Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Tb. 1,1 

Tobias
ex tribu et civitate Neptalim
que est in superioribus Galilee
supra Naasson
post viam que ducit ad occidentem
in sinistra habens civitatem
Sephet
Numérotation du verset Tb. 1,2 

cum captus esset in diebus Salmanasar
regis Assyriorum
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
Numérotation du verset Tb. 1,3 

ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
fratribus ex eius genere impertiret.
Numérotation du verset Tb. 1,4 

Cumque esset iunior
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
Numérotation du verset Tb. 1,5 

Denique, cum irent omnes
ad vitulos aureos
quos Ieroboam
rex Israel fecerat, hic
solus fugiebat consortia omnium.
Numérotation du verset Tb. 1,6 

Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
Israel, omnia primitiva sua
et cerimonias
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset Tb. 1,7 

ita ut in tertio anno proselytis
et advenis ministraret omnem decimationem
Numérotation du verset Tb. 1,8 

Hec et his similia secundum legem Dei
puerulus observabat.
Numérotation du verset Tb. 1,9 

Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
de tribu sua
et genuit ex ea
filium, nomen suum imponens ei
Numérotation du verset Tb. 1,10 

quem ab infantia timere
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
Numérotation du verset Tb. 1,11 

Igitur, cum per captivitatem
devenisset cum uxore sua
et filio in civitatem Ninive
cum omni tribu sua
Numérotation du verset Tb. 1,12 

et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
et numquam contaminatus est in escis eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,13 

Et quoniam
memor fuit Domini in toto corde suo
dedit illi Deus
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
Numérotation du verset Tb. 1,14 

et dedit ei
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset Tb. 1,15 

Pergebat enim per omnes
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset Tb. 1,16 

Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
habuisset decem talenta argenti
Numérotation du verset Tb. 1,17 

et cum multa turba generis sui in Gabelum egentem
videret*, qui erat ex tribu eius
sub chirographo
dedit illi memoratum pondus argenti
Numérotation du verset Tb. 1,18 

Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset Tb. 1,19 

Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset Tb. 1,20 

Esurientes
alebat nudisque vestimenta
prebebat et mortuis
atque occisis
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
Numérotation du verset Tb. 1,21 

denique cum reversus esset rex Sennacherib
fugiens a Iudea
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,22 

At ubi
nuntiatum est regi
iussit eum
occidi et tulit omnem substantiam eius
Numérotation du verset Tb. 1,23 

Tobias vero cum filio suo
et cum uxore suo
fugiens, nudus latuit quia multi
diligebant eum.
Numérotation du verset Tb. 1,24 

Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
filii ipsius
Numérotation du verset Tb. 1,25 

Et reversus Tobias
ad domum suam
omnisque facultas eius
restituta est ei.

Capitulum 1

Numérotation du verset Tb. 1,1 
marg.| TOBIAS  EX. BEDA. a Liber Tobie est in superficie littere salubris. Maximis enim vite moralis et exemplis abundat et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historie allegoria precellit. Maxima enim Ecclesie continet sacramenta. Ipse enim Tobias populum Israel significat, qui ceteris gentibus idolatrie deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde   cum irent omnes ad vitulos aureos etc. Ieroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, idolatrie cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis.
a Cf. hic et infra : Beda , In Tobias, CCSL 119B, p. 3-19 ; PL 91, 923-938.
Tobias
interl.| bonus Domini
interl.| personam describit aptam negotio
interl.| inter illos abductus de quibus diciturb : «Primo tempore alleviata est terra Zabulon <et tribu Naphtali> ».
b Is. 9, 1.
ex tribu et civitate Neptalim
marg.| NEPTALIM : latitudo de qua «Latum mandatum tuum nimis»c cuius tribus, id est filii populus fidelis, eius civitas Ecclesia de quad : «Non potest civitas abscondi supra montem posita».
c Ps. 118, 96.
d Mt. 15, 14.
que est in superioribus Galilee
interl.| rote
supra Naasson
marg.| SUPRA  NAASSON : Naasson ‘augurium’, huius civitas superiora auguratur, id est contemplatur celestia.
interl.| huius mundi rotam superans, superiora querens, inferiora et volubiliora relinquens
post viam que ducit ad occidentem
interl.| retro enim relinquit viam spatiosam que ducit ad mortem
in sinistra habens civitatem
interl.| scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat et mundanam philosophiam damnat
Sephet
interl.| Sephet enim litterarum interpretatur
Numérotation du verset Tb. 1,2 
cum captus esset in diebus Salmanasar
interl.| diaboli
regis Assyriorum
interl.| superborum ; Assyrius enim dirigens interpretatur
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
marg.| CUM  CAPTUS  ESSET : Tobie captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est diabolum qui nos de patria celesti in huius exilii vallem deiecit.
Numérotation du verset Tb. 1,3 
ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
interl.| Iudeis
fratribus ex eius genere impertiret.
marg.| ITA  UT  OMNIA. Sic populus Israel per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus sue gentis auditoribus, sed gentibus ad iudaismum venientibus ministrabat. Quicquid enim naturalis boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientie tamquam decimam sue substantie advenis, id est gentilibus offerebat.
Numérotation du verset Tb. 1,4 
Cumque esset iunior
interl.| vel minor
interl.| in oculis suis, undee : «Quanto maior es, humilia te in omnibus».
e Sir. (Eccli.) 3, 20 : « Quanto magnus es, humilia te in omnibus ».
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
marg.| NIHIL  TAMEN. Iam illud Apostolicumf gerebat in pectore : «Nolite pueri {Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 331a} effici sensibus, malitia autem parvuli estote». Hoc autem secundum illos dictum est qui incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii qua, tamquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.
f 1Cor. 14, 20.
Numérotation du verset Tb. 1,5 
Denique, cum irent omnes
interl.| gentes
ad vitulos aureos
interl.| idola sub specie sapientie deaurata
quos Ieroboam
interl.| princeps idolatrie ; decem enim tribus que Israel dicuntur sub Ieroboam idola venerabantur
rex Israel fecerat, hic
interl.| populus Israel
solus fugiebat consortia omnium.
interl.| secundum illudg : «Fugite fornicationem» ; idolatria enim fornicatio est, unde gentili converso uxorem gentilem licet dimittere, sed non aliam ducere.
g 1Cor. 6, 18.
Numérotation du verset Tb. 1,6 
Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
interl.| «Dominum Deum tuum adora».h
h Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 8.
Israel, omnia primitiva sua
interl.| naturalia bona
marg.| OMNIA  PRIMITIVA  SUA. Videtur obloqui quod prima decimatio cedebat in usus levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.
et cerimonias
interl.| vel decimas
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset Tb. 1,7 
ita ut in tertio anno proselytis
interl.| gentibus
et advenis ministraret omnem decimationem
interl.| salutarem scientiam
Numérotation du verset Tb. 1,8 
Hec et his similia secundum legem Dei
interl.| a principio legis
puerulus observabat.
Numérotation du verset Tb. 1,9 
Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
interl.| Synagogam a Moysi contribuli suo constitutam
de tribu sua
interl.| confitendo, credendo
et genuit ex ea
interl.| Christum
interl.| primogenitum
filium, nomen suum imponens ei
interl.| imponendum credens
marg.| CUM  VERO  FACTUS. Sic populus Israel amplificatus in Egypto accepit Synagogam cerimoniis legalibus per Moysen institutam. Genuit ex ea filium quia cognovit Christum ex suo genere gignendum, unde : ‘Prophetam suscitabit vobis’ etc. Et : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, cui nomen suum imposuit credendo et confitendo quod pater de illo diciti : «Ego primogenitum ponam illum», hoc est nomen ipsius Israel, unde : ‘Primogenitus meus Israel’.
i Ps. 88, 28.
Numérotation du verset Tb. 1,10 
quem ab infantia timere
interl.| filialiter
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
marg.| QUEM  AB  INFANTIA  TIMERE  DEUM  DOCUIT credendo et confitendo scilicet quod numquam peccatum faceret sed ipsum timoris Domini spiritum impleret.
Numérotation du verset Tb. 1,11 
Igitur, cum per captivitatem
interl.| diaboli
devenisset cum uxore sua
interl.| Synagoge religione
interl.| fide Christi
et filio in civitatem Ninive
interl.| mundum ; Ninive enim speciosa interpretatur, et mundus cosmos grece ab ornatu dicitur.
cum omni tribu sua
interl.| aliis idolatrie deditis
Numérotation du verset Tb. 1,12 
et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
interl.| non modo non corpore sed nec mente pollutus est
et numquam contaminatus est in escis eorum.
interl.| expositio
Numérotation du verset Tb. 1,13 
Et quoniam
interl.| causa meritum
memor fuit Domini in toto corde suo
interl.| effectus merces
interl.| sicut Danieli in Nabuchodonosor et Ioseph in conspectu pharaonis
dedit illi Deus
interl.| qui memor est omnium sperantium in se
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
marg.| IN   CONSPECTU   SALMANASAR . Non obloquitur quod alibi dicitur   Salmanasar qui et Sennacherib. Erat enim binomius. Vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur, sicut Egypti pharaones.
Numérotation du verset Tb. 1,14 
et dedit ei
interl.| sicut Nabuchodonosor Ieremie
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset Tb. 1,15 
Pergebat enim per omnes
interl.| per doctores qui sollicite circuibant gregem, civitatem ; undej «Novit iustus animas iumentorum suorum».
j Prv. 12, 10.
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset Tb. 1,16 
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
interl.| regum
habuisset decem talenta argenti
interl.| decalogum divini verbi
Numérotation du verset Tb. 1,17 
et cum multa turba generis {Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b} sui in Gabelum egentem
interl.| Gabelus secundum actionem non secundum nominis interpretationem significat gentes
videret*, qui erat ex tribu eius
interl.| omnes enim ex uno patre sumus creatore Deo a Deo factore,
sub chirographo
interl.| condicione restituendi
dedit illi memoratum pondus argenti
interl.| divinam legem
marg.| CUM   AUTEM . < BEDA. > Sic populus Dei per Septuaginta interpretes scientiam divine legis, que in decalogo continetur, gentibus commisit ut liberaret a fame verbi Dei.   Sub chirographo dedit, id est sub condicione reddendi, cum ille dives esset, vel qui dederat repeteret. Acceperunt gentes verbum Dei et quasi negotiando exercent, etiam post Christi adventum, cum spiritualem intellectum requirunt. Reddeunt feneratori cum credentes Iudeos in fine seculi suscipiunt et salvandis Christi sacramenta committunt et Scripture arcana pandunt.
Numérotation du verset Tb. 1,18 
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset Tb. 1,19 
Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
interl.| ne in captivitate deficerent
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset Tb. 1,20 
Esurientes
interl.| tam corpore quam mente
alebat nudisque vestimenta
interl.| tam corporis quam mentis
prebebat et mortuis
interl.| in peccato
atque occisis
interl.| a diabolo
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
marg.| SEPULTURAM SOLLICITUS. Peccatorum ut nec memoria in illis remaneret, tali sepultura voluerunt patres nostri honorari iuxta sepulturam Christi. Unde Iacob in Iudea se voluit sepeliri, et Ioseph de ossibus suis mandavit.
Numérotation du verset Tb. 1,21 
denique cum reversus esset rex Sennacherib
interl.| inimicus populi Dei,
marg.| DENIQUE   CUM   REVERSUS . Bene Sennacherib de Iudea fugit. Diabolus enim veram confessionem pertimescit et ante faciem eius non subsistit.
fugiens a Iudea
interl.| membris quibusdam amissis et in Iudea dimissis
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset Tb. 1,22 
At ubi
interl.| ab iniquis
nuntiatum est regi
interl.| diabolo
iussit eum
interl.| per satellites sue iniquitatis
occidi et tulit omnem substantiam eius
interl.| virtutes.
marg.| AT   UBI . Diabolus populum Dei per idolatriam spirituali morte perimere voluit et certas opes virtutum auferre nec valuit quia in eo erant multi sancti qui eius vite providerent ac saluti. Fugit autem  CUM  FILIO  ET  UXORE quia nec fidem dominice incarnationis, nec statum Synagoge deseruit, quod in Machabeorum agonibus luce clarius claruit. Occiso rege a suis filiis, omnia sunt restituta Tobie, quia superato sepius a sceleribus suis diabolo qui velut pessimam prolem genuit redibant prospera populo Dei, quibus adhuc alternationibus Ecclesie statum fluctuare videmus.
Numérotation du verset Tb. 1,23 
Tobias vero cum filio suo
interl.| fide Christi de eodem populo nascituri
et cum uxore suo
interl.| institutione Synagoge
fugiens, nudus latuit quia multi
interl.| doctores sancti
diligebant eum.
Numérotation du verset Tb. 1,24 
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
interl.| diabolum
filii ipsius
interl.| scelerata proles pessima.
Numérotation du verset Tb. 1,25 
Et reversus Tobias
interl.| populus Dei
ad domum suam
interl.| pacem
omnisque facultas eius
interl.| virtutum vel temporalium bonorum
restituta est ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Tb. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=22&chapitre=22_1)

Notes :