
d Ps. 10, 6.
hostes sunt anime sue.
Numérotation du verset Tb. 12,11 
Manifesto ergo {t. 2 : Erfurt, f. 171ra ; facsim., p. 341a} vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
interl.| prius
sermonem.
Numérotation du verset Tb. 12,12 
Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
interl.| que accepta est cum his operibus misericordie
Numérotation du verset Tb. 12,13 
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
interl.| Corrigit Deus «filium quem recipit»e. «Quis enim filius quem non corripit pater ?»f
e Hbr. 12, 6.
f Hbr. 12, 7.
Numérotation du verset Tb. 12,14 
Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
marg.| ET   NUNC   MISIT   ME . BEDA. Rediturus in celum angelus apertius quid sit et quare venerit et quo reversurus sit exponit, et Christus eidem populo latius proficienti condicionem suam patefecit, ostendens quod ipse in Patre et Pater in Filio sit. Angelus redit ad Deum, Tobias remanet apud patrem, et Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri equalis humanitate hominibus consubstantialis.
Numérotation du verset Tb. 12,15 
Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
interl.| septenarius universitatem designat quia totus mundus septenario numero agitur.
Vel per septiformi spiritu quo omnes boni replentur.
qui astamus
interl.| Astamus servire parati quocumque sumus missi. Deus enim ubique est.
ante Dominum.
Numérotation du verset Tb. 12,16 
Cumque hec audissent, turbati sunt
interl.| timore
et trementes ceciderunt
interl.| humiliati
super terram in faciem suam.
interl.| non retro ut mali
Numérotation du verset Tb. 12,17 
Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.
Numérotation du verset Tb. 12,18 
Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset Tb. 12,19 
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
interl.| necessitate quasi comedebam ut familiarior essem vobis non necessitate. «Meus enim cibus est panis qui de celo descendit»g.
g Cf. Io. 4, 34 ; Io. 6, 33.59.
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.
Numérotation du verset Tb. 12,20 
Tempus est
interl.| expleto negotio
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
interl.| non me
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
interl.| quia «mirabilis in sanctis suis»h
h Ps. 67, 36.
interl.| ex letitia
Numérotation du verset Tb. 12,21 
Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.
Numérotation du verset Tb. 12,22 
Tunc prostrati per horas tres in faciem,
interl.| Trinitati gratias agentes
benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt
interl.| utilitati proximorum studentes
omnia mirabilia eius.

Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_12)

Notes :