Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,1 

Post hec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
bonum in domo Tobie,
Numérotation du verset Tb. 2,2 

dixit filio suo : Vade et adduc aliquos
de tribu nostra
timentes Deum
et epulentur nobiscum.
Numérotation du verset Tb. 2,3 

Cumque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum
ieiunus pervenit ad corpus
Numérotation du verset Tb. 2,4 

tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum.
Numérotation du verset Tb. 2,5 

Cumque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu
et tremore
Numérotation du verset Tb. 2,6 

memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Numérotation du verset Tb. 2,7 

Cum vero sol occubuisset
abiit et sepelivit eum.
Numérotation du verset Tb. 2,8 

Arguebant eum omnes proximi sui
dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ?
Numérotation du verset Tb. 2,9 

Sed Tobias, plus timens Deum
quam regem
rapiebat
corpora occisorum et occultabat in domo sua
et mediis noctibus sepeliebat eos.
Numérotation du verset Tb. 2,10 

CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset
Numérotation du verset Tb. 2,11 

et ex nido hirundinum dormienti illi callida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.
Numérotation du verset Tb. 2,12 

Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob.
Numérotation du verset Tb. 2,13 

Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum
quod plaga cecitatis evenerit ei
Numérotation du verset Tb. 2,14 

SED IMMOBILIS
in Dei timore
permansit, agens gratias Deo
omnibus diebus vite sue.
Numérotation du verset Tb. 2,15 

Nam sicut beato Iob insultabant reges
ita isti parentes et cognati eius
irridebant vitam eius
dicentes :
Numérotation du verset Tb. 2,16 

Ubi
est spes tua
pro qua eleemosynas faciebas
et sepulturas ?
Numérotation du verset Tb. 2,17 

Tobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui
Numérotation du verset Tb. 2,18 

quoniam filii sanctorum sumus
et vitam illam
exspectamus quam Deus daturus est
his
qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Numérotation du verset Tb. 2,19 

Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum
victum quem consequi potuisset deferebat.
Numérotation du verset Tb. 2,20 

Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi.
Numérotation du verset Tb. 2,21 

Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit
sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Numérotation du verset Tb. 2,22 

Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua
et eleemosyne tue
modo perierunt.
Numérotation du verset Tb. 2,23 

Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei.

Capitulum 2

Numérotation du verset Tb. 2,1 
marg.| POST   HEC . Qui in lumine est a vitiis feriatur ; undea : «Reliquie cogitationis diem festum agent tibi». Et alibib : «Vacate et videte quoniam ego sum Deus».
a Ps. 75, 11.
b Ps. 45, 11.
marg.| Non enim debemus nos in pericula precipitare vel Deum temptare dum ratione possumus agere. Undec : «Si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam». Et alibid : «Iesus autem abscondit se et exivit de templo». Et Paulus in sporta dimissus est per murume. Et Iesus fuit in Egyptum et ibi erat usque ad obitum Herodisf.
c Si… aliam] sententia ex Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim. Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me » [MM2016]
d Io. 8, 59.
e Cf. Act. 9, 25 ; 2Cor. 11, 33.
f Cf. Mt. 2, 14-15.
Post hec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium
interl.| spirituale quo mens reficitur, vel corporale quo corpus in servitio Dei sustentatur. Nemo enim s<e> odio habuitg.
g Cf. Eph. 5, 29 : « Nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.»
bonum in domo Tobie,
Numérotation du verset Tb. 2,2 
dixit filio suo : {t. 2 : Erfurt, f. 166va ; facsim., p. 332a} Vade et adduc aliquos
interl.| Non vult solus buccellam suam comedere, unde Iobh : «Si comedi buccellam meam solus».
h Iob. 31, 17.
de tribu nostra
interl.| Maxime autem domesticos fidei.
timentes Deum
interl.| Non eos qui corpus tantum occidunt.
interl.| Tam spiritualiter quam corporaliter. Undei : «Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum».
i Ps. 132, 1.
interl.| «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem»j. Vere pauper est qui filiorum more timet. Undek : «Beatus vir qui timet Dominum».
j Ps. 40, 2.
k Ps. 1, 1.
et epulentur nobiscum.
Numérotation du verset Tb. 2,3 
Cumque abisset, reversus nuntiavit unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium suum
interl.| Cibum anime cibo corporis preferens.
ieiunus pervenit ad corpus
Numérotation du verset Tb. 2,4 
tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum.
Numérotation du verset Tb. 2,5 
Cumque occultaret corpus, manducavit panem cum luctu
interl.| proximi.
interl.| «Fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte»l.
l Ps. 41, 4.
et tremore
interl.| tyranni.
interl.| Reddens que sunt Dei Deo et que sunt Cesaris Cesarim.
m Cf. Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
Numérotation du verset Tb. 2,6 
memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
Numérotation du verset Tb. 2,7 
Cum vero sol occubuisset
interl.| Quia mortuis occumbit sol iustitie.
abiit et sepelivit eum.
interl.| Sepultum mole peccati ostendit.
Numérotation du verset Tb. 2,8 
Arguebant eum omnes proximi sui
interl.| carne amici nominis, non hominis inimici anime. «Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus»n.
n Boethius, De consolatione, 3, prosa 5, linea 36.
dicentes : Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos ?
Numérotation du verset Tb. 2,9 
Sed Tobias, plus timens Deum
interl.| qui «potest corpus et animam perdere in gehennam»o.
o Mt. 10, 28.
quam regem
interl.| qui corpus tantum
rapiebat
interl.| festinanter occulte.
corpora occisorum et occultabat in domo sua
interl.| ut nec ab humanitatis officio cessaret nec regem indiscrete offenderet.
et mediis noctibus sepeliebat eos.
Numérotation du verset Tb. 2,10 
CONTIGIT autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum, iactasset se iuxta parietem et obdormivisset
marg.| CONTIGIT . BEDA. Nemo miretur, si aliquando bonum typice malum, mala bonum significent. Si enim hoc non liceret numquam nigro atramento, sed semper auro lucido nomen Dei scriberetur, quia Deus lux est. Sed si nomen diaboli calculo candido scribas, nihilominus tenebras significat. Cecatus ergo Tobias populum Israel significat. «Cecitas enim ex parte contigit in Israel»p. Fatigatus a sepultura est cecatus. Qui enim infatigabilis in bonis operibus persistit, fidei lumen non amittit. Ita spiritualiter fatigatus dormit qui vigilare, stare, viriliter agere et confortari negligit, cui diciturq : «Surge qui dormis et exsurge a mortuis» etc.
p Rm. 11, 25.
q Eph. 5, 14.
Numérotation du verset Tb. 2,11 
et ex nido hirundinum dormienti illi callida stercora inciderent super oculos eius fieretque cecus.
marg.| EX NIDO HIRUNDINUM. Hirundines, propter levem volatum, superbiam levitatemque significant quorum immunditia quibus dominatur excecat. Nido hirundinino suppositus dormit qui levitati lascivie ac superbie se incautus subiicit. Hec cecitas populo Israel, imminente Domini adventu in carne, maxime prevaluit, cum romane servitutis iugo laboraret, et divine legis precepta male vivendo violaret.
Numérotation du verset Tb. 2,12 
Hanc autem temptationem ideo permisit Dominus eveniri illi ut posteris daretur exemplum patientie eius, sicut et sancti Iob.
Numérotation du verset Tb. 2,13 
Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est {t. 2 : Erfurt, f. 166vb ; facsim., p. 332b} contristatus contra Deum
interl.| sicut de Iob diciturr : «In omnibus his non peccavit Iob labiis suis».
r Iob., 1, 22.
quod plaga cecitatis evenerit ei
interl.| cum temptaretur
Numérotation du verset Tb. 2,14 
SED IMMOBILIS
marg.| SED   IMM   OBILIS . Quia a domo Dei incipit iudicium Dei, undes : «A sanctuario meo incipite». Qui non corripitur non est filius : «Qui parcit virge odit filium»t. Paulus tamquam puer colaphizatur ne tamquam iuvenis extollaturu.
s Ez. 9, 6.
t Prv. 13, 24.
u Cf. 2Cor. 12, 7.
in Dei timore
interl.| filiali, undev : «Timete Dominum omnes sancti eius».
v Ps. 33, 10.
permansit, agens gratias Deo
interl.| Iobw : «Sit nomen Domini benedictum. Sicut Domino placuit ita factum est».
w Iob. 1, 21 [Weber : C ut] om. PL22 S Φ Clementina] ut ref. Corpus antiphonalium officii (n° 7647 : responsorium “Si bona suscepimus”).
omnibus diebus vite sue.
interl.| Tota vita iustorum dies est, undex : «In diebus Elie». «Mortuus est Iob plenus dierum»y.
x Lc. 4, 25.
y Cf. Iob. 42, 16 : « et mortuus est senex, et plenus dierum ».
Numérotation du verset Tb. 2,15 
Nam sicut beato Iob insultabant reges
interl.| Baldach, Sophar et Eliphaz1 z.
z Cf. Iob. 2, 11 : « Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites ».
1 Eliphaz] scrips., Cliphath cacogr. pro Eliphath Rusch
marg.| INSULTABANT  . BEDA. Erant in populo illo qui temere miseriis populi insultarent scilicet quod antiqua felicitate patrum qui Deo similiter serviebant iam careret, quos idem populus per doctores et electos suos corrigebat, seque ad implorandam Dei clementiam pro eterna vita convertebat, Tobias cecus et verbum Dei predicans reprobos et electos significat, sicut Iacob cum angelo luctans factus est claudus et benedictus. In claudicatione sue gentis infidelitatem id est benedictione significans fidem. Tobias vero vir sanctus rursus et increpatus a caritate non cessat, undeaa : «Caritas patiens est, benigna est» etc.
aa 1Cor. 13, 4.
ita isti parentes et cognati eius
interl.| carne
irridebant vitam eius
interl.| Omnes qui pie volunt vivere in Christo patiuntur opprobria.
dicentes :
Numérotation du verset Tb. 2,16 
Ubi
interl.| Nusquam
est spes tua
interl.| remuneratio vel utilitas spei
pro qua eleemosynas faciebas
interl.| quasi mercennarius. Mali enim aut ut servi Deo timore serviunt, aut ut2* mercennarii mercedem querunt ; ideo beatitudinem que est ipse Deus numquam recipient.
2 ut] corr. , ubi Rusch
et sepulturas ?
Numérotation du verset Tb. 2,17 
Tobias vero increpabat eos dicens : Nolite ita loqui
Numérotation du verset Tb. 2,18 
quoniam filii sanctorum sumus
interl.| Sancti esse debemus similes patribus
et vitam illam
interl.| futuram inquirimus, pro illa fideles sumus
interl.| non hanc
exspectamus quam Deus daturus est
interl.| per gratiam ; gratiam autem Dei vita eterna
his
interl.| perseverantibus non incipientibus. Ultima semper est exspectanda dies hominis. Undeab : «Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit».
ab Mt. 10, 22.
qui fidem suam numquam mutant ab eo.
Numérotation du verset Tb. 2,19 
Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum
interl.| «Labores manuum tuarum quia manducabis beatus» etc.ac, et «Qui non laborat non manducet» ad.
ac Ps. 127, 2.
ad Cf. 2Th. 3, 10 : « Si quis non vult operari, nec manducet ».
victum quem consequi potuisset deferebat.
Numérotation du verset Tb. 2,20 
Unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi.
Numérotation du verset Tb. 2,21 
Cuius cum vocem balantis vir eius audiret dixit : Videte ne furtivus sit
interl.| Vir uxorem corrigit, ratio sensualitatem.
sed reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
Numérotation du verset Tb. 2,22 
Ad hec uxor eius irata respondit : Manifeste facta est vana spes tua
interl.| Ratio futura querit et invisibilia, Eva nostra e contra.
et eleemosyne tue
interl.| fructus eleemosynarum.
modo perierunt.
interl.| perisse paruerunt.
Numérotation du verset Tb. 2,23 
Atque his et aliis huiuscemodi verbis exprobrabant ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_2)

Notes :